<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:2.4-2.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:2.4-2.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p> Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas dei 
ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium
homini commentata est, aliquam postmodum molem maximam, postmodum
et maiorem, ut in magna tanquam in minore proluderet
atque proficeret, et ita de bono dei, id est de magno, ad optimum
quoque eius, id est ad maius habitaculum promoveretur. Adhibet
operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum. Eructavit, <bibl n="Ps. XLIV, 2."/>
inquit, cor meum sermonem optimum. Agnoscat hinc primum

<pb xml:id="v.2.p.88"/>


fructum optimum utique optimae arboris Marcion. Imperitissimus 
rusticus quidem in malam bonam inseruit. Sed non valebit blasphemiae 
surculus; arescet cum suo artifice, et ita se bonae arboris 
natura testabitur. Aspice ad summam, qualia sermo fructificaverit.
<bibl n="Gen. I."/> Et dixit deus, Fiat, et factum est, et vidit deus, quis bonum, non 
quasi nesciens bonum, nisi videret, sed quia bonum, ideo videns 
honorans et consignans et dispungens bonitatem operum dignatione 
conspectus. Sic et benedicebat quae benefaciebat, ut tibi totus
deus commendaretur, bonus et dicere et facere. Maledicere adhuc
sermo non norat, quia nec malefacere. Videbimus causas quae hoc 
quoque a deo exegerunt. Interim mundus ex bonis omnibus constitit, 
satis praemonstrans quantum boni pararetur illi cui praeparabatur hoc 
totum. Quis denique dignus incolere del opera quam 
ipsius imago et similitude? Eam quoque bonitas et quidem operantior 
operata est, non imperiali verbo, sed familiari manu, etiam

<bibl n="Gen. I, 26"/> verbo blandienti praemisso, Faciamus hominem ad imaginem et 
similitudinem nostram. Bonitas dixit, bonitas finxit hominem de
limo in tantam substantiam carnis ex una materia tot qualitatibus 
exstructam. Bonitas inflavit animam, non mortuam, sed vivam. 
Bonitas praefecit universis fruendis atque regnandis, etiam cogno minandis. 
Bonitas amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam
totius orbis possidens, in amoenioribus moraretur translatus 
in paradisum iam tunc de mundo in ecelesiam. Eadem

<bibl n="Gen. II, 19"/>
bonitas et adiutorium prospexit, ne quid non boni. Non est enim,
inquit, bonum, solum esse bominem. Sciebat illi sexum Mariae 
et deinceps ecclesiae profuturum. Sed et quam arguis legem, quam
in controversias torques, bonitas erogavitd, consulens homini, quo 
deo adhaereret, ne non tam liber quam abiectus videretur, aequandus 
famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et ex fastidio

<pb xml:id="v.2.p.89"/>

liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset
qui legem a deo sumeret, utque animal rationale intellectus et
scientiae capax ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subiectus
qui subiecerat illi omnia. Cuius legis observandae consilium
bonitas pariter adscripsit: Qua die autem ederitis, morte moriemini. <bibl n="Gen. II, 17."/>
Benignissime enim demonstravit exitum transgressionis,
ne ignorantia periculi neglegentiam iuvaret obsequii. Porro si legis
imponendae ratio praecessit, sequebatur etiam observandae, ut
poena transgressioni adscriberetur, quam tamen evenire noluit qui
ante praedixit. Agnosce igitur bonitatem dei nostri interim vel
bucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis,
ex providentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis et
benignis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Iam hinc ad quaestiones omnes, o canes, quos foras apostolus <bibl n="Apec."/>
expellit, latrantes in deum veritatis. Haec sunt argumentationum <bibl n="XXII, 15."/>
ossa, quae obroditis. Si deus bonus et praescius futuri et
avertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem
suam, immo et substantiam suam, per animae scilicet
censum, passus est labi de obsequio legis in mortem circumventum
a diabolo? Si enim et bonus, qui evenire tale quid nollet,
et praescius, qui eventurum non ignoraret, et potens, qui depellere
valeret, nullo modo evenisset quod sub his tribus condicionibus
divinae maiestatis evenire non posset. Quod si evenit, absolutum
est e contrario deum neque bonum credendum neque praescium
neque potentem; siquidem in quantum nihil tale evenisset,
si talis deus, id est bonus et praescius et potens, in tantum ideo
evenit quia non talis deus. Ad haec prius est istas species in
creatore defendere quae in dubium vocantur, bonitatem dico et
praescientiam et potentiam. Nec immorabor huic articulo, praeeunte <bibl n="Io. X, 25."/>
definitione etiam ipsius Christi. Ex operibus ineundae probationes.
Opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua bona,
sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem ex nihilo.
Nam et si ex aliqua materia, ut quidam volunt, hoc ipso tamen ex
<pb xml:id="v.2.p.90"/>

