<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:2.24-3.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:2.24-3.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p> Sic et paenitentiam apud illum prave interpretaris, quasi proinde
mobilitate vel improvidentia, immo iam ex delicti recordatione
<bibl n="I Sam. XV, 11."/> paeniteat, quoniam quidem dixerit, Paenituit quod regem fecerim
<pb xml:id="v.2.p.113"/>

Saul, praescribens scilicet paenitentiam confessionem sapere mali
operis alicuius vel erroris. Porro non semper. Evenit enim in
bonis factis paenitentiae confessio ad invidiam et exprobrationem
eius qui beneficii ingratus extiterit, sicut et tunc circa personam
Saulis honorandam annuntiatur a creatore, qui non deliquerat cum
Saulem assumit in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim
adhuc, qualis, inquit, non erat in filiis IsraÃ«lis, dignissime adlegerat.
Sed nec ignoraverat ita eventurum. Nemo enim te sustinebit
improvidentiam adscribentem deo ei quem deum non negans confiteris
et providum. Haec enim illi propria divinitas constat. Sed
malum factum Saulis, ut dixi, onerabat paenitentiae suae professione,
quam vacante delicto circa Saulis adlectionem consequens est
invidiosam potius intellegi, non criminosam. Ecce, inquis, criminosam
eam animadverto circa Ninivitas, dicente scriptura Ionae, Et <bibl n="Ioo. III, 10."/>
paenituit dominum de malitia quam dixerat facturum se illis, nec
fecit. Sicut et ipse Ionas ad dominum, Propterea praeveni profugere <bibl n="Ion. IV, 2."/>
in Tarsos, quia cognoveram te esse misericordem et
miserescentem, patientem et plurimum misericordiae, paenitentem
malitiarum. Bene igitur quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi
scilicet super malos et abundantissimi misericordiae et
miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales
tunc Ninivitae. Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse
debebis, non competere in lalem, id est in optimum, etiam malitiae
concursum. Et quia et Marcion defendit arborem bonam
malos quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen
nominavit, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio
subest etiam earum malitiarum intellegendarum quae possint et
in optimum decucurrisse? Subest autem. Dicimus denique malitiam
nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi
mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntiarit,
Ego sum qui condo mala, et, Ecce ego emitto in vos mala, <bibl n="Ies. XLV. 7. Ier. XVIII, 11."/>
non peccatoria, sed ultoria, quorum satis diluimus infamiam ut
congruentium iudici. Sicut autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur
in iudice, nec hoc nomine suo malum iudicem ostendunt,
ita et malitia haec erit intellegenda nunc quae ex illis malis iudi-
<pb xml:id="v.2.p.114"/>
ciariis deputata cum ipsis competat iudici. Nam et apud Graecos
interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus
ponuntur, sicut et in isto articulo. Atque adeo si eius
malitiae paenituit creatorem, quasi creaturae reprobandae scilicet,
et de delicto vindicandae, atqui nec hic ullum admissum criminosum
reputabitur creatori, qui iniquissimam civitatem digne meritoque
decreverat abolendam. Ita quod iuste destinaverat non male
destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat; sed poenam ipsam
malitiam nominavit ex malo et merito passionis ipsius. Ergo,
dices, si malitiam iustitiae nomine excusas, quia iuste exitium destinarat
in Ninivitas, sic quoque culpandus est, qui iustitiae utique
non paenitendae paenitentiam gessit. Immo nec iustitiae, inquam,
paenitebit deum, et superest iam agnoscere quid sit paenitentia dei.
Non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum
et ex alicuius boni operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde.
In quantum enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in
tantum nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. Nam
et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuele Sauli,
<bibl n="I Sam. XV, 28 sq."/> Discidit dominus regnum Israelis de manu tua hodie et dabit illud
proximo tuo, optimo super te, et scindetur Israel in duas partes,
et non convertetur neque paenitentiam aget, quia non sicut homo
est ad paenitendum. Haec itaque definitio in omnibus aliam formam
divinae paenitentiae statuit, quae neque ex improvidentia neque
ex levitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur,
sicut humana. Quis ergo erit mos paenitentiae divinae?
Iam relucet, si non ad humanas condiciones eam referas. Nihil
enim aliud intellegetur quam simplex conversio sententiae prioris,
quae etiam sine reprehensione eius possit admitti, etiam in homine,
nedum in deo, cuius omnis sententia caret culpa. Nam et
in Graeco sono paenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed
ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum
variantium sese occursu regi ostendimus.</p><pb xml:id="v.2.p.115"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p>Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras pusillitates 
et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas
purgandasque pertendam. Inclamat deus, Adam, ubi es? scilicet <bibl n="Gen. III, 9. 11."/>
ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore an de arbore gustasset
interrogat, scilicet incertus. Immo nec incertus admissi
nec ignorans loci. Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem
evocatum prodere in conspectum domini, non sola nominis
inclamatione, sed cum aliqua iam tunc admissi suggillatione. Nec
enim simplici modo, id est interrogatorio sono legendum est, Ubi
es, Adam? sed impresso et incusso et imputativo, Adam, ubi es?
id est in perditione es, id est iam hic non es, ut et increpandi
et dolendi exitus vox sit. Ceterum qui totum orbem comprehendit
manu velut nidum, cuius caelum thronus et terra scabellum, nimirum
huius oculos aliqua paradisi portio evaserat, quominus illi ubicunque
Adam ante evocationem viseretur tam latens quam de interdicta
fruge sumens? Speculatorem vineae vel horti tui lupus aut
furunculus non latet. Deum puto de sublimioribus oculatiorem aliquid
subiecti praeterire non posse. Stulte, qui tantum argumentum
divinae maiestatis et humanae instructionis naso agis. Interrogabat
deus quasa incertus, ut et hic liberi arbitrii probans hominem
in causa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi
delictum et hoc nomine relevandi. Sicut de Cain sciscitatur
ubinam frater eius; quasi non iam vociferatum a terra sanguinem
Abelis audisset: sed ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii
potestate sponte negandi delicti et hoc nomine gravandi, atque ita
nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum quam
negandorum; ut iam tunc initiaretur evangelica doctrina, Ex ore <bibl n="Matth. XII, 37."/>
tuo iustificaberis et ex ore tuo damnaberis. Nam etsi Adam
propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salva est, dicente
domino, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, de <bibl n="Gen. III, 23"/>
futura scilicet adlectione hominis in divinitatem. Denique quid sequitur?
Et nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno
vitae et vivat in aevum. Interponens enim, Et nunc, praesentis
temporis verbum, temporalem et ad praesens dilationem vitae fecisse
<pb xml:id="v.2.p.116"/>

