<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2:16-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2:16-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur in praestructione huius articuli, et alibi forsitan <lb/>
            retractandi, equidem definio aut deo adscribendum et bonum <lb/>
            et malum, quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua <lb n="10"/>
            fecit, aut utrumque utrique, quia ambo sibi obligantur, qui <lb/>
            fecit et de qua fecit, aut alterum alteri; tertius enim praeter <lb/>
            materiam et deum non est. porro si dei erit utrumque, uidebitur <lb/>
            deus etiam mali auctor; deus autem, ut bonus, auctor <lb/>
            mali non erit: si materiae utrumque, uidebitur materia etiam <lb n="15"/>
            boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit <lb/>
            matrix: si utriusque erit utrumque, in hoc quoque comparabitur <lb/>
            deo materia et pares erunt ambo, ex aequo mali ac boni <lb/>
            adfines; aequari autem deo materia non debet, ne duos deos <lb/>
            efficiat: si alterum alterius, utique dei bonum et materiae <lb n="20"/>
            malum, neque malum deo neque materiae bonum adscribetur; <lb/>
            et bona autem et mala deus de materia faciendo cum ea facit. <lb/>
            haec si ita sunt, nescio, qua possit euadere sententia Hermogenes,  <lb/>
            qui deum, quoquo modo de materia malum condidit, <lb/>
            siue uoluntate, siue necessitate, siue ratione, non putet mali <lb n="25"/>
            auctorem. porro si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia <lb/>
            materia per substantiae suggestum, exclusa iam causa materiae

<note type="footnote"> 1 ipsa = <hi rend="italic">eadem</hi> 2 cum de materia operatur i23, de materia operatur <lb/>
            com <hi rend="italic">JPNFB1</hi> mala, excusat, ai ezcasat <hi rend="italic">scripsi:</hi> mala excusat. si ezcusat <lb/>
            <hi rend="italic">PNF</hi> 5 <hi rend="italic">tribuant NF,</hi> adtribuant <hi rend="italic">Puulgo</hi> 6 a <hi rend="italic">om. P (add. R</hi> in <hi rend="italic">mg.),<lb/>
             del. N deum R3,</hi> deo <hi rend="italic">PNFE1</hi> 8 praestrictione <hi rend="italic">F</hi> 9 equidem K3, <lb/>
            quidem <hi rend="italic">PRl,</hi> qui quidem N, quid <hi rend="italic">F</hi> 11 quiajR3, qui <hi rend="italic">PNFR1</hi> 13 deum <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> deus <hi rend="italic">PNFR1</hi> dei <hi rend="italic">UrB:</hi> deue <hi rend="italic">PNF</hi> 17 erit utriusque <hi rend="italic">F</hi> 20 dei <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> deo <hi rend="italic">PNF</hi> bonum <hi rend="italic">PN,</hi> unum <hi rend="italic">F</hi> 24 deum <hi rend="italic">R3,</hi> deus <hi rend="italic">PNFR1</hi> <lb/>
            26 socia <hi rend="italic">PN,</hi> soli <hi rend="italic">F</hi> 27 exclusa iam causa <hi rend="italic">scripsi:</hi> ezcusas iam causam <lb/>
            <hi rend="italic">PNFR1 Oehlerus,</hi> ezcussas <hi rend="italic">lun,</hi> excludis <hi rend="italic">Rareliqui</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="144"/>
            introducendae. nihilominus enim et per materiam deus auctor <lb/>
            mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est, ne deus mali <lb/>
            auctor uideretur. exclusa itaque materia, dum excluditur causa <lb/>
            eius. superest, uti deum omnia ex nihilo fecisse constet. <lb/>
            uidebimus an et mala, cum apparuerit quae mala, et an mala<lb n="5"/>
            interim ea, quae putas. dignius enim de suo arbitrio produxit, <lb/>
            haec quoque producendo de nihilo, quam de praeiudicio alieno, <lb/>
            si de materia produxisset. libertas, non necessitas, deo competit. <lb/>
            malo, uoluerit mala a semetipso condidisse quam non potuerit <lb/>
            non condidisse. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Unici dei status hanc regulam uindicat, non aliter <lb/>
            unici, nisi quia solius. non aliter solius, nisi quia nihil cum <lb/>
            illo. sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia <lb/>
            post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, <lb/>
            ut illi quoque scripturae ratio constet: quis cognouit <lb n="15"/>
            sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit? <lb/>
            aut quem consultatus est? aut uiam intellegentiae <lb/>
            et scientiae quis demonstrauit illi? quis tradidit <lb/>
            et retribuetur ei? nemo utique; quia nulla uis, nulla <lb/>
            materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi. porro <lb n="20"/>
            si de aliqua operatus est, necesse est, ab ea ipsa acceperit <lb/>
            et consilium et tractatum dispositionis, ut uiam intellegentiae <lb/>
            et scientiae. pro qualitate enim rei operari habuit et secundum <lb/>
            ingenium materiae, non secundum suum arbitrium, adeo <lb/>
            ut et mala pro natura non sua sed substantiae fecerit. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Si necessaria est deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes <lb/>
            existimauit, habuit deus materiam longe digniorem et

