<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:3.17-3.23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:3.17-3.23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. Quodcunque
illud corpusculum sit, quoniam habitum et quoniam conspectum
fuit, si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus,
talis enim habitu et aspectu annuntiabatur. Adest rursus Esaias:
<bibl n="Ies LIII, 2sq."/> Annuntiavimus, inquit, coram ipso: velut puerulus, velut radix in
terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et vidimus
eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius
inbonorata, deficiens citra omnes homines. Sicut et supra patris
<bibl n="Ies. LII, 14."/> ad filium vox, Quemadmodum expavescent multi super te, sic sine
<bibl n="Ps. XLV, 3 sq."/> gloria erit ab hominibus forma tua. Nam etsi tempestivus decore
apud David supra filios hominum, sed in allegorico illo statu gra-
<pb xml:id="v.2.p.145"/>

tiae spiritalis, cum accingitur ense sermonis, qui vere species et
decor et gloria ipsius est. Ceterum habitu incorporabili apud eundem <bibl n="Ps. XXII, 7."/>
prophetam vermis etiam et non homo, ignominia hominis et
nullificamen populi. Neque interiorem qualitatem eius eiusmodi
annuntiat. Si enim plenitudo in illo spiritus constitit, agnosco
virgam de radice lesse. Flos eius meus erit Christns, in quo requievit
secundum Essiam spiritus sapientiae et intellectus, spiritus <bibl n="Ies. XI, 1sq."/>
consilii et vigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris
dei. Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium documentorum
competebat nisi in Christum, flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum,
ex stirpe autem Iesse deputatum, per Mariam inde censendum.
Expostulo autem de proposito, si das ei omnis humilitatis
et patientiae et tranquillitatis intentionem, et ex his Esaiae erit
Christus? Homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem, qui tanquam <bibl n="Ies. LIII, 2sq."/>
ovis ad victimam adductus est, et tanquam agnus ante tondentem
non aperuit os, qui neque contendit neque clamavit, nec
audita est foris vox eius, qui arundinem contusam, id est quassam
Iudaeorum fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum <bibl n="Ies. XLII, 2sq."/>
ardorem gentium, non extinxit. Non potest alius esse
quam qui praedicebatur. Oportet actum eius ad scripturarum regulam
recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum, praedicationis
et virtutis. Sed de utroque titulo sic disponam, ut,
quoniam ipsum quoque Marcionis evangelium discuti placuit, de
speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus, quasi in rem
praesentem. Hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum,
docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam:
Quis enim, inquit, in vobis, qui deum metuit et exaudiet vocem <bibl n="Ies. L, 10."/>
filii eius? Item medicatorem. Ipse enim, inquit, imbecillitates <bibl n="Ies. LIII, 4."/>
nostras abstulit, et languores portavit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>De exitu plane, puto, diversitatem temptatis inducere, negantes 
passionem crucis in Christum creatoris praedicatam, et argumentantes
insuper non esse credendum, ut in id genus mortis exposuerit
creator filium suum quod ipse maledixerat. Maledictus, <bibl n="Deut. XXI, 23. Gal. III, 13."/>
<pb xml:id="v.2.p.146"/>

inquit, omnis qui pependerit in ligno. Sed huius maledictionis
sensum differo, dignae sola praedicatione crucis, de qua nune
maxime quaeritur, quia et alias antecedit rerum probatio rationem.
