<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:2.14-2.19</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:2.14-2.19</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Ad omnia tibi occurrit deus, idem percutiens, sed et sanans, 
mortificans, sed et vivificans, humilians, sed et sublimans, condens
mala, sed et pacem faciens, ut etiam et hinc respondeam
haereticis. Ecce enim, inquiunt, ipse se conditorem profitetur
malorum, dicens, Ego sum qui condo mala. Amplexi enim vocabuli <bibl n="Ies. XLV, 7."/>
communionem duas malorum species in ambiguitate turbantem,
quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim volunt eum conditorem
intellegi malorum, ut malitiae auctor renuntietur. Nos
autem adhibila distinctions utriusque formae, separatis malis delicti
et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti
definimus auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum,
malorum vero supplicii et poenae deum creatorum, ut illa pars malitiae
deputetur, ista iustitiae mala condentis iudicia adversus mala
delicti. De his ergo creator profitetur malis quae congruunt iudici.
Quae quidem illis mala sunt quibus rependuntur, ceterum suo nomine
bona, qua iusta, et bonorum defensoria et delictorum inimica,
atque in hoc ordine deo digna. Aut proba ea iniusta, ut probes
malitiae deputanda, id est iniustitiae mala, quia si iustitiae erunt,
iam mala non erunt, sed bona, malis tantummodo mala, quibus
etiam directo bona pro malis damnantur. Constitue igitur iniuste
hominem divinae legis voluntarium contemptorem id retulisse quo
voluit caruisse, iniuste malitiam aevi illius imbribus, dehinc et
ignibus caesam, iniuste Aegyptum foedissimam, superstitiosam, amplius
hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione per-
<pb xml:id="v.2.p.102"/>
 
<bibl n="Num. XI. XXI."/> cussam. Indural cor Pharaonis: sed meruerat in exitium subministrari
qui iam negaverat deum, qui iam legatos eius totiens
superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat,
postremo qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis idololatriae,
ibin et crocodilum citius colens quam deum vivum. Impendit
<bibl n="II Reg. II, 23 sqq."/> et ipsum populum, sed ingratuns. Immisit et pueris ursos, sed
irreverentibus in prophetam.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p> Iustitiam ergo primo iudicis dispice, cuius si ratio constiterit,
tunc et severitas, et per quae severitas decurrit, rationi et iustitiae
reputabuntur. Ac ne pluribus immoremur, asserite causas ceteras
quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia
reprobetis. Nolite reprehendere iudicem, sed revincite malum iudicem.
Nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populitalia
remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes
legi divinae obedirent. Quis enim non magis filiorum salutem quam
suam curet? Sed et si benedictio patrum semini quoque eorum
destinabatur, sine ullo adbuc merito eius, cur non et reatus patrum
in filios quoque redundaret? Sicut gratia, ita et offensa; ut
per totum genus et gratia decurreret et offensa, salvo eo quod
<bibl n="Ier. XXXI, 29."/> postea decerni habebat, non dicturos acidam uvam patres manducasse
et filiorum dentes obstupuisse, id est non sumpturum patrem
delictum filii, nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti
sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita
iustitia iam non genus, sed personas iudicaret. Quamquam si evangelium
veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in
filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet qui hanc ultro sibi
<bibl n="Matth. XXVII, 25."/> sententiam fuerant irrogaturi, Sanguis illius super capita nostra et
filiorum nostrorum. Hoc itaque omnis providentia dei censuit
quod iam audierat.</p><pb xml:id="v.2.p.103"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Bona igitur et severitas quia iusta, si bonus iudex, id est 
iustus. Item cetera bona per quae opus bonum currit bonae severitatis,
sive ira sive aemulatio sive saevitia. Debita enim omnia
haec sunt severitati, sicut severitas debitum est iustitiae. Vindicanda
erat procacitas aetatis verecundiam debentis. Atque ita non
poterunt iudici exprobrari quae iudici accedunt, carentia et ipsa
culpa, sicut et iudex. Quid enim, si medicum quidem dicas esse
debere, ferramenta vero eius accuses quod secent et inurant et
amputent et constrictent, quando sine instrumento artis medicus
esse non possit? Sed accusa male secantem, importune amputantem,
temere inurentem, atque ita ferramenta quoque eius ut mala
ministeria reprehende. Proinde est enim cum deum quidem iudicem
admittis, eos vero motus et sensus per quos iudicat destruis.
Deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro
erudimur. Qui credimus deum etiam in terris egisse et humani
habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae salutis, longe
sumus a sententia eorum qui nolunt deum curare quicquam. Inde
venit ad haereticos quoque definitio eiusmodi, si deus irascitur et
aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo
et morietur. Bene autem quod Christianorum est etiam mortuum
deum credere et tamen viventem in aevo aevorum. Stultissimi,
qui de humanis divina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae
conditionis habentur huiuamodi passiones, idcirco et in
deo eiusdem status existimentur. Discerne substantias, et suos eis
distribue sensus tam diversos quam substantiae exigunt, licet vocabulis
communicare videantur. Nam et dexteram et oculos et pedes
dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur quia de appellatione
sociantur. Quanta erit diversitas divini corporis et humani
sub eisdem nominibus membrorum, tanta erit et
 animi divini et
humani differentia sub eisdem licet vocabulis sensuum, quos tam
corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiae humanae
quam incorruptorios in deo efficit incorruptibilitas substantiae divinae.
Certe deum confiteris creatorem? Certe, inquis. Quomodo
ergo in deo humanum aliquid existimas, et non divinum omne?
<pb xml:id="v.2.p.104"/>
Quem deum non negas, confiteris non humanum, siquidem deum
confitendo praeiudicasti utique illum ab omni humanarum conditionum
qualitate diversum. Porro cum pariter agnoscas hominem a
deo inflatum in animam vivam, non deum ab homine, satis perversum
est ut in deo potius humana constituas quam in homine
divina, et hominis imagine deum induas potius quam dei hominem.
Et haec ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem
motus et sensus habeat humanus animus quos et deus, licet
non tales quales deus; pro substantia enim et status eorum et exitus
distant. Denique contrarios eorum sensus, lenitatem dieo,
patientiam, misericordiam, ipsamque matricem earum, bonitatem,
cur divina praesumitis? Nec tamen perfecte ea obtinemus, quia
solus deus perfectus. Ita et illas species, irae dico et exasperationis,
non tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis
proprietate felix. Irascetur enim, sed non exacerbabitur,
sed non periclitabitur; movebitur, sed non evertetur. Omnia necesse
est adhibeat propter omnia; tot sensus quot et causas; et iram
propter scelestos, et bilem propter ingratos, et aemulationem
propter superbos, et quicquid non expedit malis. Sic et misericordiam
propter errantes, et patientiam propter non resipiscentes,
et praestantiam propter merentes, et quicquid bonis opus est.
Quae omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter
quem homo eadem patitur aeque suo more.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium et, ut
dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius bonitatis
ostendunt quam semotam a iudiciariis sensibus et in suo statu
puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, pluentem super
<bibl n="Ma(??)h. V, 45."/> bonos et malos et solem suum oriri facientem super iustos et iniustos,
quod alius deus omnino non praestat. Nam etsi hoc quoque
testimonium Christi in creatorem Marcion de evangelio eradere
ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia
<pb xml:id="v.2.p.105"/>

