<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:3.15-3.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:3.15-3.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>De quaestione carnis et per eam nativitatis et unius interim 
nominis Emmanuelis hucusque. De ceteris vero nominibus et inprimis
Christi quid pars diversa respondebit? Si proinde commune
est apud vos Christi nomen quemadmodum et dei, ut sicut utriusque
dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem dominum,
certe ratio huic argumentationi refragabitur. Dei enim nomen
<pb xml:id="v.2.p.142"/>

quasi naturaie divinitatis potest in omnes communicari quibus
<bibl n="I Cor. VIII, 5."/> divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo, Nam et sunt
qui dicunntur dii sive in caelo sive in terris. Christi vero nomen
non ex natura veniens, sed ex dispositone, proprium eius efficitur
a quo dispositum invenitur. Nec in communicationem alii deo
subiacet, maxime aemulo et habenti auam dispositionem, cui et
nomina privata debebit. Quale est enim quod diversas dispositiones
duorum commentati deorum societatem nominum admittunt in discordiam
dispositionum, quando nulla magis probatio assisteret duorum
et aemulorum deorum quam si in dispositione eorum etiam
diversitas nominum inveniretur? Nullus enim status differentiarum
nonnisi proprietatibus appellationum consignatur. Quibus deficientibus
si quando, nunc Graeca katachresis de alieno abutendo succurrit.
Apud deum autem deficere, puto, nihil debet, nec de alieno
instrui dispositiones eius. Quis hic deus est, qui filio quoque suo
uomina a creatore vindicat? non dico aliena, sed vetera et vulgata
quae vel sic non competerent deo novo et incognito. Quomodo
<bibl n="Matth. IX, 16 sq."/> denique docet novum plagulam non adsui veteri vestimento, nec
vinum novum veteribus utribus credi, adsutus ipse et indutus nominum
senio? Quomodo abscidit evangelium a lege, tota lege
vestitus? in nomine scilicet Christi. Quis illum prohibuit aliud
vocari, aliud praedicantem, aliunde venientem, cum propterea nec
corporis susceperit veritatem, ne Christus creatoris crederetur?
Vane autem noluit eum se videri quem voluit vocari, quando etsi
vere corporeus fuisset, magis Christus creatoris non videretur, si
non vocaretur. At nunc substantiam respuit, cuius nomen accepit,
etiam substantiam probaturus ex nomine. Si enim Christus unctus
est, ungui utique corporis passio est. Qui corpus non habuit,
ungui omnino non potuit; qui ungui omnino non potuit, Christus
vocari nullo modo potuit. Aliud est si et nominis phantasma
affectavit. Sed quomodo, inquit, irreperet in Iudaeorum fidem, nisi
per sollemne apud eos et familiare nomen? Inconstantem aut subdolum
deum narras; aut diffidentiae aut malitiositatis consilium est
fallendo quid promovere. Multo liberius atque simplicius egerunt
pseudoprophetae adversus creatorem in sui dei nomine venientes.
Sed nec effectum consilii huius invenio, cum facilius aut suum cre-
<pb xml:id="v.2.p.143"/>

diderint Christum, aut planum potius aliquem, quam alterius dei
Christum, sicut evangelium probabit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captavit, cur 
etiam Iesus voluit appellari, non tam expectabili apud Iudaeos
nomine? Nec enim, si nos per dei gratiam intellectum consecuti
sacramentorum eius hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum,
ideo et Iudaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res.