De figuris prius edocebo. Et utique vel maxime sacramentum istud
figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis
scandalo futurum, si nude praedicaretur, quantoque maguificum,
tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam dei
quaereret. Itaque inprimis Isaac, cum a patre in hostiam deditus
lignum sibi ipse portaret, Christi exitum iam tunc denotabat, in
victimam concessi a patre et lignum passionis suae baiulantis. Ioseph
et ipse Christum figurat(??)s, nec hoc solo, ne demorer cursum,
quod persecutionem a fratribus passus est ob dei gratiam,
sicut et Christus a Iudaeis, carnaliter fratribus, cum benedicitur
<bibl n="D(??)ut. XXXIII, 17."/> (??) patre, etiam in haec verba, Tauri decor eius, cornua unicornis
cornua eius, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque
terrae. Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus
bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque
dispositionem, aliis ferus ut iudex, aliis mansuetus ut salvator,
cuius cornua essent crucis extime. Nam et in antenna, quae
crucis pars est, extremitates cornua vocantur; unicornis autem
medius stipitis palus. Hac denique virtute crucis et hoc more
cornutus universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a
terra in caelum, et tunc per iudicium ventilabit, deiciens de caelo
in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam, cum
Iacob in Simeonem et Levi, id est in scribas et pharisaeos (ex
illis enim deducitur census isterum) spiritaliter interpretatur. Simeon
et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua haeresi, qua scilicet
<bibl n="Gen. LIX, 5 sq."/> Christum sunt persecuti. In concilium eorum ne venerit anima
mea, et in stationem eorum ne incubuerint iecora mea, quia in
indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia
sua ceciderunt nervos tauro, id est Christo, quem post
necem prophetarum suffigendo nervos utique eius clavis de-
<pb xml:id="v.2.p.147"/>


saevierunt. Ceterum vanum, si post homicidia alicuius bovis illis
exprobrat carnificinam. Iam vero Moyses, quid utique tunc tantum,
cum Iesus adversus Amalech proeliabatur, expansis manibus orabat
residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus depositis
et manibus caedentibus pectus et facie humi volutante orationem
commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini
dimicabat, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis quoque
erat habitus necessarius, per quam Iesus victoriam esset relaturus?
Idem rursus Moyses post interdictam omni(??) rei similitudinem cur
aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum
salutare proposuit? An et hic dominicae crucis vim intentabat,
qua serpens diabolus publicabatur, et laeso cuique a spiritalibus
colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum peccatorum
et salus exinde praedicabatur?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Age nunc, si legisti penes David, Dominus regnavit a ligno, <bibl n="Ps. XCVI, 10."/>
expecto quid intellegas. Nisi forte lignarium aliquem regem significari
ludaeorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni
superata morte regnavit. Etsi enim mors ab Adam regnavit usque
ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo
crucis ligno mortuus regnum mortis exclusit? Proinde et Esaias,
Quoniam, inquit, puer est natus nobis Quid novi, si non de <bibl n="Ies. IX, (??)"/>
filio dei dicit? Et datus est nobis cuius imperium factum est super
humerum ipsius. Quis omnino regum insigne potestatis suae humero
praefert, et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut
aliquam propriae vestis notam? Sed solus novus rex novorum
aevorum Christus Iesus novae gloriae et potestatem et sublimitatem
suam humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem
prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. Hoc lignum et Hieremias
tibi insinuat, dicturis praedicans Iudaeis, Venite, mittamus <bibl n="Ier. XI, 19."/>
lignum in panem eius, utique in corpus. Sic enim deus in evangelio
quoque vestro revelavit, panem corpus suum appellans, ut et
hinc iam eum intellegas corpori sui figuram panis dedisse cuius
<pb xml:id="v.2.p.148"/>

retro corpus in panem prophetes figuravit, ipso domino hoc sacramentum
postea interpretaturo. Si adhuc quaeris dominicae crucis
praedicationem, satis iam tibi potest facere vigesimus primus psalmus,
totam Christi continens passionem, canentis iam tunc gloriam
suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae propria atrocitas
crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat, Salvum,
inquit, fac me ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornis
humilitatem, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus.
Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus rex Iudaeorum,
ne putes alterius alicuius prophetari passionem quam eius qui
solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc et si omnes
istas interpretationes respuerit et irriserit haeretica duritia, concedam
illi nullam Christi crucem significatam a creatore, quia nec
ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est. Nisi forte ostenderit
hunc exitum eius a suo deo praedicatum, ut diversitas passionum
ac per hoc etiam personarum ex diversitate praedicationum vindicetur.
