<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Solemus haereticis compendii gratia de posteritate praescribere. <lb/>
            in quantum enim ueritatis regula prior, quae etiam <lb/>
            haeresis futuras renuntiauit, in tantum posteriores quaeque <lb n="5"/>
            doctrinae haeresis praeiudicabuntur, [qua est] quae futurae <lb/>
            ueritatis antiquiore regula praenuntiabantur. Hermogenis autem <lb/>
            doctrina tam nouella est, *** denique ad hodiernum homo <lb/>
            in saeculo, et natura quoque haereticus, etiam turbulentus, qui <lb/>
            loquacitatem facundiam existimet et impudentiam constantiam<lb n="10"/>
            deputet et maledicere singulis officium bonae conscientiae <lb/>
            iudicet. praeterea pingit &lt;in)licite, nubit adsidue, legem dei in <lb/>
            libidinem defendit, in artem contemnit, bis falsarius, et cauterio <lb/>
            et stilo, totus adulter, et praedicationis et carnis. si <lb/>
            quid et nominum contagio foetet: nec ipse apostolicus Hermogenes<lb n="15"/>
            in regula perseuerauit. sed uiderit persona, cum doctrina

<note type="footnote"> 4] cf. I Cor. 11, 19. 12—13] cf. Gen. 1, 28. cf. Exod. 20, 4. <lb/>
            15] cf. II Tim. 1, 15.. </note>

<note type="footnote">INCIP ADVERSVS HERMOGENEM <hi rend="italic">PN,</hi> Q. Septimii Florentia Tertulliani <lb/>
            incipit lib aduersus Hermogenem <hi rend="italic">F</hi> 3 qllae-renllntiauit = <lb/>
            quae—praenuntiabantur: <hi rend="italic">auctor se ipse correxisse uidetur, sed incuria<lb/>
             librarii prior uerborum compositio non deleta est (el. p. 141,14 et 148,16)</hi> <lb/>
            5 haeresis futuras <hi rend="italic">PNF, futuras</hi> haereses <hi rend="italic">R uulgo</hi> renuntiauit <hi rend="italic">PNF,</hi> <lb/>
            praenuntiauit <hi rend="italic">R uulgo</hi> 6 qua est (= quae) <hi rend="italic">seclusi, ut per dittographiam <lb/>
            ortum:</hi> quia sunt, quae <hi rend="italic">R uulgo,&lt;anti&gt;quae</hi> sunt (qua est <hi rend="italic">ex</hi> quae št) <hi rend="italic">Eng</hi> <lb/>
            7 praenuntiabantur <hi rend="italic">JR,</hi> praenuntiabuntur <hi rend="italic">PNF</hi> 8 est <hi rend="italic">om. F lacunam <lb/>
            signaui:</hi> ut de tempore inquirere non oporteat <hi rend="italic">uel simile aliquid intercidisse <lb/>
            puto</hi> tam nouella est! <hi rend="italic">Eng</hi> 9 et natura <hi rend="italic">PN,</hi> natara <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            11 conscientiae <hi rend="italic">R3,</hi> constantiae <hi rend="italic">PNFB1</hi> 12 inlicite <hi rend="italic">Urs:</hi> licite <hi rend="italic">PNF <lb/>
            (= licenter? Eng)</hi> 13 libidine <hi rend="italic">F</hi> in artem <hi rend="italic">P,</hi> mortem <hi rend="italic">NF</hi> 14 et <lb/>
            carnis-nominum <hi rend="italic">om. F</hi> si quid et nominum <hi rend="italic">scripsi:</hi> siquidem et <lb/>
            nubentium <hi rend="italic">PN</hi> 15 contagio <hi rend="italic">nominatiuum intellego</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="127"/>
            mihi quaestio est. [Christum] deum non alium uidetur agnoscere: <lb/>
            alium tamen facit quem aliter agnoscit. immo totum, <lb/>
            quod est deus, aufert, nolens illum ex nihilo uniuersa fecisse. <lb/>
            a Christianis enim ad philosophos conuersus, de ecclesia in <lb/>
            academiam et porticum, inde sumpsit [a Stoicis] materiam <lb n="5"/>
            cum deo ponere, quae et ipsa semper fuerit, neque nata neque <lb/>
            facta nec initium habens omnino nec finem, ex qua deus omnia <lb/>
            postea fecerit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Hanc primam umbram, plane sine lumine, pessimis <lb/>
            pictor ille argumentationibus colorauit, praestruens aut deum <lb n="10"/>
            de semetipso fecisse cuncta aut de nihilo aut de aliquo, ut. <lb/>
            cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse neque ex <lb/>
            nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse <lb/>
            atque ita aliquid illud materiam fuisse. negat illum ex semetipso <lb/>
            facere potuisse, quia partes ipsius fuissent quaecumque <lb n="15"/>
            ex semetipso fecisset deus; porro in partes non deuenire, ut <lb/>
            indiuisibilem et indemutabilem et eundem semper, qua deum. <lb/>
            ceterum si de semetipso fecisset, aliquid ipsius fuisse. [aliquid] <lb/>
            omne autem, et quod fieret et quod faceret, imperfectum <lb/>
            habendum, quia ex parte fieret et ex parte faceret. aut si <lb n="20"/>
            totus totum fecisset, oportuisse illum simul et [totum] esse <lb/>
            et non esse, quia oporteret et [totum] esse, ut faceret semetipsum, <lb/>
            et [totum] non esse, ut fieret de semetipso. (id) porro <lb/>
            difficillimum. si enim esset, non fieret, esset enim; si uero <lb/>
            non esset, non faceret, quia nihil esset. eum autem, qui <lb n="25"/>
            semper sit, non fieri sed esse illum in aeuum aeuorum.

