<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2:26-30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2:26-30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Nobis autem unus deus et una est terra, quam in <lb/>
            principio deus fecit. cuius ordinem incipiens scriptura decurrere <lb/>
            primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit; <lb/>
            sicut et caelum primo factum professa: in principio <lb/>
            deus fecit caelum, dehinc dispositionem eius superducit <lb n="10"/>
            et separauit inter aquam, quae erat infra firmamentum <lb/>
            et quae erat super firmamentum, et uocauit deus firmamentum <lb/>
            caelum, ipsum, quod in primordio fecerat. proinde <lb/>
            et de homine...: et fecit deus hominem, ad imaginem dei <lb/>
            fecit illum, dehinc qualiter fecerit reddit: et finxit deus<lb n="15"/>
            hominem de limo terrae et adflauit in faciem eius <lb/>
            flatum uitae, et factus est homo in animam uiuam. <lb/>
            et utique sic decet narrationem inire: praefari primo, postea <lb/>
            prosequi; nominare, deinde describere. alioquin uanum, si eius <lb/>
            rei, cuius nullam praemiserat mentionem. id est materiae, ne <lb n="20"/>
            ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgauit, <lb/>
            ante enarrauit, qualis esset, quam an esset ostendit, figuram <lb/>
            deformauit, nomen abscondit. at quanto credibilius secundum <lb/>
            nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit, cuius institutionem <lb/>
            simulque nominationem praemisit? quam denique integer <lb n="25"/>
            sensus est: in principio deus fecit caelum et terram, <lb/>
            terra autem erat inuisibilis et rudis; quam deus scilicet

<note type="footnote"> 9] Gen. 1, 1. 11] Gen. 1, 7. 8. 14] Gen. 1, 27. 15] Gen. 2, 7. <lb/>
            22] cf. Gen. 1, 2. 26] Gen. 1, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 quo <hi rend="italic">R,</hi> quod <hi rend="italic">PNF</hi> 5 multus <hi rend="italic">P (corr. B)</hi> 6 autem <hi rend="italic">om. N</hi> terra <lb/>
            est F 10 superducit <hi rend="italic">PNFR1,</hi> superinducit <hi rend="italic">123 uulgo</hi> 14 <hi rend="italic">lacttnam <lb/>
            signaui:</hi> primo, quod eam fecit, enarrat <hi rend="italic">supplendum puto,</hi> de homine: <lb/>
            et fecit, &lt;inquit,) deus hominem <hi rend="italic">Eng</hi> 18 praefari primo <hi rend="italic">NF,</hi> primo <lb/>
            praefari <hi rend="italic">Puulgo</hi> 22 enarrauit <hi rend="italic">scripsi:</hi> enarrat <hi rend="italic">PNF</hi> quam an <hi rend="italic">Rig:</hi> <lb/>
            antequam an <hi rend="italic">PN,</hi> antequam <hi rend="italic">F,</hi> ante, quam an <hi rend="italic">Eng</hi> 23 deformanit <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> deformati <hi rend="italic">PNF,</hi> deformat <hi rend="italic">Iun</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="155"/>
            fecit, de qua scriptura cum maxime dixerat? nam et \'autem\' <lb/>
            ipsum uelut fibula coniunctiuae particulae ad conexum narrationi <lb/>
            adpositum est: \'terra autem.\' hoc enim uerbo reuertitur <lb/>
            ad eam, de qua supra dixerat, et alligat sensum. adeo aufer <lb/>
            hinc \'autem\', et soluta compago est, ut tunc possit de alia <lb n="5"/>
            terra dictum uideri: terra erat inuisibilis et rudis. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Sed tu supercilia, capitis nutu digiti adcommodato, <lb/>
            altius tollens et quasi retro iactans: \'erat\' inquis; quasi semper <lb/>
            fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda. <lb/>
            at ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo <lb n="10"/>
            de omni re posse dici \'erat\', etiam de ea, quae facta, <lb/>
            quae nata sit, quae aliquando non fuerit et quae materia non <lb/>
            sit. omne enim, quod habet esse. (unde) unde habet, siue per <lb/>
            initium siue sine initio, hoc ipso, quod \'est\', etiam \'erat\' dicetur. <lb/>
            cui competit prima uerbi positio in definitionem, eidem etiam <lb n="15"/>
            declinatio uerbi decurret in relationem. \'est\' definitionis caput. <lb/>
            \'erat\' relationis facit. haec sunt argutiae et subtilitates haereticorum, <lb/>
            simplicitatem communium uerborum torquentes in <lb/>
            quaestionem. magna scilicet quaestio est, si erat terra, quae <lb/>
            facta est. sane discutiendum, an ei competat inuisibilem et <lb n="20"/>
            rudem fuisse, quae facta est, an ei, ex qua facta est, ut <lb/>
            eiusdem sit \'erat\', cuius et quod erat. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Atquin non tantum probabimus istum habitum huic <lb/>
            terrae competisse, sed et illi alii non competisse. nam si

