<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2:21-25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2:21-25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Ergo, inquis, si tu ideo praeiudicas ex nihilo facta <lb/>
            omnia, quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti <lb n="15"/>
            factum quid, uide ne diuersa pars ideo contendat ex materia <lb/>
            omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit ex nihilo <lb/>
            quid factum. plane retorqueri quaedam facile possunt, non <lb/>
            statim et ex aequo admitti, ubi diuersitas causae est. dico <lb/>
            enim, etsi non aperte scriptura pronuntiauit ex nihilo facta <lb n="20"/>
            omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem <lb/>
            aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex <lb/>
            materia facta fuissent, quoniam, quod fit ex nihilo, eo ipso, <lb/>
            dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo <lb/>
            factum, et non periclitatur, ne ex aliquo factum existimetur, <lb n="25"/>
            quando non demonstretur, ex quo sit factum. quod autem ex <lb/>
            aliquo fit. nisi hoc ipsum aperte declaratur ex aliquo factum <lb/>
            illud, dum ex quo factum sit ostenditur, periclitabitur <lb/>
            primo uideri ex nihilo factum, quia non editur, ex quo sit

<note type="footnote"> 5—6] Iob. 1, 1. 7] Ioh. 1, 3. </note>

<note type="footnote"> 4 qua <hi rend="italic">F</hi> 19 ex aequo <hi rend="italic">R,</hi> ex quo P <hi rend="italic">(corr. R) NF</hi> 23 eo ipso <hi rend="italic">PN,</hi> <lb/>
            ipsum <hi rend="italic">F</hi> 24 manifestatur <hi rend="italic">PN,</hi> manifestatum eat <hi rend="italic">F</hi> 26 sit-factum <lb/>
            <hi rend="italic">om. NF</hi> 28 (non) ostenditur <hi rend="italic">Rig</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="150"/>
            factum, dehinc etsi ea sit condicione, ut non possit (non factum) <lb/>
            uideri ex aliquo, proinde periclitabitur ex alio longe factum <lb/>
            uideri quam ex quo factum est, dum non proponitur, unde <lb/>
            sit factum. ita si ex nihilo deus cuncta fecit, potuit scriptura <lb/>
            non adiecisse illum ex nihilo fecisse. ex materia eum fecisse<lb n="5"/>
            omni modo debuit edixisse, (si sci)licet ex materia fecisset; <lb/>
            quia illud in totum habebat intellegi, et si non significaretur, <lb/>
            at istud in dubio, nisi significaretur. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Atque adeo spiritus sanctus hanc scripturae suae rationem <lb/>
            constituit, ut, cum quid ex aliquo fit, et quod fit et<lb n="10"/>
            unde fit referat. fruticet, inquit, terra herbam foeni, <lb/>
            seminantem semen secundum genus et secundum <lb/>
            similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, <lb/>
            cuius semen in ipso in similitudinem. et factum <lb/>
            est sic. et produxit terra herbam foeni seminantem <lb n="15"/>
            semen secundum genus, et lignum fructuosum faciens <lb/>
            fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. et rursus: <lb/>
            et dixit deus: producant aquae repentia animarum <lb/>
            uiuarum et uolatilia uolantia super terram per firmamentum <lb/>
            caeli. et factum est sic. et fecit deus cetos<lb n="20"/>
            magnos et omnem animam animalium repentium, quae <lb/>
            produxerunt aquae secundum genus ipsorum. item post: <lb/>
            et dixit deus: producat terra animam uiuam secundum <lb/>
            genus, quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum <lb/>
            genus ipsorum. si ergo ex iam factis rebus alias res

<note type="footnote"> 11] Gen. 1, 11. 12. 18] Gen. 1, 20. 21. 23] Gen. 1, 24. </note>