Denique ad hodiernum Christum sperant, non Iesum, et Heliam
potius interpretantur Christum quam Iesum. Qui ergo et in eo
nomine venit in quo Christus non praesumebatur, potuit in eo
solo nomine venisse quod solum praesumebatur. Ceterum cum deo
miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque consilium
eius. Sive enim ideo Christus, ut interim quasi creatoris
 irreperet,
obrepit lesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris:
sive ideo Iesus, ut alterius haberetur, non sinit Christus, quia
non alterius sperabatur Christus quam creatoris. Quid horum
constare possit ignoro. Constabit autem utrumque in Christo creatoris,
in quo invenitur etiam Iesus. Quomodo, inquis? Disce et
hic cum partiariis erroris tui Iudaeis. Cum successor Moysi destinaretur <bibl n="Num. XIII, 9. 17."/>
Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine et
incipit vocari Iesus? Certe, inquis. Hanc prius dicimus figuram
futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus secundum populum, quod
sumus nos nati in saeculi desertis, introducturus erat in terram
promissionis melle et lacte manantem, id est vitae aeternae possessionem, 
qua nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per
legis disciplinam, sed per Iesum, per evangelii gratiam, provenire
habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi, petra enim
Christus, â ideo is vir, qui in huius sacramenti imagines parabatur,
etiam nominis dominici inauguratus est figura, lesus cognominatus.
Hoc nomen ipse Christus suum iam tunc esse testatus
est cum ad Moysen loquebatur. Quis enim loquebatur, nisi spiritus
creatoris, qui est Christus? Cum ergo mandato diceret populo,
Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat <bibl n="Exod. XXIII, 20 sq."/>
in via et introducat in terram, quam paravi tibi, intende illi et
<pb xml:id="v.2.p.144"/>
exaudi eum, ne inobaudieris eum: non enim celavi te, quoniam
nomen meum super illum est. Angelum quidem eum dixit
ob magnitudinem virtutum, quas erat editurus, et ob officium prophetae,
nuntiantis scilicet divinam voluntatem; Iesum autem ob nominis
sui futuri sacramentum. Identidem nomen suum confirmavit,
quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen. sed Iesum
eum iusserat exinde vocitari. Ergo si utrumque nomen competit
in Christum creatoris, tanto utrumque non competit in Christum
non creatoris, sicut nec reliquus ordo. Facienda est denique iam
hinc inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria,
qua determinatum sit nihil omnino commune esse debere
alterius dei Christo cum Christo creatoris. Nam et a vobis proinde
diversitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est, quia
nec vos probare poteritis alterius dei venisse Christum, nisi eum
longe alium demonstraveritis a Christo creatoris, nec nos eum creatoris
vindicare, nisi talem eum ostenderimus qualis constituitur a
creatore. De nominibus iam obduximus. Mihi vindico Christum,
mihi defendo Iesum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> Reliquum ordinem eius cum scripturis conferamus. Quodcunque
illud corpusculum sit, quoniam habitum et quoniam conspectum
fuit, si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus,
talis enim habitu et aspectu annuntiabatur. Adest rursus Esaias:
<bibl n="Ies LIII, 2sq."/> Annuntiavimus, inquit, coram ipso: velut puerulus, velut radix in
terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et vidimus
eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius
inbonorata, deficiens citra omnes homines. Sicut et supra patris
<bibl n="Ies. LII, 14."/> ad filium vox, Quemadmodum expavescent multi super te, sic sine
<bibl n="Ps. XLV, 3 sq."/> gloria erit ab hominibus forma tua. Nam etsi tempestivus decore
apud David supra filios hominum, sed in allegorico illo statu gra-
<pb xml:id="v.2.p.145"/>

tiae spiritalis, cum accingitur ense sermonis, qui vere species et
decor et gloria ipsius est. Ceterum habitu incorporabili apud eundem <bibl n="Ps. XXII, 7."/>
prophetam vermis etiam et non homo, ignominia hominis et
nullificamen populi. Neque interiorem qualitatem eius eiusmodi
annuntiat. Si enim plenitudo in illo spiritus constitit, agnosco
virgam de radice lesse. Flos eius meus erit Christns, in quo requievit
secundum Essiam spiritus sapientiae et intellectus, spiritus <bibl n="Ies. XI, 1sq."/>
consilii et vigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris
dei. Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium documentorum
competebat nisi in Christum, flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum,
ex stirpe autem Iesse deputatum, per Mariam inde censendum.