<note type="footnote">6] Gen. 1, 2. </note>

<note type="footnote"> 1 rnaxime-ipsum <hi rend="italic">om. F</hi> dixerat <hi rend="italic">scripsi:</hi> et dixerat <hi rend="italic">P (del. litteram</hi> <lb/>
            t <lb/>
            122), edixerat <hi rend="italic">N (add</hi>. t <hi rend="italic">man. libr.),</hi> edixerat <hi rend="italic">R uulgo,</hi> edisserat <hi rend="italic">Eng</hi> nam <lb/>
            et autem ipsum, coniunctiua particula, uelut <hi rend="italic">fibula fort</hi>. 2 narrationis <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            7 sed tu supercilia <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> sed tu supercilio <hi rend="italic">PN,</hi> et supercilio <hi rend="italic">F</hi> super- <lb/>
            <hi rend="italic">cilia capitis uufyo digiti (intellege: nutui) capitis PN, et capitisF</hi> nutu <lb/>
            <hi rend="italic">F,</hi> et nutu <hi rend="italic">PN</hi> digiti <hi rend="italic">PN,</hi> et digiti sed tu <hi rend="italic">F</hi> 10 respondeo <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            13 undeunde <hi rend="italic">Urs:</hi> unde <hi rend="italic">PNF</hi> siue <hi rend="italic">om. PR1</hi> 15 eidem <hi rend="italic">scripsi: <lb/>
            eiusdem PNF</hi> 16 <hi rend="italic">decnrrit F</hi> 17 <hi rend="italic">relationis Iun: relationi PNF</hi> haec <lb/>
            <hi rend="italic">PNF,</hi> haeJS 19 quaeitionem. <hi rend="italic">magna E1,</hi> quaestionem magnam. <hi rend="italic">PNFRX</hi> <lb/>
            21 ex qaa <hi rend="italic">PF,</hi> quae <hi rend="italic">N</hi> 22 quod erat <hi rend="italic">scil. inuisibilis ct rudis</hi> 24 sed <lb/>
            -competisse <hi rend="italic">om. N</hi> et <hi rend="italic">om. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="156"/>
            nuda materia deo subiacebat, nullo scilicet elemento obstruente, <lb/>
            siquidem nondum quicquam erat praeter ipsam et deum, <lb/>
            utique inuisibilis esse non poterat, quia etsi tenebras uolet <lb/>
            in substantia fuisse materiae, cui articulo respondere debebimus <lb/>
            suo ordine, etiam homini tenebrae uisibiles sunt, — hoc<lb n="5"/>
            enim ipsum, quod sunt tenebrae, uidetur — nedum deo. et <lb/>
            utique, si inuisibilis esset, nullo modo cognosceretur qualitas <lb/>
            eius. unde ergo compertus est Hermogenes informem et confusam <lb/>
            et inquietam illam fuisse, quae ut inuisibilis latebat? <lb/>
            aut si hoc a deo reuelatum est, probare debet. sic et an rudis<lb n="10"/>
            dici potuerit, expostulo. certe enim rude illud est, quod imperfectum <lb/>
            est. certe imperfectum non potest esse nisi quod <lb/>
            factum est; quod enim minus factum est, imperfectum <lb/>
            (est.) certe, inquis. ergo materia, quae facta non erat in <lb/>
            totum, imperfecta esse non potuit; quae imperfecta non fuit. <lb n="15"/>
            etiam rudis non fuit. initium non habens. quia facta non <lb/>
            fuit, caruit et rudimento. initii enim accidens est rudimentum. <lb/>
            terra uero, quae facta est, meruit et rudis dici. statim enim <lb/>
            ut facta st, habuit imperfectae locum, ante perfectionem, <lb/>