<note type="footnote"> 1 ut non possit &lt;non factum) uideri <hi rend="italic">scripsi:</hi> nt non possit &lt;non) <lb/>
            uideri <hi rend="italic">Rig,</hi> ut omnino possit uideri <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 4 fecit, potuit <hi rend="italic">scripsi</hi>. <lb/>
            fecisse potuit <hi rend="italic">F,</hi> fecisse non potuit <hi rend="italic">PN (probat</hi> non <hi rend="italic">Eng, qui post</hi> fecisse <lb/>
            <hi rend="italic">(l. 5) signum interrogationis ponit)</hi> 5 adiecisse <hi rend="italic">F,</hi> adiecisset <hi rend="italic">PN</hi> 6 &lt;si <lb/>
            sci)licet <hi rend="italic">Eng:</hi> licet <hi rend="italic">PNF,</hi> si et <hi rend="italic">Urs</hi> 7 in totum <hi rend="italic">Urs:</hi> in toto <hi rend="italic">PNF</hi> <lb/>
            8 at-significaretur <hi rend="italic">om. F</hi> 10 aliquo <hi rend="italic">R,</hi> aliquo quo <hi rend="italic">PN,</hi> alio quo <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            11 fruticet <hi rend="italic">Pam:</hi> fructificet <hi rend="italic">PNFOehlerus</hi> 14 <hi rend="italic">verba factum</hi> est sic-in <lb/>
            similitudinem <hi rend="italic">his in P comparent, sed ita, ut secundo loco pro</hi> in similitudinem <lb/>
            <hi rend="italic">scriptum sit:</hi> secundum genua 20 deus <hi rend="italic">F,</hi> deos <hi rend="italic">Puulgo, om. N</hi> <lb/>
            23 uiuam <hi rend="italic">NF,</hi> uiuentem <hi rend="italic">Puulgo</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="151"/>
            deus proferens ostendit per prophetam et dicit, quid unde <lb/>
            protulerit, — quamquam possimus (unde)unde illas prolatas <lb/>
            aestimare, dumne ex nihilo; iam enim facta erant quaedam, <lb/>
            ex quibus prolatae uideri possent —, si tantam curam instructioni <lb/>
            nostrae insumpsit spiritus sanctus, ut sciremus quid <lb n="5"/>
            unde processerit, nonne proinde nos et de caelo et de terra <lb/>
            compotes reddidisset significando, unde ea esset operatus, si <lb/>
            de aliqua materia origo constaret illorum, ne tanto magis ex <lb/>
            nihilo ea uideretur operatus, quanto nihil adhuc erat factum, <lb/>
            ex quo operatus uideretur? itaque sicut ea, quae de aliquo <lb n="10"/>
            prolata sunt, ostendit, unde prolata sint, ita quae non ostendit, <lb/>
            unde prolata sint, ex nihilo prolata confirmat. »igitur: in principio <lb/>
            deus fecit caelum et terram, adoro scripturae <lb/>
            plenitudinem, qua mihi et factorem manifestat et facta; in <lb/>
            euangelio uero amplius et ministrum atque arbitrum factoris <lb n="15"/>
            inuenio, sermonem. an autem de aliqua subiacenti materia <lb/>
            facta sint omnia, nusquam adhuc legi. scriptum esse doceat <lb/>
            Hermogenis officina. si non est scriptum, timeat uae illud <lb/>
            adicientibus aut detrahentibus destinatum. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Sed (et) ex sequentibus argumentatur, quia scriptum <lb n="20"/>
            sit: terra autem erat inuisibilis et incomposita, nam <lb/>
            et terrae nomen redigit (in) materiam, quia terra sit, quae facta <lb/>
            est ex illa, et erat') in hoc dirigit, quasi quae semper retro <lb/>
            fuerit, innata et infecta, inuisibilis autem et rudis, quia informem <lb/>
            et confusam et inconditam uult fuisse materiam. has <lb n="25"/>
            quidem opiniones eius singillatim reuincam; sed interim uolo <lb/>
            sic ei respondere: putemus his articulis materiam demonstrari: <lb/>
            numquid tamen, quia erat ante omnia et talis, et ex ea factum

<note type="footnote"> 12] Gen. 1, 1. 19] cf. Apoc. 22, 18-19. 21] Gen. 1, 2. </note>