Expostulo autem de proposito, si das ei omnis humilitatis
et patientiae et tranquillitatis intentionem, et ex his Esaiae erit
Christus? Homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem, qui tanquam <bibl n="Ies. LIII, 2sq."/>
ovis ad victimam adductus est, et tanquam agnus ante tondentem
non aperuit os, qui neque contendit neque clamavit, nec
audita est foris vox eius, qui arundinem contusam, id est quassam
Iudaeorum fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum <bibl n="Ies. XLII, 2sq."/>
ardorem gentium, non extinxit. Non potest alius esse
quam qui praedicebatur. Oportet actum eius ad scripturarum regulam
recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum, praedicationis
et virtutis. Sed de utroque titulo sic disponam, ut,
quoniam ipsum quoque Marcionis evangelium discuti placuit, de
speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus, quasi in rem
praesentem. Hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum,
docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam:
Quis enim, inquit, in vobis, qui deum metuit et exaudiet vocem <bibl n="Ies. L, 10."/>
filii eius? Item medicatorem. Ipse enim, inquit, imbecillitates <bibl n="Ies. LIII, 4."/>
nostras abstulit, et languores portavit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>De exitu plane, puto, diversitatem temptatis inducere, negantes 
passionem crucis in Christum creatoris praedicatam, et argumentantes
insuper non esse credendum, ut in id genus mortis exposuerit
creator filium suum quod ipse maledixerat. Maledictus, <bibl n="Deut. XXI, 23. Gal. III, 13."/>
<pb xml:id="v.2.p.146"/>

inquit, omnis qui pependerit in ligno. Sed huius maledictionis
sensum differo, dignae sola praedicatione crucis, de qua nune
maxime quaeritur, quia et alias antecedit rerum probatio rationem.
De figuris prius edocebo. Et utique vel maxime sacramentum istud
figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis
scandalo futurum, si nude praedicaretur, quantoque maguificum,
tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam dei
quaereret. Itaque inprimis Isaac, cum a patre in hostiam deditus
lignum sibi ipse portaret, Christi exitum iam tunc denotabat, in
victimam concessi a patre et lignum passionis suae baiulantis. Ioseph
et ipse Christum figurat(??)s, nec hoc solo, ne demorer cursum,
quod persecutionem a fratribus passus est ob dei gratiam,
sicut et Christus a Iudaeis, carnaliter fratribus, cum benedicitur
<bibl n="D(??)ut. XXXIII, 17."/> (??) patre, etiam in haec verba, Tauri decor eius, cornua unicornis
cornua eius, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque
terrae. Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus
bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque
dispositionem, aliis ferus ut iudex, aliis mansuetus ut salvator,
cuius cornua essent crucis extime. Nam et in antenna, quae
crucis pars est, extremitates cornua vocantur; unicornis autem
medius stipitis palus. Hac denique virtute crucis et hoc more
cornutus universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a
terra in caelum, et tunc per iudicium ventilabit, deiciens de caelo
in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam, cum
Iacob in Simeonem et Levi, id est in scribas et pharisaeos (ex
illis enim deducitur census isterum) spiritaliter interpretatur. Simeon
et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua haeresi, qua scilicet
<bibl n="Gen. LIX, 5 sq."/> Christum sunt persecuti. In concilium eorum ne venerit anima
mea, et in stationem eorum ne incubuerint iecora mea, quia in
indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia
sua ceciderunt nervos tauro, id est Christo, quem post
necem prophetarum suffigendo nervos utique eius clavis de-
<pb xml:id="v.2.p.147"/>


saevierunt. Ceterum vanum, si post homicidia alicuius bovis illis
exprobrat carnificinam. Iam vero Moyses, quid utique tunc tantum,
cum Iesus adversus Amalech proeliabatur, expansis manibus orabat
residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus depositis
et manibus caedentibus pectus et facie humi volutante orationem
commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini
dimicabat, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis quoque
erat habitus necessarius, per quam Iesus victoriam esset relaturus?