<note type="footnote">15] Eom. 11, 84. 35.; Es. 40, 13. 14. </note>

<note type="footnote"> 4 deum RI, deus <hi rend="italic">PNFM1</hi> 6 ea Ra, et <hi rend="italic">PNFR1</hi> 17 consiliatos <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            18 demonstrauit <hi rend="italic">R,</hi> demonstrabit <hi rend="italic">PNF</hi> 19 qua <hi rend="italic">F</hi> 20 aderat P, <lb/>
            aderit <hi rend="italic">NF</hi> 21 aliqua <hi rend="italic">Iun:</hi> aliquo <hi rend="italic">PNF Oehlerus</hi> ut ab ea <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            22 dispoeitionem tractatus <hi rend="italic">fort. (cf. de resurr. carnis cap</hi>. 6: qui materiam <lb/>
            et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset) 26 ai necessaria <lb/>
            est deo materia ad opera mundi ut hermogenep existimauit <hi rend="italic">FR <lb/>
            (ex Hirsaugtenai),</hi> si necessariam esse deo materiam ad opera mundi <lb/>
            hermogenes existimauit <hi rend="italic">PN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="145"/>
            idoniorem, non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas <lb/>
            intellegendam, sophiam suam scilicet. haec denique <lb/>
            sola cognouit sensum domini. quis enim scit quae sunt <lb/>
            dei et quae in ipso, nisi spiritus, qui in ipso ? sophia <lb/>
            autem spiritus. haec illi consiliarius fuit, uia intellegentiae <lb n="5"/>
            et scientiae ipsa est; ex hac fecit, faciendo per illam et faciendo <lb/>
            cum illa. cum pararet caelum, inquit, aderam illi, et <lb/>
            cum fortia faciebat super uentos quae sursum <lb/>
            nubila et quomodo firmos ponebat fontes eius <lb/>
            quae sub caelo est, ego eram compingens cum <lb n="10"/>
            ipso. ego eram, ad quem gaudebat; cotidie autem <lb/>
            oblectabar in persona eius, quando oblectabatur, <lb/>
            cum perfecisset orbem, et inoblectabatur in filiis <lb/>
            hominum. quis non hanc potius omnium fontem et originem <lb/>
            commendet, materiam uere materiarum, non situ subditam, <lb n="15"/>
            non statu diuersam, non motu inquietam, non habitu informem, <lb/>
            sed insitam et propriam et compositam et decoram, quali <lb/>
            deus potuit eguisse, sui magis quam alieni egens? denique <lb/>
            ut necessariam sensit ad opera mundi, statim eam condit et <lb/>
            generat in semetipso: dominus, inquit, condidit me initium <lb n="20"/>
            uiarum suarum in opera sua: ante saecula fundauit <lb/>
            me, priusquam faceret terram, priusquam montes collocarentur; <lb/>
            ante omnes autem colles generauit me, prior <lb/>
            autem abysso genita sum. agnoscat ergo Hermogenes idcirco <lb/>
            etiam sophiam dei natam et conditam praedicari, ne <lb n="25"/>
            quid innatum et inconditum praeter solum deum crederemus. <lb/>
            si enim (quod) intra dominum, quod ex ipso et in ipso fuit,

<note type="footnote"> 3] cf. I Cor. 2, 11. 5J cf. Es. 40, 14. 7] Prou. 8, 27. 28. 30. 31. <lb/>
            201 Prou. 8, 22. 23. 25. 23J ib. 24. </note>