</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>siquidem omnia opera sua deus consummauit, incultis <lb n="20"/>
            primo elementis depalans quodammodo mundum. dehinc exornatis <lb/>
            uelut dedicans. nam et lumen non statim splendore solis <lb/>
            impleuit, et tenebras non statim solatio lunae t.emperauit, et <lb/>
            caelum non statim sideribus stellisque signauit, et maria non <lb/>
            statim beluis frequentauit, et ipsam terram non statim uaria<lb n="25"/>
            fecunditate dotauit; sed primo esse ei contulit, dehinc non <lb/>
            in uacuum esse suppleuit. sic enim et Esaias: non in uacuum, <lb/>
            ait, fecit illam, sed inhabitari. postea ergo quam facta <lb/>
            est, futura etiam perfecta, interim erat inuisibilis et rudis,

<note type="footnote">27] Es. 45, 18. </note>

<note type="footnote"> 1 materia <hi rend="italic">R,</hi> sit materia <hi rend="italic">PNF,</hi> sic materia <hi rend="italic">Iun Oehlerus</hi> 6 quod <lb/>
            sunt om. <hi rend="italic">F</hi> uidetur <hi rend="italic">lIra:</hi> uidentur <hi rend="italic">PNF</hi> 9 inquietam <hi rend="italic">PNF,</hi> inconditam <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi>. incultam <hi rend="italic">Iun</hi> 13 imperfectum (est&gt; <hi rend="italic">B,</hi> imperfectum <hi rend="italic">PNF</hi> <lb/>
            20 <hi rend="italic">male hoc loco distinguuntur capita</hi> 22 lumen <hi rend="italic">PN,</hi> lnmine <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            24 maria R3, materiam <hi rend="italic">PNFR1</hi> 29 perfecta <hi rend="italic">PN,</hi> perfectum <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="157"/>
            rudis quidem hoc quoque ipso, quod inuisibilis, ut nec uisui <lb/>
            perfecta, simul et ut de reliquo nondum instructa, inuisibilis <lb/>
            uero, ut adhuc aquis tamquam munimento genitalis humoris <lb/>
            obducta, qua forma etiam adfinis eius, caro nostra, producitur. <lb/>
            nam et Dauid ita canit: domini est terra et plenitudo <lb n="5"/>
            eius, orbis terrae, et omnes qui habitant in illo; <lb/>
            ipse super maria fundauit eum et super flumina <lb/>
            praeparauit eum. segregatis enim aquis in cauatiorem <lb/>
            sinum emicantior facta est arida, quae antehac aquis tegebatur. <lb/>
            exinde itaque et uisibilis efficitur dicente deo: congregetur <lb n="10"/>
            aquain congregatione una, et uideatur arida. <lb/>
            (uideatur,) inquit, non \'fiat.\' iam enim facta erat, sed, inuisibilis <lb/>
            usque tunc, uideri sustinebat. \'arida\' autem, quod erat futura <lb/>
            ei diuortio humoris, iam terra: et uocauit deus aridam <lb/>
            terram, non materiam. sic et perfectionem postea consecuta <lb n="15"/>
            desinit rudis haberi, cum pronuntiat deus: fruticet terra <lb/>
            herbam foeni seminantem semen secundum genus <lb/>
            et secundum similitudinem, et lignum fructuosum <lb/>
            faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. <lb/>
            item: producat terra animam uiuam secundum <lb n="20"/>
            genus, et quadrupedia et repentia et bestias <lb/>
            terrae secundum genus. impleuit igitur ordinem suum <lb/>
            scriptura diuina. quam enim praedixerat inuisibilem et rudem, <lb/>
            ei et uisionem reddidit et perfectionem. non alias autem materia <lb/>
            erat inuisibilis et rudis. ergo (et) materia erit postea uisibilis <lb n="25"/>
            et perfecta. uolo itaque uidere materiam; uisibilis enim