legitur. Et erit haec ipsa patientia creatoris in iudicium Marcionis,
illa patientia quae expectat paenitentiam potius peccatoris quam
mortem, et mavult misericordiam quam sacrificium, avertens iam <bibl n="Hes. VI, (??)."/>
destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitae Ezechiae <bibl n="Ion. III, 10."/>
lacrimis, et restituens statum regni Babylonis tyranno paenitentia <bibl n="II Reg. XX, 1 sqq."/>
fencto: illam dico misericordiam quae et filium Saulis moriturum <bibl n="Dan. IV, (??). 18 (??)."/>
ex devotione populo concessit, et David delicta in domum Uriae <bibl n="XIV, 45 II 8 am. XII, 13."/>
confessum venia liberavit, et ipsum Israel totiens restituit quotiens
iudicavit, totiens relovit quotiens et increpuit. Non solum igitur
iudicem aspiciens convertere et ad optimi exempla. Notans cum
ulciscitur considera cum indulget. Repende austeritati lenitatem.
Cum utrumque conveneris in creatore, invenies in eo et illud propter
quod alterum deum credis. Veni denique ad inspectationem
doctrinarum, disciplinarum, praeceptorum consiliorumque eius. Dices
forsitan haec etiam humanis legibus determinari. Sed ante Lycurgos et
Solonas omnes Moyses et Deus. Nulla posteritas non a primordiis
accipit. Tamen non a tuo deo didicit creator meus praescribere,
Non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium
dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem,
et diliges proximum tuum ut te ipsum. Ad haec innocentiae, pudicitiae
et iustitiae et pietatis principalia consulta accedunt etiam
humanitatis praescripta, cum septimo quoque anno servitia libertate <bibl n="Lev. XXV, 4 sqq."/>
solvuntur, cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo
locum, bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis
laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in
bominum refrigeria erudiretur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p> Sed quae potins legis bona defendam quam quae haeresis concupiit? <bibl n="Exod. XXI, 24."/>
ut talionis definitionem, oculum pro oculo, dentem pro
dente, et livorem pro livore repetentis. Non enim iniuriae mutuo
exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae violentiae pro-
<pb xml:id="v.2.p.106"/>