nihilo, dum non id fuerunt quod sunt. Postremo vel sic magna,
dum bona, vel sic deus potens, dum omnia ipsius, unde et omnipotens.
De praescientia vero quid dicam, quae tantos habet testes
quantos fecit prophetas? Quamquam quis praescientiae titulus in
omnium auctore, qua universa utique disponendo praesciit et praesciendo
disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset,
nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. Igitur si
et fuerunt in deo istae facultates prae quibus nihil mali evenire
homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus evenit, videamus
et hominis condicionem, ne per illam potius evenerit quod per
deum evenire non potuit. Liberum et sui arbitrii et suae potestatis
invenio hominem a deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem
dei in illo animadvertens quam eiusmodi status formam.
Neque enim facie et corporalibus lineis tam variis in genere humano
ad uniformem deum expressus est, sed in ea substantia quam
ab ipso deo traxit, id est animae ad formam dei respondentis,
et arbitrii sui libertate et potestate signatus est. Hunc statum
eius confirmavit etiam ipsa lex tunc a deo posita. Non enim poneretur
lex ei qui non haberet obsequium debitum legi in sua
potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur,
si non et conlemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur.
Sic et in posteris legibus creatoris invenias, proponentis
ante hominem bonum et malum, vitam et mortem, sed nec alias
totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum, avocante deo,
et minante, et exhortante, nisi et ad obsequium et ad contemptum
libero et voluntario homine.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p> Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam
hominis potestatem arbitrii sui ut quod ei evenit non deo, sed
ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non ita illum
institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset,
hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius
commendem et ita institutum et digne deo institutum, potiora
ostensa ea causa quae ita fecit institui. Bonitas dei et ratio eius
huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes
apud deum nostrum. Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec
<pb xml:id="v.2.p.91"/>

bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis irrationaliter
bonum, sicut ostendimus. Oportebat deum cognosci;
bonum hoc utique et rationale. Oportebat dignum aliquid esse
quod deum cognosceret: quid tam dignum prospici posset quam
imago dei et similitudo? Et hoc bonum sine dubio et rationale.
Oportebat igitur imaginem et similitudinem dei liberi arbitrii et suae
potestatis institui in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur,
arbitrii scilicet libertas et potestas, in quam rem ea substantia
homini accommodata est quae huius status esset, afflatus
dei utique liberi et suae potestatis. Sed et alias quale erat ut
totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione
regnaret, aliorum dominus, sui famulus? Habes igitur et bonitatem
dei agnoscere ex dignatione, et rationem ex dispositione. Sola
nunc bonitas deputetur quae tantum bomini largita sit, id est arbitrii
libertatem. Aliud sibi ratio defendat in eiusmodi institutionnem.
Nam bonus natura deus solus. Qui enim quod est sine initio
habet, non institutione habet illud, sed natura. Homo autem, qui
totus ex institutione est, habens initium cum initio sortitus est
formam qua esset, atque ita non natura in bonum dispositus est, sed
institutione, non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum
dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet
bonorum conditorem. Ut ergo bonum iam suum haberet homo, emancipatum
sibi a deo, et fieret proprietas iam boni in homine et quodammodo
natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati
a deo boni libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum,
ut proprium, iam sponte praestari ab homine, quoniam et hoc ratio
bonitatis exigeret voluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii,
non favente institutioni, non serviente, ut ita demum bonus consisteret
homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate,
iam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae, proinde
ut et contra malum (nam et illud utique deus providebat) fortior
homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis, quia si careret
hoc iure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed neces-
<pb xml:id="v.2.p.92"/>

sitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii,
proinde et malo sicut bono famulus. Tota ergo libertas arbitrii in
utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret
et bono sponte servando et malo sponte vitando, quoniam
et alias positum hominem sub iudicio dei oportebat iustum illud
efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet. Ceterum nec boni
nec mali merces iure pensaretur ei qui aut bonus aut malus necessitate
fuisset inventus, non voluntate. In hoc et lex constituta est,
non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando
vel transgressione sponte committenda; ita in utrumque exitum
libertas patuit arbitrii. Igitur si et bonitas et ratio dei invenitur
circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa
prima definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum
constituenda est, post factis praeiudicare non ita deum instituere
debuisse, quia aliter quam deum deceret evasit, sed
dispecto, quia ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est
cetera explorare. Ceterum facile est offendentes statim in hominis
ruinam, antequam conditionem eius inspexerint, in auctorem referre
quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio. Denique
et bonitas dei a primordio operum perspecta persuadebit nihil a
deo mali evenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius
ream ostendet quod ipsa commisit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Hac definitione omnia deo salva sunt, et natura bonitatis et
ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. Exigere tamen
a deo debes et gravitatem summam et fidem praecipuam in
omni institutione eius, ut desinas quaerere an deo nolente potuerit
quid evenire. Tenens enim gravitatem et fidem dei boni,
sed rationalibus institutionibus eius vindicandas, nec illud miraberis,
quod deus non intercesserit adversus ea quae noluit evenire ut
conservaret ea quae voluit. Si enim semel homini permiserat arbitrii
libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus,
utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat,
fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum
deum, id est in bonum (quis enim adversus se permittet
aliquid?), quantum vero in homine, secundum motus libertatis
ipsius (quis enim non hoc praestat ei cui quid semel frui prae-
<pb xml:id="v.2.p.93"/>

stat ut pro animo et arbitrio suo fruatur?). Igitur consequens erat
uti deus secederet a libertate, semel concessa homini, id est contineret
in ipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas
intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui aggressus
in periculum laberetur. Si enim intercessisset, rescidisset
arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. Denique
puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem, dum
revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu
feminae arcet, nonne exclamaret Marcion, O dominum futilem,
instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit? Cur permiserat
liberum arbitrium, si intercedit? Cur intercedit, si permisit?
Eligat ubi semetipsum erroris notet, in institutione, an
in rescissione. Nonne tunc magis deceptus ex impraescientia futuri
videretur, cum obstitisset? et quod quasi ignorans quomodo evasurum
esset indulserat, quis non diceret? Sed etsi praescierat
male
 hominem institutione sua usurum, quid tam dignum deo quam
gravitas, quam fides institutionum qualiumcunque? Vidisset homo,
si non bene dispunxisset quod bene acceperat, ut ipse legi reus
fuisset cui obsequi noluisset, non ut legislator ipse fraudem legi
suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri. Haec dignissime
peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis ex providentia
et potentia, quas exigis, obstitisset, nunc tibi insusurra
pro creatore et gravitatem et patientiam et fidem, institutionibus
suis functo ut et rationalibus et bonis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Neque enim ad vivendum solummodo produxerat hominem, ut 
non ad recte vivendum, in respectu scilicet dei legisque eius. Igitur
vivere quidem illi ipse praestiterat facto in animam vivam,
recte vero vivere demandarat admonito in legis obsequium. Ita
non in mortem institutum hominem probat qui nunc cupit in vitam <bibl n="Exech. XVIII, 23."/>
restitutum, malens peccatoris paenitentiam quam mortem. Igitur
sicut deus homini vitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum
attraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam,
ne quid auctori imputaretur. Nam etsi angelus qui seduxit,
sed liber et suae potcstatis qui seductus est, sed imago et simili-
<pb xml:id="v.2.p.94"/>
tudo dei fortior angelo, sed afflatus dei generosior spiritu materiali
<bibl n="Ps. CIV, 4."/> quo angeli constiterunt. Qui facit, inquit, spiritus angelos et apparitores
flammam ignis. Quia nec universitatem homini subiecisset
infirmo dominandi et non potiori angelis, quibus nihil tale subiecit,
sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi,
nec quem excusabilem sciret nomine imbellicitatis, eum definitione
mortis convenisset; postremo non libertale nec potestate arbitrii
fecisset infirmum, sed potius defectione earum. Atque adeo eundem
hominem, eandem substantiam animae, eundem Adae statum
eadem arbitrii libertas et potestas victorem efficit hodie de eodem
diabolo, cum secundum obsequium legum eius administratur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p> Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax 
invenitur, cum afflatus dei, id est anima, in homine deliquit, nec
potest non ad originalem summam referri corruptio portionis. Ad
hoc interpretanda erit qualitas animae. Inprimis tenendum quod
Graeca scriptura signavit, afflatum nominans, non spiritum. Quidam
enim de Graeco interpretantes non recogitata differentia nec
curata proprietate verborum pro afflatu spiritum ponunt, et dant
haereticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum
deum. Et usurpata iam quaestio est. Intellege itaque afflatum minorem
spiritu esse, etsi de spiritu accidit, ut aurulam eius, non
tamen spiritum. Nam et aura vento rarior, et si de vento aura,
non tamen ventus aura. Capit etiam imaginem spiritus dicere flatum.
Nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim
spiritus. Imago ergo spiritus afflatus. Porro imago veritati non
usquequaque adaequabitur. Aliud est enim secundum veritatem esse,
aliud ipsam veritatem esse. Sic et afflatus cum imago sit spiritus,
non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia veritas, id est
<pb xml:id="v.2.p.95"/>

spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et afflatus, id est imago,
non debuerit admisisse delictum. In hoc erit imago minor veritate
et afflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei, qua immortalis
anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque,
qua rationalis, capax intellectus et scicntiae, tamen et in his imago,
et non usque ad ipsam vim divintatis, sic nec usque ad iutegritatem
a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est veritati, et hoc solum
imagini non licet. Sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat
veritalis, vi tamen ipsa caret, non babens motum, ita et
anima, imago spiritus, solam vim eius exprimere non valuit, id
est non delinquendi felicitatem. Ceterum non esset anima, sed
spiritus, nec homo, qui animam sortitus est, sed deus. Et alias
autem non omne quod dei erit deus habebitur, ut expostules deum
et alflatum, id est vacuum a delicto, quia dei sit afflatus. Nec tu
enim si in tibiam flaveris, hominem tibiam feceris, quamquam de
anima tua flaveris, sicut el deus de spiritu suo. Denique cum manifeste
scriptura dicat flasse deum in faciem bominis, et factum <bibl n="Gen. II, 7."/>
hominem in animam vivam, non in spiritum vivificatorem, separavit
eam a condicione factoris. Opus enim aliud sit necesse est ab
artifice, id est inferius artifice. Nec urceus enim factus a figulo
ipse erit figulus, ita nec afflatus factus a spiritu ideo erit spiritus.
Ipsum quod anima vocitatus est flatus. Vide etiam ne de afflatus
condicione transierit in aliquam deminutiorem qualitatem. Ergo,
inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. Plane cum illam
exigis deo parem, id est delicti immunem, dico infirmam. Cum
vero ad angelum provocatur, fortiorem defendam necesse est domnum <bibl n="Hebr. I, 14."/>
universitatis, cui iam angeli administrant, qui etiam angelos <bibl n="I Cor. VI, 3."/>
iudicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in primordio noluit.
Hoc ipsum ergo potuit afflatus dei admittere; potuit, sed non debuit.
Potuisse enim babuit per substantiae exilitatem, qua afflatus,
non spiritus, non debuisse autem per arbitrii potestatem,
qua liber, non servus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi,
sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae
exilitas et regeretur sententiae libertas. Itaque non per illud
<pb xml:id="v.2.p.96"/>