<note type="footnote"> 2 undeunde <hi rend="italic">Urs:</hi> unde <hi rend="italic">PNF</hi> 3 estimare <hi rend="italic">PF,</hi> existimare <hi rend="italic">N (et cod. Diuionensis <lb/>
            teste Bigaltio)</hi> 4 instructioni <hi rend="italic">scripsi:</hi> instructionis <hi rend="italic">PNF</hi> 8 ne <hi rend="italic">F,</hi> <lb/>
            ot <hi rend="italic">PN uulgo</hi> 12 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> legens <hi rend="italic">intercidisse puto</hi> 13 terram. <lb/>
            adoro <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 factoris <hi rend="italic">Rig (secundum cod. Diuionensem, ut testatur):</hi> <lb/>
            rectoris <hi rend="italic">PNF</hi> 20 et <hi rend="italic">addidi</hi> 22 in <hi rend="italic">add. R3, om. PNFH1</hi> 27 putemus <lb/>
            <hi rend="italic">N,</hi> putamus <hi rend="italic">PF</hi> 28 et talis, et ex ea factum aliquid <hi rend="italic">scripsi:</hi> et talis. id <lb/>
            sed ex ea factum aliquid <hi rend="italic">F,</hi> et tale aliquid esse ei ea factum <hi rend="italic">PN tmlgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="152"/>
            aliquid scriptura significat? atquin nihil tale significat. fuerit <lb/>
            licet materia, quantum sibi libet uel potius Hermogeni: potuit <lb/>
            et fuisse et tamen nihil deus ex illa fecisse, uel quia non <lb/>
            decebat deum alicuius eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam <lb/>
            ex materia fecisse. sine causa ergo esset, inquis. non<lb n="5"/>
            plane adeo sine causa. nam etsi mundus non est factus ex <lb/>
            illa, sed haeresis facta est, et quidem hoc impudentior, quod <lb/>
            non ex materia facta est haeresis, sed materiam ipsam potius <lb/>
            haeresis fecit. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Reuertor nunc ad singulos articulos, per quos putauit<lb n="10"/>
            significatam esse materiam, et primo de nominibus expostulabo. <lb/>
            horum enim alterum legimus, quod est terrae, alterum non <lb/>
            inuenimus, quod est materiae. quaero ergo, cum materiae <lb/>
            nominatio non extet in scriptura, quomodo ei etiam terrae <lb/>
            appellatio adcommodetur in alio iam genere substantiae nota. <lb n="15"/>
            quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat <lb/>
            consecuta etiam terrae \'appellationem, ut scirem terram commune <lb/>
            cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae <lb/>
            uindicarem, cuius et proprium (et) in qua magis notum est, <lb/>
            uel ne illud in quamcumque aliam speciem t nec utique omni s&gt; <lb n="20"/>
            materia communicare possem, si uellem. cum enim non extat <lb/>
            proprium uocabulum eius rei, cui commune uocabulum adscribitur, <lb/>
            quando non comparet cui adscribatur, cuicumque alii <lb/>
            poterit adscribi. ita Hermogenes, et si materiam ostenderet <lb/>
            nominatam, deberet eandem probare terram quoque cognominatam,<lb n="25"/>
            ut ita utrumque illi uocabulum uindicaret. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura. unam, <lb/>
            quam in principio deus fecit, aliam [materiam] ex qua fecit, <lb/>
            de qua dictum sit: terra autem erat inuisibilis et rudis.