Ceterum nec ipso Christo eius praedicato, nedum cruce
ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis prophetia. Ex hoc
enim quod non est edita qualitas mortis potuit et per crucem
evenisse, tunc alii deputanda, si in alium fuisset praedicatum. Nisi
si nec mortem volet Christi mei prophetatam, quo magis erubescat,
si suum quidem Christum
 mortuum annuntiat, quem negat
natum, meum vero mortalem negat, quem nascibilem confitetur. Et
mortem autem et sepulturam et resurrectionem Christi mei una voce
<bibl n="Ies. LVII, 2."/> Esaiae volo ostendere dicentis, Sepultura eius sublata de medio est.
Nec sepultus enim esset nisi mortuus, nec sepultura eius sublata
<bibl n="Ies. LIII, 12."/> de medio nisi per resurrectionem. Denique subiecit, Propterea ipse
multos haereditati habebit et multorum dividet spolia, pro eo
quod tradita est anima eius in mortem. Ostensa est enim causa
gratiae huius pro iniuria scilicet mortis repensandae. Pariter ostensum
est haec illum propter mortem consecuturum. post mortem
utique per resurrectionem consecuturum.</p><pb xml:id="v.2.p.149"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, 
quo talis probatus qualiter annuntiabatur non alius haberi debeat
quam qui talis annuntiabatur, ut iam ex ista consonantia rerum
eius et scripturarum creatoris illis etiam restituenda sit fides ex
praeiudicio maioris partis quae ad diversas sententias vel in dubium
deducuntur vel negantur. Amplius nunc superstruimus ea quoque
paria ex scripturis creatoris quaequae post Christum futura praecinebantur.
Nec enim dispositio expuncta inveniretur, si non ille
venisset post quem habebat evenire. Aspice universas nationes de
voragine erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem,
ad deum Christum, et, si audes, nega prophetatum. Sed statim
tibi in psalmis promissio patris occurret. Filius meus es tu, ego <bibl n="Ps. II, 7."/>
hodie generavi te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteris magis
David filium eum vindicare quam Christum, aut terminos terrae
David potius promissos, qui intra unicam ludaeorum gentem regnavit,
quam Christo, qui totum iam orbem evangelii sui fide cepit.
Sic et per Esaiam: Ecce dedi te in dispositionem generis, in lucem <bibl n="Ies. XI, II, 6 sq."/>
nationum, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsolvere
de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et de cella carceris,
id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si
per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata quam per
quem eveniunt. Item alibi: Ecce testimonium eum nationibus posui, <bibl n="Ies. LV, 3 sqq."/>
principem et imperantem nationibus; nationes, quae te non sciunt,
invocabunt te, et populi confugient ad te. Nec enim haec in David
interpretaberis, quia praemisit, Et disponam vobis dispositionem <bibl n="Ps. CXXXII, 11."/>
aeternam, religiosa et fidelia David. Atquin hinc magis Christum
intellegere debebis ex David deputatum carnali genere ob Mariae
virginis censum. De hoc enim promisso iuratur in psalmo ad David,
Ex fructu ventris tui collocbo super thronum tuum. Quis iste
venter est? Ipsius David? Utique non. Neque enim pariturus esset
David. Sed nec uxoris eius. Non enim dixisset, Ex fructu ventris
tui, sed potius, Ex fructu ventris uxoris tuae. Ipsius autem dicendo
ventrem superest ut aliquem de genere eius ostenderit cuius
ventris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae
floruit. Ideoque et fructum ventris tantum nominavit, ut proprie
<pb xml:id="v.2.p.150"/>


ventris, quasi solius ventris, non etiam viri, et ipsum ventrem ad
David redegit, ad principem generis et familiae patrem. Nam
quia viro deputare non poterat virginis, eum ventrem patri deputavit.