se ostendit. Ideoque nec maledixit ipsum Adam et Evam, ut restitutionis
candidatos, ut confessione relevatos. Cain vero et
maledixit et cupidum morte luere delictum mori interim vetuit, ut
praeter admissum etiam negationis eius oneratum. Haec erit
ignorantia dei nostri, quae ideo simulabatur ne deliuquens homo
quid sibi agendum sit ignoret. Sed ad Sodomam et Gomorram
<bibl n="Gen. XVIII, 21."/> descendens, Videbo, ait, si secundum clamorem pervenientem ad
me consummantur, si vero non, ut agnoscam. Et hic videlicet
ex ignorantia incertus et scire cupidus? An hic sonus pronuntiationis
necessarius, non dubitativum, sed comminativum exprimens
sensum, sub sciscitationis obtentu? Quodsi descensum quoque dei
irrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium nisi descendisset,
vide ne tuum aeque deum pulses. Nam et ille descendit
ut quod vellet efficeret.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p><bibl n="Ies. XLV, 23."/> Sed et iurat deus. Numquid forte per deum Marcionis? Immo,
inquit, multo vanius, quod per semetipsum. Quid vellet facere,
si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum maxime iurantis
alium absque se omnino non esse? Igitur peierantem deprehendis,
an vane deierantem? Sed non potest videri peierasse
qui alium esse non scivit, ut dicitis. Quod enim scit, hoc deierans
vere non peieravit. Sed non vane deierat alium deum non esse.
Tunc enim vane deieraret, si non fuissent qui alios deos crederent,
tunc quidem simulacrorum cultores, nunc vero et haeretici. Iurat
igitur per semetipsum, ut vel iuranti deo credas alium deum omnino
non esse. Hoc ut deus faceret, tu quoque Marcion coegisti.
Iam tunc enim providebaris. Proinde si et in promissionibus aut
comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens,
nihil deo indignum est quod efficit deo credere. Satis et tunc pusillus
deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob vituli consecrationem
<bibl n="Exod. XXXII, 10."/> efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse, Sine me, et
indignatus ira disperdam illos, et faciam te in nationem magnam.
Unde meliorem soletis affirmare Moysen deo suo, deprecatorem,
immo et prohibitorem irae. Non facies enim, inquit, istud, aut
<pb xml:id="v.2.p.117"/>

et me una cum eis impende. Miserandi vos quoque cum populo,
qui Christum non agnoscitis, in persona Moysi figuratum, patris
deprecatorem et oblatorem animae suae pro populi salute. Sed
sufficit si et Moysi proprie donatus est populus ad praesens. Quod
ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulavit.
Ad hoc enim famulo dixit, Sine me, et disperdam illos, ut ille
postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres
quantum liceat fideli et prophetae apud deum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>Iam nunc, ut et cetera compendio absolvam, quaecunque adhuc 
ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem
creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum non potuisse
humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus sucepisset,
per quos vim maiestatis suae, intolerabilem utique humanae
mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna,
homini autem necessaria, et ita iam deo digna, quia nihil tam
dignum deo quam salus hominis. De isto pluribus retractarem, si
cum ethnicis agerem; quamquam et cum haereticis non multo
diversa stet congressio. Quatenus et ipsi deum in figura et in
reliquo ordine humanae conditionis diversatum iam credidistis,
non exigetis utique diutius persuaderi deum conformasse semetipsum
humanitati, sed de vestra fide revincimini. Si enim deus, et quidem
sublimior, tanta humilitate fastigium maiestatis suae stravit, ut
etiam morti subiceret, et morti crucis, cur non putetis nostro
quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen Iudaicis
contumeliis et patibulis et sepulcris? An hae sunt pusillitates,
quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum humanis passionibus
obiectum eius dei esse cui humanitates exprobrantur a
vobis? Nam et profitemur Christum semper egisse in dei patris
nomine, ipsum ab initio conversatum, ipsum congressum cum patriarchis
et prophetis, filium creatoris, sermonem eius, quem ex
semetipso proferendo filium fecit, et exinde omni dispositioni
suae voluntatique praefecit, diminuens illum modico citra angelos, <bibl n="Ps. VIII, (??)."/>
sicut apud David scriptum est; qua diminutione in haec quoque
<pb xml:id="v.2.p.118"/>