spicit ut quia durissimo et infideli in deum populo longum vel
etiam incredibile videretur a deo expectare defensam, edicendam
<bibl n="D(??)ut. XXXII. 36."/> postea per prophetam, Mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus,
<bibl n="Rom. XII, 19."/> interim commissio iniuriae metu vicis statim occursurae
repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis,
ut sic improbitas aestuata cessaret, dum secunda permissa
prima terretur, et prima delerrita nec secunda committitur, qua et
alias facilior timor talionis per eundem saporem passionis. Nihil
amarius quam id ipsum pati quod feceris aliis. Et si lex aliquid
cibis detrahit et immunda pronuntiat animalia quae aliquando benedicta
aunt, consilium exercendae continentiae intellege, et frenos
impositos illi gulae agnosce quae cum panem ederet angelorum,
cucumeres et pepones Aegyptiorum desiderabat. Agnosce simul et
comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae, prospectum, quae
<bibl n="Exod. XXXII, 6."/> fere ventris castigatione frigescunt. Manducaverat enim populus et
biberat et surrexerat ludere. Proinde ut et pecuniae ardor restringeretur
ex parte, qua de victus necessitate causatur, pretiosorum
ciborum ambitio detracta est. Postremo, ut facilius bomo
ad ieiunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus,
et nihil de lautioribus esurituris. Reprehendendus sane
creator quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus
Marcionitis. Sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum
negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi deus talia
<bibl n="Ies. I, 11. 12."/> sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat, Quo mihi
multitudinem sacrificiorum vestrorum? et, Quis exquisivit ista de
manibus vestris? sed illam dei industriam sentiat qua populum pronum
in idololatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni
suae voluit adstringere quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab
ea avocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti ne simulacris
faciendis delinqueret.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p> Sed et in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae
domi ac foris adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut
<pb xml:id="v.2.p.107"/>

istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ullo momento
vacarent a dei respectu. Quid enim faceret beatum hominem quam <bibl n="Ps. I, 1 sq."/>
in lege domini voluntas eius? et in lege domini meditabitur die ac
nocte. Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio
summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem
obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis
attingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae, et in
omnibus paene argumentis figuratae. Sufficit enim in praesenti si
simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat,
nisi cui non placet deo deservire. Ad hoc beneficium, non onus
legis, adiuvandum, etiam prophetas eadem bonitas dei ordinavit,
docentes deo digna, anferre nequitias de anima, discere benefacere, <bibl n="Ies. I, 17."/>
exquirere iudicium, iudicare pupillo et iustificare viduam, diligere
quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam
integram, dissipare scripturam iniustam, infringere panem esurienti <bibl n="Ies. LVIII, 7."/>
et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum
si videris, contegere, et domesticos seminis tui non despicere,
compescere linguam a malo, et labia, ne loquantur dolum, declinare <bibl n="Ps. XXXIV, 13 sq."/>
a malo, et facere bonum, quaerere pacem et sectari eam,
irasci et non delinquere, id est in ira non perseverare sive saevire, <bibl n="Ps. IV, 5."/>
non abire in concilium impiorum, nec stare in via peccatorum, nec <bibl n="Ps. I, 1."/>
in cathedra pestilentium sedere. Sed ubi? Vide quam bonum <bibl n="Ps. CXXXIII, i."/>
et quam iocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac
<pb xml:id="v.2.p.108"/>

<bibl n="Ps. CX(??)III, 8. 9."/> nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in dominum quam
fidere in hominem, et sperare in dominum quam sperare in
<bibl n="Ps. I, 8."/> hominem. Qualis enim apud deum merces homini? Et erit tanquam
lignum quod plantatum est iuxta exitus aquarum, quod fructum
suum dabit in tempore suo, et folium eius non decidet, et
<bibl n="Ps. XXIV, 4 sq."/> omnia quaecunque faciet prosperabuntur illi. Innocens autem et
purus corde, qui non accepit in vanum nomen dei et non iuravit
ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino,
<bibl n="Ps. XXXIII, 18 sq."/> et misericordiam a deo salutificatore suo. Oculi enim domini
super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas
animas eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos
<bibl n="Ps. XXXIV, 20."/> in fame, utique vitae aeternae. Multae enim pressurae iustorum,
et ex omnibus liberabit eos dominus. Honorabilis mors in conspectu
domini sanctorum eius. Dominus custodit omnia ossa
eorum: unum ex ipsis non comminuetur. Redimet dominus
animas servorum suorum. Pauca ista de tantis scripturis creatoris
intulimus, et nihil puto iam ad testimonium dei optimi deesse,
quod satis et praecepta bonitatis et praemissa consignant.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>