<note type="footnote"> 5] Ps. 23, 1-2. 10] Gen: 1, 9. 14] Gen. 1, 10. 16] Gen. 1, 11. <lb/>
            20] Gen. 1, 24.. </note>

<note type="footnote"> 1 ut nec uisui <hi rend="italic">R,</hi> ut ne cui eui <hi rend="italic">PNF</hi> 2 simul et ut <hi rend="italic">R,</hi> simuletur <lb/>
            et ut <hi rend="italic">PN,</hi> aimalet et ut <hi rend="italic">F</hi> 3 monimento <hi rend="italic">PNF</hi> humoris <hi rend="italic">PN,</hi> ut <lb/>
            moris <hi rend="italic">F</hi> 4 <hi rend="italic">obducta PN,</hi> abducta F 6 illo <hi rend="italic">scripsi: illa PNF</hi> 7 eumeum <lb/>
            <hi rend="italic">(M. orMw terrae) PNF,</hi> eam-eam <hi rend="italic">R uulgo</hi> 8 cauationem sinuum <lb/>
            <hi rend="italic">Rig</hi> 10 deo <hi rend="italic">PN,</hi> domino <hi rend="italic">F</hi> 12 uideatQr-sustinebat <hi rend="italic">om. P (add. <lb/>
            R</hi> in <hi rend="italic">mg. ex Hirsaugiensi)</hi> fiat <hi rend="italic">R,</hi> sit <hi rend="italic">N,</hi> fit <hi rend="italic">F</hi> 14 iam <hi rend="italic">scripri:</hi> <lb/>
            tamen <hi rend="italic">PNF</hi> 16 fruticet <hi rend="italic">Pam:</hi> fructicet <hi rend="italic">F,</hi> fructificet <hi rend="italic">PN</hi> 22 impleuit <lb/>
            F, implebit <hi rend="italic">PN</hi> 24 alias <hi rend="italic">scripsi:</hi> alia <hi rend="italic">PNF</hi> 25 et <hi rend="italic">addidi</hi> erit <lb/>
            <hi rend="italic">PF,</hi> erat <hi rend="italic">N</hi> 26 itaque <hi rend="italic">PN,</hi> ita <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="158"/>
            facta est. uolo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa etiam <lb/>
            foeni herbam et ex illa decerpam lignum fructuosum et ex <lb/>
            illa animalia usui meo famulem. sed materia quidem nusquam, <lb/>
            terra uero id est haec, coram. hanc uideo, hanc perfruor, ex <lb/>
            quo inuisibilis et rudis esse desiit. de qua manifestissime <lb n="5"/>
            Esaias: haec dicit dominus, qui fecit caelum, iste deus, <lb/>
            qui demonstrauit terram et fecit illam. certe eandem <lb/>
            demonstrauit quam et fecit. quomodo demonstrauit? utique <lb/>
            dicendo: uideatur arida. quare uideri iubet, nisi quia retro <lb/>
            non uidebatur, ut sic quoque eam non in uacuum fecisset<lb n="10"/>
            faciendo uisibilem, et ita habitabilem? et sic per omnia probatur <lb/>
            nobis hanc, quam incolimus, eandem et factam esse a deo <lb/>
            et ostensam, nec aliam fuisse rudem et inuisibilem quam <lb/>
            quae et facta et ostensa est. atque ita: terra autem erat <lb/>
            inuisibilis et rudis ad eam pertinet, quam deus cum<lb n="15"/>
            caelo parauit. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere uidebuntur: <lb/>
            et tenebrae super abyssum et spiritus dei <lb/>
            super aquas ferebatur, quasi et haec confusae substantiae <lb/>
            massalis illius molis argumenta portendant. atquin singillatim <lb n="20"/>
            definiens tenebras abyssum spiritum dei aquas, nihil <lb/>
            confusum nec in confusione incertum aestimari facit tam diuisa <lb/>
            relatio certorum et distinctorum elementorum. hoc quidem <lb/>
            amplius: cum situs proprios eis adscribit, tenebris super <lb/>
            abyssum, spiritui super aquas, negauit confusionem substantiarum, <lb n="25"/>
            quarum demonstrando dispositionem demonstrauit etiam <lb/>
            distinctionem. uanissimum denique, ut materia, quae informis