dispositus est a patre quae ut humana reprehenditis, ediscens iam
inde a primordio, iam inde hominem, quod erat futurus in fine.
Ille est qui descendit, ille qui interrogat, ille qui postulat, ille qui
iurat Ceterum patrem nemini visum etiam commune testabitur
<bibl n="Mattb. XI, 27."/> evangelium dicente Christo, Nemo cognovit patrem nisi filius. Ipse
<bibl n="Exod. XXXIII, 20."/> enim et veteri testamento pronuntiarat, Deum nemo videbit et vivet,
patrem invisibilem determinans, in cuius auctoritate et nomine ipse
erat deus, qui videbatur dei filius. Sed et penes nos Christus in
persona Christi accipitur, quia et hoc modo noster est. Igitur
quaecunque exigitis deo digna, habebuntur in patre invisibili incongressibilique
et placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo.
Quaecunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in filio
et viso et audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente
in semetipso hominem et deum, in virtutibus deum, in pusillitatibus
hominem, ut tantum homini conferat quantum deo detrahit.
Totum denique dei mei penes vos dedecus sacramentum est humanae
salutis. Conversabatur deus, ut homo divina agere doceretur.
Ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex
 aequo agere cum
deo posset. Deus pusillus inventus est, ut homo maximus fieret.
Qui talem deum dedignaris, nescio an ex fide credas deum crucifixum.
Quanta itaque perversitas vestra erga utrumque ordinem
creatoris? Iudicem eum designatis, et severitatem iudicis secundum
merita causarum congruentem pro saevitia exprobratis. Deum
optimum exigitis, et lenitatem eius benignitati congruentem pro
captu mediocritatis humanae deiectius conversatam ut pusillitatem
depretiatis. Nec magnus vobis placet, nec modicus, nec index,
nec amicus. Quid si nunc eadem et in vestro deprehendantur?
Iudicem quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo, et
de iudice necessarie severum, et de severo sic et saevum, si
lamen saevum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p> Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et
<pb xml:id="v.2.p.119"/>
ipse adversus Marcionem Antitheses aemulas faciam. Si ignoravit
deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non scivit esse
alium infra se. Quod enim ait Heraclitus ille tenebrosus, eadem
via sursum et deorsum'. Denique si non ignorasset, et ab initio
ei occurrisset. Delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum
et omne malum quod deus meus passus est esse, hoc et
tuus, qui illum pati passus est. Mutavit sententias suas deus noster,
proinde qua et vester. Qui enim genus humanum tam sero respexit,
eam sententiam mutavit qua tanto aevo non respexit. Paenituit
mali in aliquo deum nostrum, sed et vestrum. Eo enim,
quod tandem animadvertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis
pristinae fecit debitam malo facto. Porro malum factum
deputabitur neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam
emendata apud deum vestrum. Mandavit fraudem deus noster, sed
auri et argenti. Quanto autem homo pretiosior auro et argento,
tanto fraudulentior deus vester, qui hominem domino et factori suo
eripit. Oculum pro oculo reposcit deus noster, sed et vester vicem
prohibens iterabilem magis iniuriam facit. Quis enim non rursus
percutiet non repercussus? Nescit deus noster quales adlegeret.
Ergo nec vester. Iudam traditorem non adlegisset, si praescisset.
Si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe maius mendacium
est in tuo Christo, cuius corpus non fuit verum. Multos
saevitia dei mei absumpsit. Tuus quoque deus quos salvos non
facit utique in exitium disponit. Deus meus aliquem iussit occidi.
Tuus semetipsum voluit interfici, non minus homicida in semetipsum
quam in eum a quo vellet occidi. Multos autem occidisse
deum eius probabo Marcioni. Nam fecit homicidam, utique
periturum, nisi si populus nihil deliquit in Christum. Sed
expedita virtus veritatis paucis amat. Multa mendacio erunt necessaria.</p><pb xml:id="v.2.p.120"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p> Ceterum ipsas quoque Antitheses Marcionis cominus cecidissem,
si operosiore destructione earum egeret defensio creatoris
tam boni quam et indicis, secundum utriusque partis exempla congruentia
deo, ut ostendimus. Quodsi utraque pars bonitatis atque
iustiliae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis,
compendio interim possum Antitheses retudisse, gestientes ex
qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, atque
ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice, et mitem a
fero, et salutarem ab exitioso. Magis enim eos coniungunt quos
in eis diversitatibus ponunt quae deo congruunt. Aufer titulum
Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil
aliud praestaret quam demonstrationem eiusdem dei optimi et iudicis,
quia haec duo in solum deum competunt. Nam et ipsum
studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem
magis spectat. Adeo enim ipsa et una erat substantia divinitatibus,
bona et severa, et eisdem exemplis et in similibus argumentis, ut
bonitatem suam voluerit ostendere in quibus praemiserat severitatem;
quia nec mirum erat diversitas temporalis, si postea deus
mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. Ita
per Antitheses facilius ostendi potest ordo creatoris a Christo reformatus
quam repercussus, et redditus potius quam exclusus,
praesertim cum deum tuum ab omni motu amariore secernas,
utique et ab aemulatione creatoris scilicet. Nam si ita est, quomodo
eum Antitheses singulas species creatoris aemulatum demonstrant?
Agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum zeloten,
qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemu-
<pb xml:id="v.2.p.121"/>