<note type="footnote"> 1 aestimanda <hi rend="italic">F</hi> 2 intellegenda <hi rend="italic">F</hi> 4 et <hi rend="italic">om. F</hi> 7 inquit caelum <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            9 quomodo (= wç) <hi rend="italic">PNF,</hi> cam <hi rend="italic">R uulgo</hi> fontes <hi rend="italic">R3,</hi> montes <hi rend="italic">PNFR1</hi> <lb/>
            10 com eo <hi rend="italic">N</hi> 15 commendetur <hi rend="italic">F</hi> uere <hi rend="italic">Iun:</hi> uero <hi rend="italic">PNF,</hi> (in) uero <hi rend="italic">lori</hi>. <lb/>
            situ <hi rend="italic">IIfflpsi (cf. cap. 38 init.):</hi> sit <hi rend="italic">F,</hi> sibi <hi rend="italic">P (in mg</hi>. alias: non sic) <hi rend="italic">N,</hi> <lb/>
            fini <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 18 deus <hi rend="italic">R3,</hi> deo <hi rend="italic">PNFR1</hi> alieni egens <hi rend="italic">R3,</hi> alienigenis <lb/>
            <hi rend="italic">NF,</hi> alieni <hi rend="italic">P (in mg. R:</hi> alienigenis) 21 suarum <hi rend="italic">om. F</hi> 24 genita <lb/>
            sum. agnoscat <hi rend="italic">R3,</hi> genita. cum agnoscat <hi rend="italic">PNFR1</hi> 27 quod <hi rend="italic">addidi</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXYII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 10 </note> <lb/>
             
<pb n="146"/>
            sine initio non fuit, sophia scilicet eius, exinde nata et condita, <lb/>
            ex quo in sensu dei ad opera mundi disponenda coepit <lb/>
            agitari, multo magis non capit sine initio quicquam fuisse, <lb/>
            quod extra dominum fuerit. si uero sophia eadem dei sermo <lb/>
            est, t sensu sophia et sine quo factum est nihil, sicut et<lb n="5"/>
            dispositum sine sophia, quale est, ut filio dei, sermone unigenito <lb/>
            et primogenito, aliquid fuerit praeter patrem antiquius <lb/>
            et hoc modo utique generosius, nedum, quod innatum, fortius <lb/>
            et, quod infectum, [factum] ualidius? quia quod, ut esset. <lb/>
            nullius eguit auctoris, multo sublimius erit eo, quod, ut esset. <lb n="10"/>
            aliquem habuit auctorem. proinde, si malum quidem (quod) <lb/>
            innatum est, id est *** sermo dei, — eructauit enim, inquit, <lb/>
            (cor meum) sermonem optimum, — non scio. an a bono <lb/>
            malum possit abduci, ualidius ab infirmo, ut innatum a nato. <lb/>
            ita et hoc nomine materiam deo praeponit Hermogenes, praeponendo<lb n="15"/>
            eam filio, — filius enim sermo, et deus sermo, et: <lb/>
            ego et pater unum sumus — nisi quod sustinebit aequo <lb/>
            animo filius eam praeponi sibi, quae patri adaequatur. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Sed et ad originale instrumentum Moysei prouocabo, <lb/>
            unde et diuersa pars (prae)sumptiones suas ingratis fulcire <lb n="20"/>
            conatur, ns scilicet non inde instrui uideatur, unde oportet. <lb/>
            itaque occasiones sibi sumpsit quorundam uerborum, ut haereticis <lb/>
            fere mos est simplicia quaeque torquere. nam et ipsum <lb/>
            principium, in quo deus fecit caelum et terram, aliquid uolunt