<note type="footnote"> 29J Gen. 1, 2. </note>

<note type="footnote"> 2 libet <hi rend="italic">van der Vliet:</hi> licet <hi rend="italic">PNF</hi> 11 expoatulando F 14 eitet in <lb/>
            scriptura <hi rend="italic">PN,</hi> extet scripturae <hi rend="italic">F</hi> terrae <hi rend="italic">R,</hi> terrena <hi rend="italic">PNF</hi> 19 et addidi, <lb/>
            proprium, [in] qua magis notum, est <hi rend="italic">Eng</hi> notum Rlo, natum <hi rend="italic">PNF</hi> <lb/>
            20 <hi rend="italic">verba:</hi> nec utique omni materia quid <hi rend="italic">sibi uelint, non intellego</hi> <lb/>
            21 materia <hi rend="italic">PNF,</hi> materiae <hi rend="italic">R vulgo</hi> 23 quando <hi rend="italic">Iun:</hi> quanto <hi rend="italic">PNF</hi> <lb/>
            27 uult <hi rend="italic">PN,</hi> uide <hi rend="italic">F</hi> 28 materiam <hi rend="italic">sechm</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="153"/>
            utique si quaeram, ei duabus quae cui nomen terrae accommodare <lb/>
            debeat, dicetur hanc, quae facta sit, ex illa. ex qua <lb/>
            facta est, uocabulum deriuasse, quia ueri similius sit ab origine <lb/>
            sobolem potius quam originem a sobole uocitari. hoc si ita <lb/>
            est, alia nobis obuoluitur quaestio, an competat terram hanc. <lb n="5"/>
            quam deus fecit, ex illa, ex qua fecit, cognomentum deriuasse. <lb/>
            audio enim apud Hermogenem ceterosque materiarios haereticos <lb/>
            terram quidem illam informem et inuisibilem et rudem <lb/>
            fuisse, hanc uero nostram uideo et formam et conspectum et <lb/>
            cultum a deo consecutam, aliud ergo factam quam erat ea, <lb n="10"/>
            ex qua facta est. porro aliud facta non potuit cum ea de <lb/>
            nomine sociari, a cuius condicione desciuerat. si nomen proprium <lb/>
            materiae illius fuit terra, haec, quae non est materia, <lb/>
            aliud scilicet facta, terrae quoque non capit nomen, alienum et <lb/>
            statu suo extraneum. sed materia facta, id est haec terra, habuit <lb n="15"/>
            cum sua origine consortium nominis sicut et generis. non <lb/>
            adeo. nam et testam, licet ex argilla confectam, iam non <lb/>
            argillam uocabo sed testam, et electrum, licet ex auro et <lb/>
            argento foederatum, nec argentum tamen nec aurum appellabo <lb/>
            sed electrum. a cuius habitu quid diuertit, pariter et a uocatu <lb n="20"/>
            eius recedit, appellationis sicut et condicionis proprietate. <lb/>
            quam autem transierit de statu terrae illius [id est materiae <lb/>
            ista terra, uel eo palam est, quod haec apud Genesim testimonium <lb/>
            boni accepit: et uidit deus quia bonum, illa <lb/>
            autem apud Hermogenem in originem et causam malorum <lb n="25"/>
            deputatur. postremo si ideo haec terra, quia et illa, cur non <lb/>
            et materia haec quoque. quia et illa? immo et caelum et <lb/>
            omnia, si ex materia constant, et terrae et materiae uocari

<note type="footnote"> 24] Gen. 1, 10. </note>

<note type="footnote"> 1 terrae accomodare debeat, dicetur <hi rend="italic">R3G,</hi> terrae accomodari debeat id <lb/>
            dicetur <hi rend="italic">N,</hi> terrae accomodari (-dare <hi rend="italic">F)</hi> id dicetur <hi rend="italic">PFRt</hi> 5 obruitur <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            9 uideo <hi rend="italic">F,</hi> proinde <hi rend="italic">PN uulgo</hi> 12 nominatione <hi rend="italic">Rig</hi> 15 status sui <lb/>
            <hi rend="italic">Lat</hi> haec terra <hi rend="italic">Eng:</hi> ex terra <hi rend="italic">PNFR1,</hi> terra <hi rend="italic">R3</hi> 20 quid <hi rend="italic">NFR3,</hi> quod <lb/>
            <hi rend="italic">PBl</hi> 21 (eat et&gt; appellationis sicut et condicionis proprietas <hi rend="italic">fort</hi>. et <lb/>
            in conditionis F 22 id est materiae <hi rend="italic">seclusi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="154"/>
            debuerunt. satis ista de terrae nomine, in quo materiam <lb/>
            intellegi uoluit. quod nomen unius elementi omnes sciunt, <lb/>
            natura primum, dehinc scriptura docente, nisi si et Sileno <lb/>
            illi apud Midam regem adseueranti de alio orbe credendum <lb/>
            est, auctore Theopompo. sed et deos multos idem refert. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>