latione maturitatis praecuraverit suo iure, cuius Antitheses etiam
ipse mundus eius agnoscet ex contrarietatibus elementorum, summa
lamen ratione modulatus. Quam ob rem, inconsiderantissime Marcion,
alium deum lucis ostendisse debueras, alium vero tenebrarum,
quo facilius alium bonitatis, alium severitatis persuasisses.
Ceterum eius erit Antithesis cuius est et in mundo.</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="3"><head>LIBER TERTIUS.</head><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><pb xml:id="v.2.p.122"/><p> Secundum vestigia pristini operis, quod amissum reformare
perseveramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post
decursam defensionem unicae divinitatis. Satis etenim praeiudicatum
est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, cum
determinatum est alium deum non credendum praeter creatorem,
quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps apostoli non alterius
Christum adnuntiaverint quam eius dei quem Christus praedicavit,
id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius
Christi agitata sit ante scandalum Marcionis. Facillime hoc probatur
apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet
pronuntiandam regulae interversionem ubi posteritas invenitur.
Quod etiam primo libello intexui. Sed et nunc congressio ista
seorsum in Christum examinatura eo utique proficiet, ut dum
Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis.
Decet veritatem totis viribus uti suis, non ut laborantem.
Ceterum in praescriptionum compendiis vincit. Sed decretum est
ut gestientem ubique adversario occurrere, in tantum furenti ut
facilius praesumpserit eum venisse Christum qui nunquam sit adnuntiatus
quam eum qui semper sit praedicatus.</p><pb xml:id="v.2.p.123"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito venisse. 
Primo quia et ipse dei sui filius. Hoc enim ordinis fuerat,
ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius, et ante pater
de filio testaretur quam filius de patre. Dehinc et quia missus
praeter filii nomen. Proinde enim praecessisse debuerat mittentis
patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius
auctoritate ipse eam sibi ex sua affirmatione defendit, sed ab ipsa
defensionem potius expectat, praeeunte suggestu eius qui auctoritatem
praestat. Ceterum nec filius agnoscetur quem nunquam
pater nuncupavit, nec missus credetur quem nunquam mandator
designavit, nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset.
Suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula, rerumque
principalis gradus non sinit posterius agnosci patrem post filium et
mandatorem post mandatum et deum post Christum. Nihil origine
sua prius est in agnitione, qua nec in dispositione. Subito filius
et subito missus et subito Christus. Atquin nihil putem a deo
subitum, quia nihil a deo non dispositum. Si autem dispositum,
cur et non praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione
et divinum ex dispositione? Et utique tantum opus, quod
scilicet humanae saluti parabatur, vel eatenus subitum non fuisset
qua per fldem profuturum. In quantum enim credi habebat, ut
prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substructam
fundamentis dispositionis et praedicationis, quo ordine
fides informata merito et homini indicertur a deo et deo exhiberetur
ab homine, ex agnitione debens credere quia posset, quae
scilicet credere didicisset ex praedicatione.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Non fuit, inquis, ordo eiusmodi necessarius, quia statim se 
et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset probaturus
per documenta virtutum. At ego negabo solam hanc illi speciem
ad testimonium competisse, quam et ipse postmodum exauctoravit,
<pb xml:id="v.2.p.124"/>
<bibl n="Mattb. XXIV, 24."/> siquidem edicens multos venturos et signa facturos et virtutes magnas
edituros, aversionem etiam electorum, nec ideo tamen admittendos,
temerariam signorum et virtutum fidem ostendit, ut
etiam apud pseudochristos facillimarum. Aut quale est si inde
se voluit probari et intellegi et recipi, ex virtutibus dico, unde
ceteros noluit aeque et ipsos tam subito venturos quam a nullo
auctore praedicatos? Si quia prior eis venit et prior virtutum
documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupavit,
posteris quibusque praeripuit, vide ne et ipse in condicione
posteriorum deprehendatur, posterior inventus creatore ante
iam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter praefato
non esse aliis credendum, post eum scilicet. Igitur si priorem
venisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem cludet,
praedamnatus erit et ipse iam ab eo quod posterior est agnitus,
et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi,
qui nullo posterior esse potuit. Iam nunc, cum probaturus sim
creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas,
interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per
Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito praescribere
tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum
fuisse quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuissent,
ut respondentes virtutibus creatoris, et editis per famulos
suos et in Christum suum repromissis. Quamquam, et si alia documenta
invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus
etiam nova eiusdem esse cuius et vetera, quam cuius tantummodo
nova, egentia experimentis fidei victricis vetustatis, ut sic
quoque praedicatus venire debuerit tam praedicationibus propriis
exstruentibus ei fidem quam et virtutibus, praesertim adversus Christum
creatoris venturum et signis et prophetis propriis munitum,
ut aemulus Christi per omnes diversitatum species reluceret.
<pb xml:id="v.2.p.125"/>

Sed quomodo a deo nunquam praedicato Christus eius praedicaretur?
Hoc est ergo quod exigit, nec deum nec Christum tuum
credi, quia et dens ignotus esse non debuit et Christus agnosci
per deum debuit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri, ut displicentis, 
ut cum maxime revincendi. Novus nove venire voluit,
filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctoritatem,
ut et ipse fidem monstruosissimam induceret, qua ante crederetur
Christum venisse quam sciretur fuisse. Competit mihi
etiam illud retractare, cur non post Christum venerit. Nam cum
intueor dominum eius tanto aevo patientissimum acerbissimi creatoris
annuntiantis interea in homines Christum suum, quacunque
id ratione fecit tam revelationem quam intercessionem suam differens,
eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in
Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et
expleta omni operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse
proprias dispositiones superduceret. Ceterum paenitentia tantae
patientiae fecit, quod non in finem rerum creatoris perseveraverit.
Vane sustinuit praedicari Christum eius quem non sustinuit exhiberi.
Aut sine causa intercidit temporis alieni decursum, aut sine causa
tam diu non intercidit. Quid illum detinuit, quidve turbavit? Atquin
in utrumque commisit, post creatorem quidem tam tarde revelatus,
ante Christum vero eius tam propere. Alterum vero iam
dudum debuerat traduxisse, alterum nondum. Ne illum quidem
tam diu saevientem sustinuisse, istum vero adhuc quiescentem inquietasse!
circa ambos excidens ab optimi dei titulo, certe varius
et ipse et incertus, tepidus scilicet in creatorem et calidus in Christum,
et vanus utrobique. Non magis enim compescuit creatorem
quam obstitit Christo. Manet et creator, qualis omnino est; veniet
et Christus, qualis et scribitur. Quid venit post creatorem, quem
emendare non valuit? Quid ante Christum eius revelatus est, quem
revocare non potuerit? Aut si emendavit creatorem, post illum
revelatus est, ut emendanda praecederent: ergo et Christum eius
aeque emendaturus expectasse debuerat, proinde et illius posterior
emendator futurus, sicut creatoris. Aliud est si et ipse post illum
rursus adveniet, ut primo quidem adventu processerit adversus crea-
<pb xml:id="v.2.p.126"/>