<note type="footnote"> 6] Ee. 45, 18. 9] Gen. 1, 9. 14] Gen. 1, 2. 18] ib. </note>

<note type="footnote"> 1 illa <hi rend="italic">om. F</hi> 2 fructum <hi rend="italic">F</hi> 8 famnlem <hi rend="italic">F,</hi> famulentur <hi rend="italic">PNuulgo</hi> 4uero, <lb/>
            id est haec <hi rend="italic">scripsi (ae</hi>. non <hi rend="italic">alia illa, id est materia):</hi> uero haec, id est <hi rend="italic">PNF <lb/>
            hanc (altero loco) PN, hacF 6 caelum etterram N 7 fecitPam: facitPNF</hi> <lb/>
            11 habitabilem <hi rend="italic">Lat:</hi> habilem <hi rend="italic">PNF reliqui</hi> 16 <hi rend="italic">parauit scripsi:</hi> separauit <lb/>
            <hi rend="italic">PNF</hi> 19 haec <hi rend="italic">F,</hi> hae <hi rend="italic">PN uulgo</hi> 20 portendat <hi rend="italic">F</hi> 21 spiritum <hi rend="italic">S</hi>. <lb/>
            spiritus <hi rend="italic">PNF</hi> 22 aestimari <hi rend="italic">PN,</hi> aestimare F diaisa <hi rend="italic">PN,</hi> diuersa F <lb/>
            24 tenebris <hi rend="italic">scripsi:</hi> tenebras <hi rend="italic">PNF</hi> 25 spiritui <hi rend="italic">scripsi:</hi> spiritus <hi rend="italic">PNF,</hi> <lb/>
            epiritum <hi rend="italic">Pam</hi> 26 <hi rend="italic">positionem fort</hi>. 27 uaniasimum <hi rend="italic">B3,</hi> uanitimum <hi rend="italic">PNFR1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="159"/>
            inducitur, de tot -formarum uocabulis informis adseueretur. <lb/>
            non edito, quid sit illud corpus confusionis, [quod] unicum <lb/>
            utique credendum est, si informe est. uniforme etenim. quod <lb/>
            informe. et informe autem, quod ex uarietate confusum est, <lb/>
            unam habeat necesse est speciem, quod non habet, [speciem] <lb n="5"/>
            dum (nihil) ex multis unam habet speciem. ceterum aut habebat <lb/>
            in se species istas materia, de quarum uocabulis intellegenda <lb/>
            esset, tenebras dico et abyssum et spiritum et aquas, aut non <lb/>
            habebat: si [enim] habebat, quomodo inducitur non habens <lb/>
            formas? si non habebat, (unde) agnoscitur? <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>