<note type="footnote"> 12] Ps. 44, 2. 16J cf. Ioh. 1,1. Ioh. 10. 30. </note>

<note type="footnote"> 1 eius <hi rend="italic">NF,</hi> ipsius <hi rend="italic">Puulgo</hi> 5 sensus sopbiac <hi rend="italic">Iun:</hi> sensu sophiae, et <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerua, sed nescio, an lateat in his uerbis interpretamentuin:</hi> leaus (= iÎis. <lb/>
            iens) <hi rend="italic">siue sensus (= Xoyo; £ Jng)</hi> sophia est <hi rend="italic">estowi. Ar 6 sine sophia deleri <lb/>
            uult Eng</hi> 8 quod innatum fortius <hi rend="italic">PNFR1,</hi> quod innatum (innato) fortius <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> quod innatum &lt;nato) fortius <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> 9 factum <hi rend="italic">seclusi,</hi> facto <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 11 quod <hi rend="italic">addidi</hi> 12 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> materia, bonum autcm, <lb/>
            quod natum est, id est <hi rend="italic">intercidisse puto,</hi> innatum est, natus autem sermo <lb/>
            dei <hi rend="italic">R3uulgo,</hi> innatum est, &lt;bonum autem quod natum est,) id est <hi rend="italic">Eng</hi> <lb/>
            13 cor meum <hi rend="italic">addidi</hi> 14 abduci (= utnct) <hi rend="italic">scripri (qfRom. 12, 2n:</hi> <lb/>
            adduci <hi rend="italic">PNF</hi> 19 Moysei <hi rend="italic">scripsi:</hi> mons ei <hi rend="italic">F,</hi> Moysi <hi rend="italic">P N</hi> 20 praesumptiones <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> sumptionea <hi rend="italic">N,</hi> suspiciones <hi rend="italic">PFuulgo</hi> 21 uideatur <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            uideretur <hi rend="italic">PNF</hi> 24 caelum <hi rend="italic">NF,</hi> et caelum <hi rend="italic">P</hi> aliqui <hi rend="italic">susp. Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="147"/>
            fuisse quasi substantiuum et corpulentum, quod in materiam <lb/>
            interpretari possit. nos autem unicuique uocabulo proprietatem <lb/>
            cum uindicamus, « principium initium esse et competisse ita <lb/>
            poni rebus incipientibus fieri. nihil enim, quod fieri habet, <lb/>
            sine initio esse, quod initium sit illi ipsum, dum incipit fieri. <lb n="5"/>
            ita principium siue initium inceptionis esse uerbum, non alicuius <lb/>
            substantiae nomen. iam nunc, si principalia dei opera <lb/>
            caelum et terra sunt, quae ante omnia deus .. fecit suorum <lb/>
            esse proprie principium, qua priora sunt facta, merito <lb/>
            sic praefatur scriptura: in principio fecit deus caelum <lb n="10"/>
            et terram, quemadmodum dixisset: \'in fine deus fecit caelum <lb/>
            et terram\', si post uniuersa fecisset. aut si principium aliqua <lb/>
            substantia est, erit et finis aliqua materia. plane licebit etiam <lb/>
            substantiuum aliquid principium esse alii rei, quae ex ipso <lb/>
            sit futura, ut argilla principium testae, ut semen principium <lb n="15"/>
            herbae. sed cum ita utimur uocabulo principii, quasi originis, <lb/>
            non quasi ordinis nomine, adicimus et mentionem ipsius rei <lb/>
            specialiter, quam uolumus principium alterius rei. de cetero <lb/>
            si sic ponamus uerbi gratia: (in principio fecit figulus peluim <lb/>
            uel urnam\', iam non materiam significabit principium, — non <lb n="20"/>
            enim argillam nominaui principium, — sed ordinem operis, <lb/>
            quia figulus ante cetera primum peluim et urnam fecit, exinde <lb/>
            facturus et cetera. [ad ordinationem operum principii uocabulum <lb/>
            pertinebit, non ad originem substantiarum.] possum et

<note type="footnote"> 9] Gen. 1, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">om. F</hi> 2 posait, nos <hi rend="italic">Eng (reprobans quam infra indicaui lacunam)</hi> <lb/>
            3 cam <hi rend="italic">PNFR1,</hi> suam <hi rend="italic">RPuulgo lacunam signaui:</hi> dicimus <hi rend="italic">deaidero</hi> <lb/>
            5 &lt;sic) sine initio esse, quin <hi rend="italic">Eng</hi> quod <hi rend="italic">scripsi</hi> quin <hi rend="italic">PN uulgo,</hi> qui <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            6 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> faciendo operum <hi rend="italic">uelim suppleri</hi> 9 qua <hi rend="italic">Iun:</hi> quae <lb/>
            <hi rend="italic">PNF Oehlerus</hi> merito sic praefatur scriptura <hi rend="italic">Hs,</hi> meritoque aic perfectam <lb/>
            scripturam <hi rend="italic">PNFBmeritoque</hi> sic praefatam scripturam <hi rend="italic">Iun</hi> <lb/>
            11 fine <hi rend="italic">scripsi:</hi> finem <hi rend="italic">PNF</hi> 12 aliqua <hi rend="italic">R,</hi> aqua <hi rend="italic">PNF</hi> 15 sit <hi rend="italic">F, <lb/>
            om. P (add. R</hi> in <hi rend="italic">mg. ex Eirsaugiensi) N</hi> 16 cum ita <hi rend="italic">PN,</hi> ubi <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            19 peluem <hi rend="italic">F</hi> 20 significabit JR3, signiflcauit <hi rend="italic">PNFR1</hi> 22 peluim N. <lb/>
            pelnem <hi rend="italic">P, om. F</hi> 23 ad ordinationem-substantiarum <hi rend="italic">breuius eadem<lb/>
             exprimunt quae antecedentia</hi> iam non-et cetera; <hi rend="italic">primam manum auctoris<lb/>
             esse suspicor</hi> 24 possum <hi rend="italic">Iun;</hi> possunt <hi rend="italic">PNF</hi> </note>