torem, legem et prophetas destruens eius, secundo vero procedat
adversus Christum, regnum redarguens eius. Tunc ergo conclurus
ordinem suum, tunc, si forte, credendus est, aut si iam
hinc perfecta res est eius, vane ergo venturus est, nihil scilicet
peracturus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de longinquo.
Sed et hinc iam ad certum et cominus dimicaturus video
aliquas etiam nunc lineas praeducendas, ad quas erit dimicandum,
ad scripturas scilicet creatoris. Secundum eas enim probaturus
Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse
habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixerim,
naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae,
cum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione commixtae
obtundant lectoris intentionem. Duas itaque causas prophetici eloquii
adlego agnoscendas abhinc adversariis nostris. Unam, qua
futura interdum pro iam transactis enuntiantur. Nam et divinitati
competit quaecunque decreverit ut perfecta reputare, quia non sit
apud illam differentia temporis apud quam uniformem statum temporum
dirigit aeternitas ipsa. Et divinationi propheticae magis familiare
est id quod prospiciat, dum prospicit, iam visum atque
ita iam expunctum, id est omni modo futurum, demonstrare, sicut
<bibl n="Ies. L, e."/> per Esaiam, Dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas
in palmas, faciem meam vero non averti a sputaminibus. Sive
enim Christus iam tunc in semetipsum secundum nos sive prophetes
de semetipso secuudum Iudaeos pronuntiabat, nondum tamen
factum pro iam transacto sonabat. Alia species erit qua pleraque
figurate portenduntur per aenigmata et allegorias et parabolas, aliter
<bibl n="Ie(??), III, 28."/> intellegenda quam scripta sunt. Nam et montes legimus destillaturos
<bibl n="Exod. III, 8. 17."/> dulcorem, non tamen ut sapam de petris aut defrutum de
<bibl n="Deut. XXVI, 9. 15."/> rupibus speres, et terram audimus lacte et melle manantem, non
<pb xml:id="v.2.p.127"/>

tamen ut de glebis credas te unquam placentas et Samias coacturum;
quia nec statim aquilicem et agricolam se deus repromisit,
dicens, Ponam flumina in regione sitienti et in solitudine buxum <bibl n="Ies. XLI, 19."/>
et cedrum. Sicut et praedicans de nationum conversione, Benedicent <bibl n="Ies. XLIII, 20."/>
me bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab
hirundinum pullis et vulpeculis et illis monstruosis fabulosisque
cantricibus fausta omina relaturus est. Et quid ego de isto genere
amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam legem indulgentem
bubus terentibus os liberum non de bubus, sed de nobis <bibl n="I Cor. IX, 9 sq."/>
interpretetur, et petram potui subministrando comitem Christum <bibl n="I Cor. X, 4."/>
adleget fuisse, docens proinde et Galatas duo argumenta filiorum <bibl n="Galat.VI, 22 sqq."/>
Abrahae allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis quod in primordio <bibl n="Eph.V, 31 sq."/>
de homine praedicatum est relicturo patrem et matrem et
futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et ecclesiam
agnoscere.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus Iudaicae 
litteraturae, memento, lector, constitisse, ut, cum tale quid adhibuerimus,
non retractetur de forma scripturae, sed de statu causae.
Cum igitur haeretica dementia eum Christum venisse praesumeret
qui nunquam fuerat annuntiatus, sequebatur ut eum Christum nondum
venisse contenderet qui semper fuerat praedicatus; atque ita
coacta est cum Iudaico errore sociari et ab eo argumentationem
sibi struere, quasi Iudaei certi et ipsi alium fuisse qui venit non
modo respuerint eum ut extraneum, verum et interfecerint eum ut
adversarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi,
si ipsorum fuisset. Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia
lex, sed Pontica caverat errare ludaeos in Christum suum non
<pb xml:id="v.2.p.128"/>

licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel
sola utique humana conditio deceptui obnoxia persuasisset Iudaeos
errare potuisse, qua homines, nec statim praeiudicium sumendum
de sententia eorum quos credibile fuerat errasse. Porro cum et
praedicatum sit non agnituros eos Christum ideoque etiam perempturos,
iam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis, in
quem ita admissuri praenotabantur. Hoc si probari exigis, non eas
scripturas evolvam quae interemptibilem Christum edicentes utique
et ignorabilem affirmant (nisi enim ignoratus nihil scilicet pati
posset), sed reservatis eis ad causam passionum eas praedicationes
in praesenti sufficiet adhibere quae interim ignorabilem probent
Christum, et hoc breviter, dum ostendunt omnem vim intellectus
<bibl n="(??)es. XXIX, 14."/> ademptam populo a creatore. Auferam, inquit, sapientiam sapientium
<bibl n="Ies. VI, 9 sq."/> illorum, et prudentiam prudentium eorum abscondam, et,
Aure audietis, et non audietis, et oculis videbitis, et non videbitis:
incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter
audierunt et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et
oculis videant et corde coniciant et convertantur, et sanem illos.
Hanc enim obtunsionem salutarium sensuum meruerant, labiis diligentes
deum, corde autem longe absistentes ab eo. Igitur si Christus
quidem annuntiabatur a creatore solidante tonitruum, et concludente
<bibl n="(??). IV, 13."/> spiritum, et annuntiante in homines Christum suum secundum
<bibl n="(??). III, 1."/> Io(??)lem prophetam, si omnis spes Iudaeorum, ne dicam
etiam gentium, in Christi revelationem destinabatur, sine dubio
id demonstrabantur non agnituri et non intellecturi, ablatis agni-
<pb xml:id="v.2.p.129"/>
tionis et intellegentiae viribus, sapientia atque prudentia, quod
annuntiabatur, id est Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus
eorum, id est scribis et prudentibus eorum, id est pharisaeis,
pariter et populo auribus audituro, et non audituro, utique
Christum docentem, et oculis visuro, et non visuro, utique Christum
signa facientem, secundum quod et alibi, Et quis caecus, nisi <bibl n="Ies. XLII, 19 sq."/>
pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum? Sed et cum
exprobrat per eundem Esaiam, Filios generavi et exaltavi, at illi <bibl n="Ies. I, 3."/>
me reiecerunt: agnovit bos possessorem suum et asinus praesepe
domini sui, Israel autem me non cognovit et populus me non intellexit.
Nos quidem certi Christum semper in prophetis locutum,
spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur, Persona spiritus <bibl n="Thren. IV, 3."/>
nostri, Christus dominus, qui ah initio vicarius patris in dei
nomine et auditus sit et visus, scimus ipsius voces eiusmodi
fuisse iam tunc Israeli exprobrantis, quae in illum commissuri
praedicabantur, Dereliquistis dominum et in iram provocastis sanctum <bibl n="Ies. I, 4."/>
Israel. Si vero non in Christum, sed in ipsum potius deum
volueris referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem,
nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum
creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque revinceris.
Non negans enim filium et spiritum et substantiam creatoris esse
Christum eius, concedas necesse est eos qui patrem non agnoverint
nec filium agnoscere poluisse per eiusdem substantiae conditionem,
cuius si plenitudo intellecta non est, multo magis portio,
certe qua plenitudinis consors. His ita dispectis iam apparet
quomodo et respuerint Iudaei Christum et interemerint, non ut
extraneum Christum intellegentes, sed ut suum non agnoscentes.
Qui enim extraneum intellegere potuissent de quo nihil unquam
fuerat annuntiatum, cum intellegere non potuissent de quo semper
fuerat praedicatum? Id enim intellegi vel non intellegi capit quod
habendo substantiam praedicationis habebit et materiam vel agnitionis
vel erroris. Quod vero materia caret, non admittit sapientiae
eventum. Et adeo non qua alterius dei Christum aversati persecutique
sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum in
<pb xml:id="v.2.p.130"/>

signis et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum hominem
qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi exorbitatorem et destructorem,
deduxerint in indicium et suo iure punierint, alienum scilicet
non iudicaluri. Tanto abest ut alienum Christum intellexisse
videantur qui nec hominem eius ut alienum iudicaverunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Iudaeo
rationem quoque errorum eius, a quo ducatum muluatus in hac
argumentatione caecus a caeco in eandem decidit foveam. Duos
dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem adventus
eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tanquam
ovis ad victimam deduci habebat, et tanquam agnus ante tondentem
sine voce, ita non aperiens os suum, ne aspectu quidem
<bibl n="Ies. I.III. 2 sqq."/> honestus. Annuntiavimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus,
sicut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria,
et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species
eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga,
<bibl n="Ies. VIII, 14."/> et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offensionis
<bibl n="Ps. VIII, 6."/> et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos,
<bibl n="Ps. XXII, 7."/> vermem se pronuntians, et non hominem, ignominiam hominis et
nullificamen populi. Quae ignobilitatis argumenta primo adventui
competunt, sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis
nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem
adsumptus et sublimatus in consummationem templi,
<bibl n="Dan. II, 34 sq."/> ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danielem, de monte praecisa,
quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret.
<bibl n="Dan. VII, 13 sq."/> De quo adventu idem prophetes, Et ecce cum nubibus caeli, tanquam
filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, aderat
in conspectu eius, et qui adsistebant, adduxerunt illum, et data
est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genera,
et omnis gloria famulabunda, et potestas eius usque in sevum,
quae non auferetur, et regnum eius, quod non vitiabitur, tunc
scilicet habiturus et speciem honorabilem et decorem indeficientem
super filios hominum. Tempestivus enim, inquit, decore citra filios
hominum, effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te
<pb xml:id="v.2.p.131"/>