Idem rursus Moyses post interdictam omni(??) rei similitudinem cur
aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum
salutare proposuit? An et hic dominicae crucis vim intentabat,
qua serpens diabolus publicabatur, et laeso cuique a spiritalibus
colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum peccatorum
et salus exinde praedicabatur?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Age nunc, si legisti penes David, Dominus regnavit a ligno, <bibl n="Ps. XCVI, 10."/>
expecto quid intellegas. Nisi forte lignarium aliquem regem significari
ludaeorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni
superata morte regnavit. Etsi enim mors ab Adam regnavit usque
ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo
crucis ligno mortuus regnum mortis exclusit? Proinde et Esaias,
Quoniam, inquit, puer est natus nobis Quid novi, si non de <bibl n="Ies. IX, (??)"/>
filio dei dicit? Et datus est nobis cuius imperium factum est super
humerum ipsius. Quis omnino regum insigne potestatis suae humero
praefert, et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut
aliquam propriae vestis notam? Sed solus novus rex novorum
aevorum Christus Iesus novae gloriae et potestatem et sublimitatem
suam humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem
prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. Hoc lignum et Hieremias
tibi insinuat, dicturis praedicans Iudaeis, Venite, mittamus <bibl n="Ier. XI, 19."/>
lignum in panem eius, utique in corpus. Sic enim deus in evangelio
quoque vestro revelavit, panem corpus suum appellans, ut et
hinc iam eum intellegas corpori sui figuram panis dedisse cuius
<pb xml:id="v.2.p.148"/>

retro corpus in panem prophetes figuravit, ipso domino hoc sacramentum
postea interpretaturo. Si adhuc quaeris dominicae crucis
praedicationem, satis iam tibi potest facere vigesimus primus psalmus,
totam Christi continens passionem, canentis iam tunc gloriam
suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae propria atrocitas
crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat, Salvum,
inquit, fac me ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornis
humilitatem, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus.
Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus rex Iudaeorum,
ne putes alterius alicuius prophetari passionem quam eius qui
solus a populo tam insigniter crucifixus est. Nunc et si omnes
istas interpretationes respuerit et irriserit haeretica duritia, concedam
illi nullam Christi crucem significatam a creatore, quia nec
ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est. Nisi forte ostenderit
hunc exitum eius a suo deo praedicatum, ut diversitas passionum
ac per hoc etiam personarum ex diversitate praedicationum vindicetur.
Ceterum nec ipso Christo eius praedicato, nedum cruce
ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis prophetia. Ex hoc
enim quod non est edita qualitas mortis potuit et per crucem
evenisse, tunc alii deputanda, si in alium fuisset praedicatum. Nisi
si nec mortem volet Christi mei prophetatam, quo magis erubescat,
si suum quidem Christum
 mortuum annuntiat, quem negat
natum, meum vero mortalem negat, quem nascibilem confitetur. Et
mortem autem et sepulturam et resurrectionem Christi mei una voce
<bibl n="Ies. LVII, 2."/> Esaiae volo ostendere dicentis, Sepultura eius sublata de medio est.
Nec sepultus enim esset nisi mortuus, nec sepultura eius sublata
<bibl n="Ies. LIII, 12."/> de medio nisi per resurrectionem. Denique subiecit, Propterea ipse
multos haereditati habebit et multorum dividet spolia, pro eo
quod tradita est anima eius in mortem. Ostensa est enim causa
gratiae huius pro iniuria scilicet mortis repensandae. Pariter ostensum
est haec illum propter mortem consecuturum. post mortem
utique per resurrectionem consecuturum.</p><pb xml:id="v.2.p.149"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, 
quo talis probatus qualiter annuntiabatur non alius haberi debeat
quam qui talis annuntiabatur, ut iam ex ista consonantia rerum
eius et scripturarum creatoris illis etiam restituenda sit fides ex
praeiudicio maioris partis quae ad diversas sententias vel in dubium
deducuntur vel negantur. Amplius nunc superstruimus ea quoque
paria ex scripturis creatoris quaequae post Christum futura praecinebantur.