Ita quae to Christo nova dispositio invenitur hodie, haec
erit quam tunc creator pollicebatur, religiosa et fidelia David appellans,
quae erant Christi, quia Christus ex David, immo ipsa
erit caro eius religiosa et fidelia David, iam sancta religione et
fidelis ex resurrectione. Nam et Nathan propheta in prima Ba
<bibl n="II Sain. VII, 12."/> siliarum professionem ad David facit semini eius. Quod erit,
inquit, ex ventre ipsius. Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres,
risum mihi incuties. videbitur enim David peperisse Salomonem.
An et hic Christus significatur ex eo ventre semen David
qui esset ex David, id est Mariae? Quia et aedem dei magis
Christus aedificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore
templo inhabitaret dei spiritus, in dei filium magis Christus
habendus esset quam Salomon filius David. Denique et thronus in
aevum et reguum in aevum magis Christo competit quam Salomoni,
temporali scilicet regi. Sed et a Christo misericordia dei non
abscessit, Salomoni vero etiam ira dei accessit post luxuriam et
idololatriam. Suscitavit enim illi Satan hostem Idumaeum. Cum
ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa
erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante
quas in Christum apparet praedicatas. Et ita in hoc erunt
sancta et fidelia David. Hunc deus testimonium nationibus posuit,
non David; principem et imperantem nationibus, non David, qui
soli Isra(??)li imperavit. Christum hodie invocant nationes, quae eum
non sciebant, et populi ad Christum hodie confugiunt, quem
retro ignorabant. Non potest futurum dici quod vides fieri.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p> Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam
<pb xml:id="v.2.p.151"/>

duorum Christorum, quasi Iudaicus quidem Christus populo soli ex
dispersione redigendo destinetur a creatore, vester vero omni humano
generi liberando collatus sit a deo optimo, cum postremo
priores inveniantur Christiani creatoris quam Marcionis, exinde vocatis
omnibus popufis in regno eius ex quo deus regnavit a ligno,
nullo adbuc Cerdone, nedum Marcione. Sed et revictus de nationum
vocatione convertere iam in proselytos. Quaeris qui de nationibus
transeant ad creatorem, quando et proselyti diversae et
propriae condicionis seorsum a propheta nominentur? Ecce, inquit <bibl n="Ies. XVI. 4."/>
Esaias, proselyti per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque
proselytos per Christum accessuros ad deum. Et nationes, quod <bibl n="Ies. XLII, 4."/>
sumus nos, proinde suam habehant nominationem sperantes in
Christum. Et in nomine, inquit, eius nationes sperabunt. Proselyti <bibl n="Ies. II, 2 sqq."/>
autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi
nomine sperare solent, sed in Moysi ordine, a quo institutio illorum
est. Ceterum allectio nationum a novissimis diebus exorta est.
Iisdem verbis Esaias, Et erit, inquit, in novissimis diebus manifestus
mons domini, utique sublimitas dei, et aedes dei super
summos montes, utique Christus, catholicum dei templum, in quo
deus colitur, constitutum super omnes eminentias virtutum et potestatum:
et venient ad eum universae nationes, et ibunt multi, et
dicent, Venite, ascendamus in montem domini, et in aedem dei
Iacob, et annuntiabit nobis viam suam, et incedemus in ea: ex
Sion enim exibit lex, et sermo domini ex Hierusalem. Haec erit
via novae legis evangelium, et novi sermonis in Christo, iam non
in Moyse. Et iudicabit inter nationes, de errore scilicet earum.