deus in aevum. Accingere ensem super femur tuum, potens tempestivitate <bibl n="Ps. LXV, 3 sq."/>
tua et pulchritudine tua; cum et pater, posteaquam diminuit <bibl n="Ps. VIII, (??)"/>
eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit
illum et subiciet omnia pedibus eius. Tunc et cognoscent eumz <bibl n="ach. XII,12."/>
qui compugerunt, et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique
quod retro non agnoverunt eum in humilitate condicionis humanae.
Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum? Quia et, <bibl n="Ier. XVII, 9."/>
Nativitatem eius Esaias, quis, inquit, enarrabit? Sic et apud <bibl n="Ies. LIII, 8."/>
Zachariam in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, <bibl n="Zach. III."/>
verus summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in
dues adventus delineatur, primo sordidis indutus, id est carnis
passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei,
auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma temptator,
debinc despoliatus pristinas sordes, et exornatus podere et
mitra et cidari munda, id est secundi adventus gloria et houore.
Si enim et duorum hircorum qui ieiunio offerebantur faciam interpretationem, <bibl n="Lev. XVI, (??) sqq."/>
nonne et illi utrumque ordinem Christi figurant? Pares
quidem atque consimiles propter eundem dominum conspectum,
quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habeat, a quibus
laesus est. Alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus
et consputus et convulsus et compunctus, a populo extra
civitatem adiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus
dominicae passionis. Alter vero pro delictis oblatus et sacerdotibus
templi in pabulum datus secundae repraesentationis argumenta signabat,
qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id
est ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur,
ieiunantibus ceteris a salute. Igitur quoniam primus adventus
et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus
canebatur, secundus vero et manifestus et deo condignus, idcirco
quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes,
id est secundum, non immerito decepti sunt circa obscuriorem,
certe indigniorem, id est primum. Atque ita in hodiernum
negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit,
dum ignorant etiam in humilitate fuisse venturum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt, a vipera, 
<pb xml:id="v.2.p.132"/>

mutuari venenum, evomat iam hinc proprii ingenii virus, phantasma
vindicans Christum. Nisi quod et ista sententia alios habebit
auctores, praecoquos et abortivos quodammodo Marcionitas, quos
<bibl n="I Ioh. II, 18. 22. IV, 4."/> apostolus Ioannes antichristos pronuntiavit, negantes Christum in
carne venisse, et tamen non ut alterius dei ius constituerent, quia
et de isto notati fuissent, sed quoniam incredibile praesumpserant
deum carnem. Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit
praesumptionem, aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam
Christi, qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat
nec resuscitatorem, optimum videlicet et in isto, et diversissimum
a mendaciis et fallaciis creatoris. Et ideo Christus eius, ne mentiretur,
ne falleret, et hoc modo creatoris forsitan deputaretur, non
erat quod videbatur, et quod erat mentiebatur, caro nec caro, homo
nec homo, proinde deus Christus, nec deus. Cur enim non etiam
dei phantasma portaverit? An credam ei de interiore substantia
qui sit de exteriore frustratus? Quomodo verax habebitur in occulto
tam fallax repertus in aperto? Quomodo autem in semetipso
veritatem spiritus fallacia carnis confundens negatam ab apostolo,
<bibl n="II Cor. VI, 14."/> Iucis, id est veritatis, et fallaciae, id est tenebrarum, commisit
communicationem? Iam nunc cum mendacium deprehenditur Christus
caro, sequitur ut et omnia quae per carnem Christi gesta
sunt mendacio gesta sint, congressus, contactus, convictus, ipsae
quoque virtutes. Si enim tangendo aliquem liberavit a vitio, vel
tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest vere actum
credi sine corporis ipsius veritate. Nihil solidum ab inani, nihil
plenum a vacuo perfici licuit. Putativus habitus, putativus actus:
imaginarius operator, imaginariae operae. Sic nec passiones Christi
eius fidem merebuntur. Nihil enim passus est qui non vere est
passus; vere autem pati phantasma non potuit. Eversum est igitur
totum dei opus. Totum Christiani nominis et pondus et fructus,
mors Christi negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique
veram, summum eam fundamentum evangelii constituens et salutis
<bibl n="I Cor. XV, 3. 4."/> nostrae et praedicationis suae. Tradidi enim, inquit, vobis inpri-
<pb xml:id="v.2.p.133"/>

mis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris, et quod sepultus
sit, et quod resurrexerit tertia die. Porro si caro eius
negatur, quomodo mors eius asseveratur, quae propria carnis est
passio, per mortem devertentis in terram, de qua est sumpta,
secundum legem sui auctoris? Negata vero morte, dum caro negatur,
nec de resurrectione constabit. Eadem enim ratione non
resurrexit qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet
carnis, cuius sicut et mors, ita et resurrectio est. Proinde resurrectione
Christi infirmata
 etiam nostra subversa est. Nec ea enim
valebit, propter quam Christus venit, si Christi non valebit. Nam
sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur
ab apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi <bibl n="I Cor. XV, 13 sqq."/>
non consistente aufertur et mortuorum resurrectio. Atque ita inanis
est et fides nostra, inanis est praedicatio apostolorum. Inveniuntur
autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint,
quasi resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit. Et sumus
adhuc in delictis. Et qui in Christo dormierunt, perierunt; sane
resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>In ista quaestione qui putaveris opponendos esse nobis angelos 
creatoris, quasi et illi in phantasmate, putativae utique carnis, egerint
apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi et
pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris
ad eius dei exempla quem destruis. Nam et quanto meliorem et
perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla
quo nisi diversus in totum non erit omnino melior atque perfectior.
Dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit in angelis
caro, sed verae et solidae substantiae humanae. Si enim difficile
non fuit illi putativae carnis veros et sensus et actus exhibere,
multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse
substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex eius.
Tuus autem deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit,
merito fortasse phantasma eius intulerit cuius non valuerat veritatem.
Meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hac reformavit
qualitate, nondum ex semine coniugali et tamen carnem,
aeque potuit ex quacunque materia angelis quoque adstruxisse carnem,
qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et qui-
<pb xml:id="v.2.p.134"/>
dem verbo aedificavit. Et utique, si deus tuus veram quandoque
<bibl n="Luc. XX, 36."/> substantiam angelorum hominibus pollicetur, Erunt enim, inquit,
sicut angeli, cur non et deus meus veram substantiam hominum
angelis accommodarit undeunde sumptam? Quia nec tu mihi respondebis
unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc
definire quod deo congruit, veritatem scilicet eius rei quam tribus
testibus sensibus obiecit, visui, tactui, auditui. Difficilius deo mentiri
quam carnis veritatem undeunde producere, licet non natae.
Ceterum et aliis haereticis, definientibus carnem illam in angelis
ex carne nasci debuisse si vere fuisset humana, certa ratione respondemus,
qua et humana vere fuerit et innata: humana vere
propter dei veritatem a mendacio et fallacia extranei, et quia non
possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia humana;
innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat,
ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita
etiam mortem nostram morte sua dissolveret resurgendo in carne,
in qua natus est, ut et mori posset. Ideoque et ipse cum angelis
tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum
natae, quia nondum moriturae, sed et discentis iam inter homines
conversari. Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis
dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse,
quia nec moriendo deposituri eam fuerant, sed undeunde
sumptam et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen
<bibl n="Ps. CIV, 4."/> non sunt. Si creator facit angelos spiritus et apparitores suos
ignem flagrantem, tam vere spiritus quam et ignem, idem illos
vere fecit et carnem, ut nunc recordemur et haereticis renuntiemus
eius esse promissum homines in angelos reformandi quandoque
qui angelos in homines formarit aliquando.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut
alienorum, et suas habentium causas, velim edas et ipse consilium
dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit. Si
aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis, stercoribus infersam,
cur non et simulacrum eius proinde despexit? Nullius enim
dedignandae rei imago dignanda est. Sequitur statum similitudo.
Sed quomodo inter homines conversaretur, nisi per imaginem sub-
<pb xml:id="v.2.p.135"/>