Nec enim dispositio expuncta inveniretur, si non ille
venisset post quem habebat evenire. Aspice universas nationes de
voragine erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem,
ad deum Christum, et, si audes, nega prophetatum. Sed statim
tibi in psalmis promissio patris occurret. Filius meus es tu, ego <bibl n="Ps. II, 7."/>
hodie generavi te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam et possessionem tuam terminos terrae. Nec poteris magis
David filium eum vindicare quam Christum, aut terminos terrae
David potius promissos, qui intra unicam ludaeorum gentem regnavit,
quam Christo, qui totum iam orbem evangelii sui fide cepit.
Sic et per Esaiam: Ecce dedi te in dispositionem generis, in lucem <bibl n="Ies. XI, II, 6 sq."/>
nationum, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsolvere
de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et de cella carceris,
id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet. Quae si
per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata quam per
quem eveniunt. Item alibi: Ecce testimonium eum nationibus posui, <bibl n="Ies. LV, 3 sqq."/>
principem et imperantem nationibus; nationes, quae te non sciunt,
invocabunt te, et populi confugient ad te. Nec enim haec in David
interpretaberis, quia praemisit, Et disponam vobis dispositionem <bibl n="Ps. CXXXII, 11."/>
aeternam, religiosa et fidelia David. Atquin hinc magis Christum
intellegere debebis ex David deputatum carnali genere ob Mariae
virginis censum. De hoc enim promisso iuratur in psalmo ad David,
Ex fructu ventris tui collocbo super thronum tuum. Quis iste
venter est? Ipsius David? Utique non. Neque enim pariturus esset
David. Sed nec uxoris eius. Non enim dixisset, Ex fructu ventris
tui, sed potius, Ex fructu ventris uxoris tuae. Ipsius autem dicendo
ventrem superest ut aliquem de genere eius ostenderit cuius
ventris futurus esset fructus caro Christi, quae ex utero Mariae
floruit. Ideoque et fructum ventris tantum nominavit, ut proprie
<pb xml:id="v.2.p.150"/>


ventris, quasi solius ventris, non etiam viri, et ipsum ventrem ad
David redegit, ad principem generis et familiae patrem. Nam
quia viro deputare non poterat virginis, eum ventrem patri deputavit.
Ita quae to Christo nova dispositio invenitur hodie, haec
erit quam tunc creator pollicebatur, religiosa et fidelia David appellans,
quae erant Christi, quia Christus ex David, immo ipsa
erit caro eius religiosa et fidelia David, iam sancta religione et
fidelis ex resurrectione. Nam et Nathan propheta in prima Ba
<bibl n="II Sain. VII, 12."/> siliarum professionem ad David facit semini eius. Quod erit,
inquit, ex ventre ipsius. Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres,
risum mihi incuties. videbitur enim David peperisse Salomonem.
An et hic Christus significatur ex eo ventre semen David
qui esset ex David, id est Mariae? Quia et aedem dei magis
Christus aedificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore
templo inhabitaret dei spiritus, in dei filium magis Christus
habendus esset quam Salomon filius David. Denique et thronus in
aevum et reguum in aevum magis Christo competit quam Salomoni,
temporali scilicet regi. Sed et a Christo misericordia dei non
abscessit, Salomoni vero etiam ira dei accessit post luxuriam et
idololatriam. Suscitavit enim illi Satan hostem Idumaeum. Cum
ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa
erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante
quas in Christum apparet praedicatas. Et ita in hoc erunt
sancta et fidelia David. Hunc deus testimonium nationibus posuit,
non David; principem et imperantem nationibus, non David, qui
soli Isra(??)li imperavit. Christum hodie invocant nationes, quae eum
non sciebant, et populi ad Christum hodie confugiunt, quem
retro ignorabant. Non potest futurum dici quod vides fieri.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>