Et revincent populum amplum, ipsorum inprimis Iudaeorum et
proselytorum. Et concident machaeras suas in aratra et sibynas in
falces, id est animorum nocentium et linguarum infeslarum et omnis
malitiae atque blasphemiae ingenia convertent in studia modestiae
<pb xml:id="v.2.p.152"/>
et pacis. Et non accipiet gens super gentem machaeram, utique
discordiae. Et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere,
ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paciferum
repromissum. Haec aut prophetata nega, cum coram videntur,
aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo
erunt adimpleta in quem sunt prophetata. Inspice enim adhuc etiam
ipsum introgressum atque decursum vocationis in nationes a novissimis
diebus adeuntes ad deum creatorem, non in proselytos,
quorum a primis magis diebus allectio est. Etenim fidem istam
apostoli induxerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p><bibl n="Ies. LII, 7."/> Habes et apostolorum opus praedicatum. Quam tempestivi
<bibl n="Rom. X, 15."/> pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona, non bellum
<bibl n="Ps. XIX, 5."/> nec mala. Respondit et psalmus, In omnem terram exivit sonus
eorum et in terminos terrae voces eorum, circumferentium scilicet
legem ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut fieret
<bibl n="Ies. XLVI, 12 sq."/> quod scriptum est, Longe quique a iustitia mea appropinquaverunt
iustitiae meae et veritati. Cum huic negotio accingerentur apostoli,
renuntiaverunt presbyteris et archontibus et sacerdotibus Iudaeorum.
An non vel maxime, inquit, ut alterius dei praedicatores?
Atquin ipsius eiusdem cuius scripturam cum maxime implebant
<bibl n="Ies. LII, 11."/> Divertite, divertite, inclamat Esaias, excedite illinc, et immundum
ne attigeritis, blasphemiam scilicet in Christum. Excedite de medio
eius, utique synagogae; separamini, qui dominica vasa portatis.
Iam enim secundum supra scripta revelaverat dominus brachio suo
sanctum, id est virtute sua Christum coram nationibus, ut viderint
universae nationes et summa terrae salutem, quae erat a deo. Sic
et ab ipso Iudaismo divertentes, cum legis obligamenta et onera
<bibl n="Ps. II, 2 sqq."/> evangelica iam libertate mutarent, psalmum exsequebantur: Disrumpamus
vincula eorum et abiciamus a nobis iugum eorum: postea
certe quam tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania:
astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum adversus
dominum et adversus Christum eius. Quae dehinc passi
<pb xml:id="v.2.p.153"/>

sunt apostoli? Omnem, inquis, inquitatem persecutionum, ab hominibus
scilicet creatoris, ut adversarii eius quem praedicabant.
Et quare creator, si adversarius erat Christi, non modo praedicat
hoc passuros apostolos eius, verum et exprobrat? Nam neque
praedicaret alterius dei ordinem, quem ignorabat, ut vultis, neque
exprobrasset quod ipse curasset. Videte quomodo perit iustus, <bibl n="Ies. LVII, 1."/>
nec quisquam excipit corde, et viri iusti auferuntur, nec quisquam
animadvertit. A persona enim iniustitiae sublatus est iustus.
Quis, nisi Christus? Venite, inquiunt, auferamus iustum, quia <bibl n="Sap. Sal. II, 12."/>
inutilis est nobis. Praemittens itaque, et subiungens proinde passum
etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros tam apostolos
quam et deinceps omnes fideles prophetavit signatos, illa
nota scilicet de qua Ezechiel: Dicit dominus ad me, Pertransi in <bibl n="Exech. IX, 4"/>
medio portae in media Hierusalem, et da signum Tau in frontibus
virorum. Ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra
autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus
nostris apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi,
filios scilicet dei, gloriam patri deo relaturos psalmus vigesimus
primus canit ex persona ipsius Christi ad patrem: Enarrabo nomen
tuum fratribus meis, in medio ecclesiae hymnum tibi dicam. Quod
enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se
futurum praedicabat. Et paulo infra: A te laus mihi in ecclesia
magna. Et in sexagesimo septimo: In ecclesiis benedicite dominum
deum; ut pariter concurreret et Malachiae prophetia: Non <bibl n="Malach. I, 10 sq."/>
est voluntas mea, dicit dominus, et sacrificia vestra non accipiam;
quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum
est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo
offertur, et sacrificium mundum, gloriae scilicet relatio et bene-
<pb xml:id="v.2.p.154"/>

dictio et laus et hymni. Quae omnia cum in te quoque deprehendantur,
et signaculum frontium et ecclesiarum sacramenta et munditiae
sacrificiorum, debes iam erumpere, uti dicas spiritum creatoris
tuo Christo prophetasse.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p> Nunc, quia cum Iudaeis negas venisse Christum eorum, recognosce
et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur
ob impietatem, qua eum et despexerunt et interemerunt.