stantiae humanae? Cur ergo non potius per veritatem, ut vere
conversaretur, si necesse habebat conversari? Quanto dignius necessitas
fidem quam stropham administrasset? Satis miserum deum
instituis, hoc ipso, quod Christum suum non potuit exhibere nisi
in indignae rei effigie, et quidem alienae. Aliquantis enim indignis
conveniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet
dignis. Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et
inprims sua, ne et indigna et aliena videretur eguisse? Si creator
meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum
cum homine congressus est, et elementorum corporibus in
repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla divinae potestatis
ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam verae carnis
paratura. Ceterum si ad certum spectamus, nulla substantia digna
est quam deus induat. Quodcunque induerit, ipse dignum facit,
absque mendacio tamen. Et ideo quale est ut dedecus existimarit
veritatem potius quam mendacium carnis? Atquin honoravit illam
fingendo. Quanta iam caro est cuius phantasma necessarium fuit
deo superiori?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Totas istas praestigias putativae in Christo corpulentiae Marcion 
cion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae
nativitas quoque eius defenderetur, atque ita Christus creatoris vindicaretur,
ut qui nascibilis ac per hoc carneus annuntiaretur. Stultissime
et hic Ponticus; quasi non facilius crederetur caro in deo
non nata quam falsa, praestruentibus vel maxime fidem istam angelis
creatoris in carne vera conversatis, nec tamen nata. Nam et
Philumene illa magis persuasit Apelli ceterisque desertoribus
Marcionis, ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius
<pb xml:id="v.2.p.136"/>

tamen nativitatis, utpote de elementis eam mutuatum. Quodsi verebatur
Marcion ne fides carnis nativitatis quoque fidem indnceret,
sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur. Nam et
<bibl n="Lue. XI, 27."/> mulier quaedam exclamaverat, Beatus venter, qui te portavit, et
<bibl n="VIII, 19sqq."/> ubera, quae hausisti. Et quomodo mater et fratres eius dicti sunt
foris stare? Et videbimus de his capitulis suo tempore. Certe
cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur.
Nunc ut haec omnia ad evangelii distulerim examinationem,
tamen, quod supra statui, si omni modo natus credi habebat qui
homo videbatur, vane nativitatis fidem consilio imaginariae carnis
expungendam putavit. Quid enim profuit non vere fuisse quod
pro vero haberetur, tam carnem quam nativitatem?
viderit opinio humana: iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si
aliud se sciehat esse quam quod homines fecerat opinari. Iam
tunc potuisti etiam nativitatem putativam illi accommodasse, ne in
hanc quoque impegisses quaestionem. Nam et mulierculae nonnunquam
praegnantes sibi videntur aut sanguinis tributo aut aliqua
valetudine inflatae. Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse,
ne originem carnis non desaltasset, qui personam
substantiae ipsius egisset. Plane nativitatis mendacium recusasti:
ipsam enim carnem veram edidisti. Turpissimum scilicet dei etiam
vera nativitas. Age iam, perora in illa sanctissima et reverenda
opera naturae, invehere in totum quod es: carnis atque animae
originem destrue; cloacam voca uterum tanti animalis, id est hominis
producendi officinam; persequere et partus immunda et pudenda
tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, anxios, ludicros
exitus. Tamen cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna
confirmes, non erit indignior morte nativitas et cruce infantia et
natura poena et carne damnatio. Si vere ista passus est Christus,
minus fuit nasci. Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit
<pb xml:id="v.2.p.137"/>

et mendacio nasci. Summa ista Marcionis argumenta, per quae
alium efficit Christum, satis opinor ostendimus non consistere
omnino, dum docemus magis utique competere deo veritatem quam
mendacium eius habitus in quo Christum suum exhibuit. Si veritas
fuit, caro fuit, si caro fuit, natus est. Ea enim, quae expugnat
haec haeresis, confirmantur, cum ea, per quae expugnat, destruuntur.
Itaque, si carneus habebitur, quia natus, et natus, quia carneus,
quia phantasma non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in
carne et ex nativitate venturus annuntiabatur a creatoris prophetis,
utpote Christus creatoris.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>