<note type="footnote"> 10* </note> <lb/>
             
<pb n="148"/>
            aliter principium interpretari, non ab re tamen; nam et in <lb/>
            Graeco principii uocabulum, quod est <sic>ap/ig</sic>, non tantum <lb/>
            ordinatiuum sed et potestatiuum capit principatum, unde et <lb/>
            archontes dicunt principes et magistratus. ergo secundum <lb/>
            hanc quoque significationem principium pro principatu et<lb n="5"/>
            potestate sumetur. in principatu enim et in potestate deus <lb/>
            fecit caelum et terram. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Sed ut nihil aliud significet Graeca uox quam principium <lb/>
            et principium nihil aliud capiat quam initium, habemus <lb/>
            etiam illam initium agnoscere quae dicit: dominus condidit <lb n="10"/>
            me (initium uiarum suarum) in opera sua. si enim per <lb/>
            sophiam dei omnia facta sunt, et caelum ergo et terram deus <lb/>
            faciens in principio, id est initio, in sophia sua fecit. denique si <lb/>
            principium materiam significaret, non ita scriptura instruxisset: <lb/>
            in principio deus fecit, sed ex principio; non enim in materia,<lb n="15"/>
            sed ex materia fecisset. de sophia autem potuit dici: in principio. <lb/>
            in sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo <lb/>
            iam fecerat, quoniam, et si ex materia facturus fuisset, ante in <lb/>
            sophia [cogitando et disponendo iam fecerat. quoniam et si] erat <lb/>
            \'initium uiarum,\' quia cogitatio et dispositio prima sophiae <lb n="20"/>
            sit operatio, de cogitatu uiam operibus instituentis. hanc et <lb/>
            inde auctoritatem scripturae mihi uindico, quod et deum. qui <lb/>
            fecit, et ea, quae fecit, ostendens, unde fecerit non proinde <lb/>
            testatur. nam cum in omni operatione tria sint principalia. <lb/>
            qui facit et quod fit et ex quo fit, tria nomina sunt edenda <lb n="25"/>
            in legitima operis enarratione, persona factoris, species facti, <lb/>
            forma materiae. si materia non edetur, ubi et opera et operae <lb/>
            operator eduntur, apparet ex nihilo eum operatum. proinde

<note type="footnote"> 10J Prou. 8, 22. 20] cf. ib. </note>

<note type="footnote"> 1 ab re <hi rend="italic">PN,</hi> ab ro F 2 IXPXiĮ <hi rend="italic">R</hi> archie <hi rend="italic">PNF</hi> 4 archontes <hi rend="italic">PNF,</hi> <lb/>
            «PXOVTES <hi rend="italic">R,</hi> apyov:a&lt;; <hi rend="italic">Rig</hi> 8 Graeca <hi rend="italic">om. F</hi> 11 initium uiarum snarura <lb/>
            <hi rend="italic">add. Pam</hi> per sophiam <hi rend="italic">PN,</hi> sophia <hi rend="italic">F</hi> 19 cogitando-et si <hi rend="italic">seclusi, <lb/>
            ut incuria librarii falso repetita</hi> 20 initium <hi rend="italic">om. F</hi> quia <hi rend="italic">om. F 80-</hi> <lb/>
            phia <hi rend="italic">F</hi> 21 sit <hi rend="italic">NF,</hi> fit <hi rend="italic">P uulgo</hi> instituentis <hi rend="italic">scripsi:</hi> instituens <hi rend="italic">P J.YP</hi> <lb/>
            dZ deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> deus <hi rend="italic">PNF</hi> 24 testatur <hi rend="italic">PN,</hi> testa est <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="149"/>
            enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset operatus. denique <lb/>
            euangelium ut supplementum instrumenti ueteris adhibebo, <lb/>
            in quo uel eo magis debuerat ostendi deus ex aliqua materia <lb/>
            uniuersa fecisse, quo illic etiam, per quem omnia fecerit, reuelatur. <lb/>
            in principio erat sermo, – in quo principio scilicet deus <lb n="5"/>
            fecit caelum et terram – et sermo erat apud deum, et deus <lb/>
            erat sermo. omnia per illum facta sunt, et sine illo <lb/>
            factum est nihil. cum igitur et hic manifestetur et factor, <lb/>
            id est deus, et facta, id est omnia, et per quem, id est sermo, <lb/>
            nonne et unde omnia facta essent a deo per sermonem exegisset <lb n="10"/>
            ordo profiteri, si ex aliquo facta essent? ita quod non fuit, <lb/>
            non potuit scriptura profiteri, et non profitendo satis probauit <lb/>
            non fuisse, quia profiteretur, si fuisset. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>