<bibl n="Ies. II, 20."/> Primum enim ex die, qua secundum Esaiam proiecit homo asper(??)amenta
sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis vanis et
nocivis, id est ex quo genus hominum dilucidata per Christum
<bibl n="Ies. III, 1 sqq."/> veritate idola proiecit. Vide an quod sequitur expunctum sit: Abstulit
enim dominus sabaoth a Iudaea et ab Hierusalem inter cetera
et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum,
qui aedificat ecclsiam, templum scilicet et domum et civitatem dei.
<bibl n="Ies. V, 6."/> Nam exinde apud illos destitit dei gratia, et mandatum est nubibus,
ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est caelestibus beneficiis,
ne provenirent domui Israelis. Fecerat enim spinas, ex
quibus dominum coronaverat, et non iustitiam, sed clamorem, quo
in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatum roribus
lex et prophetae usque ad loannem. Dehinc cum ea perseverantia
furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum
<bibl n="Ies. LII, 5."/> est: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis
enim coepit infamia), et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum
<bibl n="Ies. I, 7 sqq."/> non paenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta,
civitates eorum exustae, regionem eorum sub ipsorum conspectu
extranei devorant, derelicta filia Sion, et tanquam specula
in vines vel in cucumerario casula, ex quo scilicet Israel dominum
non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit, et in
indignationem provocavit sanctum Israelis. Sic et machaerae condicionalis
<bibl n="Ies. I, 20."/> comminatio, Si volueritis nec audieritis me, machaera vos
comedet, probavit Christum fuisse, quem non audiendo perierunt.
Qui et in psalmo quinquagesimo octavo dispersionem eis postulat
a patre: Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam
<pb xml:id="v.2.p.155"/>

in exustionem eorum peroraus, Propter me haec, inquit, facta <bibl n="Ies. L, 11."/>
sunt vobis, in anxietate dormietis. Satis vane, si haec non propter
eum passi sunt qui propter se passuros pronuntiarat, sed
propter Christum dei alterius. Atquin Christum, inquam, alterius
dei dicitis, a crealoris virtutibus et potestatibus, ut ab aemulis,
in crucem actum. Sed ecce defensus ostenditur a creatore, et dati
sunt pessimi pro sepultura eius, qui scilicet subreptam eam asseveraverant, <bibl n="Ies. LIII, (??)."/>
et locupletes pro morte eius, qui scilicet et a Iuda
traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaveris
subrepti. Igitur aut non propter illum acciderunt ista Iudaeis,
sed revinceris conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum
et ordine temporum, â aut si propter illum acciderunt, non potuit
creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius Iudam,
si adversarium domini sui peremissent. Certe si nondum venit
Christus creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum
venerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae
nulla hodie est? Ubi civitates exurendae, quae iam in tumulis?
Ubi dispersio gentis, quae iam extorris? Redde statum Iudaeae,
quem Christus creatoris inveniat, et alium contende venisse. Iam
vero quale est ut per caelum suum admiserit quem in terra sua
esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione
violata, ipse aula sua et arce calcata? An hoc magis affectavit?
Plane deus zelotes, tamen vicit. Erubesce, qui victo deo credis.
Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit? Aut enim per
infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus creatoris, aut
per maliliositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>