iam videri potest anima deliquisse quod illi cum deo affine est, id
est per afflatum, sed per illud quod substantiae accessit, id est per
liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter attributum, ab homine
vero qua voluit agitatum. Quodsi ita se habent, omnis iam dei
dispositio de mali exprobratione purgatur. Libertas enim arbitrii
non ei culpam suam respuet a quo data est, sed a quo non ut
debuit administrata est. Quod denique malum describes crea(??)?
Si delictum hominis, non erit dei quod est hominis, nec idem habendus
est delicti auctor qui invenitur interdictor, immo et condemnator.
Si mors malum, nec mors comminatori suo, sed contemptori
faciet invidiam, ut auctori. Contemnendo enim eam fecit,
non utique futuram si non contempsisset.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Sed et si ab homine in diabolum transcripseris mali elogium,
ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas culpam
ut in auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus, ergo
quod factus a deo est, id est angelus, id erit eius qui fecit, quod
autem factus a deo non est, id est diabolus, id est delator, superest
ut ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum,
primo, quod deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc, quasi
morituri non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis invidisset
divinitatem. Unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et
infamiae in deum? A deo utique non, qui et angelum ex forma
operum bonorum instituit bonum. Denique sapientissimus omnium
editur, antequam diabolus; nisi malum est sapientia. Et si evolvas
Exechielis prophetiam, facile animadvertes tam institutione bonum
angelum illum quam sponte corruptum. In persona enim principis
<bibl n="E(??)ch. XXVIII, 11-1(??)."/> Sor ad diabolum pronuntiatur, Et factus est sermo domini ad me
dicens: Fili hominis, sume planctum super principem Sor, et
dices, Haec dicit dominus: Tu es resignaculum similitudinis, qui
scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignaveris, corona
decoris (hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo
omnium) in deliciis paradisi dei tui natus es; illic enim,
<pb xml:id="v.2.p.97"/>

ubi deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat.
Lapidem optimum indutus es, sardium, topazium, smaragdum,
carbunculum, sapphirum, iaspin, lyncurium, achaten, amethystum,
chrysolithum, beryllum, onychinum, et auro replesti horrea tua
et thesauros tuos. Ex qua die conditus es, cum Cherub imposui
te in monte sancto dei, fuisti in medio lapidum igneorum, fuisti
invituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inventae
sunt laesurae tuae; de multitudine negotiationis tuae promas
tuas replesti, et deliquisti, et cetera, quae ad suggillationem angeli,
non ad illius principis, proprie pertinere manifestum est, eo
quod nemo hominum in paradiso dei natus sit, ne ipse quidem
Adam, translatus potius illuc, nec cum Cherub impositus in monte
sancto dei, id est in sublimitate caelesti, de qua satanam dominus
quoque decidisse testatur, nec inter lapides igneos demoratus,
inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur <bibl n="Lue.X, 18."/>
deiectus est satanas, Sed ipse auctor delicti in persona peccatoris
viri denotabatur, retro quidem invituperabilis a die conditionis suae,
a deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium
conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud deum constitutus,
qua bonus apud bonum, postea vero a semetipso translatus
in malum. Ex quo enim, inquit, apparuerunt laesurae tuae,
illi eas reputans, quibus scilicet laesit bominem eiectum a dei
obsequio, et ex illo deliquit ex quo delictum seminavit. atque ita
exinde negotiationis, id est malitiae, suae multitudinem exercuit,
delictorum scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus,
ut spiritus. Nihil enim deus proximum sibi non libertate
eiusmodi ordinasset. Quem tamen et praedamnando testatus
est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae
<pb xml:id="v.2.p.98"/>

exorbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem
bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem diaboli
quo hominis restitutionem. Certamini enim dedit spatium, ut
et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum qua succiderat
illi, probans suam, non dei culpam, et ita salutem digne per victoriam
recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo quem eliserat
ante devictus, et deus tanto magis bonus inveniretur, sustinens
hominem gloriosiorem in paradisum ad licentiam decerpendae arboris
vitae iam de vita regressurum.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>