<note type="footnote"> 1 Christum <hi rend="italic">seclusi</hi> deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">PNuulgo, om. F</hi> agnoscere <lb/>
            <hi rend="italic">F,</hi> aliter agnoscere <hi rend="italic">Puulgo,</hi> aliter cognoscere <hi rend="italic">N</hi> 4 a <hi rend="italic">om. F</hi> ad <lb/>
            philosophos conuersus <hi rend="italic">NF,</hi> conuersus ad philosophos <hi rend="italic">P uulgo</hi> 5 a <lb/>
            •Stoicis <hi rend="italic">seclusi</hi> 6 deo <hi rend="italic">scripsi:</hi> domino <hi rend="italic">PNF</hi> 7 ex qua <hi rend="italic">P,</hi> et quia <lb/>
            JYF deus <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominus <hi rend="italic">PNF</hi> 9 pessimis pictor ille <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            pessimas pictor illis <hi rend="italic">PNF</hi> 10 deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">PNF</hi> 16 deus <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominus <hi rend="italic">PNF</hi> 17 qua deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> qua dominus <hi rend="italic">PNF</hi> 18 fecisset <lb/>
            aliquid, ipsius <hi rend="italic">uulgo</hi> aliquid <hi rend="italic">seclusi</hi> 21 totum <hi rend="italic">seclusi</hi> 22 et <lb/>
            non esse <hi rend="italic">scripsi:</hi> et non totum <hi rend="italic">PNF</hi> totum <hi rend="italic">seclusi</hi> 23 totum <hi rend="italic">seelusi<lb/>
             </hi> id <hi rend="italic">add. Iura</hi> </note><lb/>
             
<pb n="128"/>
            igitur non de semetipso fecisse illum, qui non eius fuerit <lb/>
            condicionis, ut de semetipso facere potuisset. proinde ex <lb/>
            nihilo non potuisse eum facere sic contendit, bonum et optimum <lb/>
            definiens deum, qui bona atque optima tam uelit facere <lb/>
            quam sit; immo nihil non bonum atque optimum et uelle<lb n="5"/>
            eum et facere. igitur omnia ab eo bona et optima oportuisse <lb/>
            fieri secundum condicionem ipsius. inueniri autem et mala ab <lb/>
            eo facta, utique non ex arbitrio nec ex uoluntate; quia si ex <lb/>
            arbitrio et uoluntate, [nihil] incongruens et indignum sibi <lb/>
            faceret. quod ergo non arbitrio suo fecerit, intellegi oportere<lb n="10"/>
            ex uitio alicuius rei factum, ex materiae sine dubio. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Adicit et aliud: deum semper deum (semper) etiam dominum <lb/>
            fuisse, numquam non dominum. nullo porro modo potuisse <lb/>
            illum semper dominum haberi, sicut et semper deum, si non <lb/>
            fuisset aliquid retro semper, cuius semper dominus haberetur. <lb n="15"/>
            fuisse itaque materiam semper (cum) deo domino. hanc coniecturam <lb/>
            eius iam hinc destruere properabo, quatenus propter <lb/>
            non intellegentes adiecisse duxit, ut sciat cetera quoque argumenta <lb/>
            (tam) intellegi quam reuinci. dei nomen dicimus semper <lb/>
            fuisse apud ipsum et in ipso, domini uero non semper. diuersa <lb n="20"/>
            enim utriusque condicio. scilicet deus substantiae ipsius nomen, <lb/>
            id est diuinitatis, dominus uero non substantiae, sed potestatis. <lb/>
            substantia semper fuit cum suo nomine, quod est deus; postea <lb/>
            domini, accedentis scilicet rei, mentio. nam ex quo esse

<note type="footnote">1 fuerit <hi rend="italic">Lat:</hi> fieret <hi rend="italic">PNF Oehlerus</hi> 3 sic <hi rend="italic">R,</hi> si <hi rend="italic">PNF</hi> 4 deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            donrinum <hi rend="italic">PNF</hi> 8 ex <hi rend="italic">om. N</hi> 9 nihil <hi rend="italic">seclusi (potueris et emendare:</hi> <lb/>
            quia [si] ex arbitrio .. nihil incongruens <hi rend="italic">Eng)</hi> 11 materiae <hi rend="italic">scripsi:</hi> materia <lb/>
            <hi rend="italic">esse PNF</hi> 12 semper <hi rend="italic">addidit Iun</hi> 13 dominum <hi rend="italic">Iun: deum PNF</hi> <lb/>
            16 cum <hi rend="italic">addidi (cl. 127, 5)</hi> 17 quatenus <hi rend="italic">scripsi:</hi> quantus <hi rend="italic">F</hi>. quam <lb/>
            hactenus <hi rend="italic">PN uulgo</hi> 18 duxit, ut sciat F, duxi, ut sciant <hi rend="italic">PN uulgo</hi> <lb/>
            19 tam <hi rend="italic">R, om. PNF</hi> intellegi quam <hi rend="italic">ENF,</hi> intellegiq <hi rend="italic">P</hi> 20 ipsum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> semetipsuni <hi rend="italic">PNF</hi> ipso <hi rend="italic">NF,</hi> semetipso <hi rend="italic">P uulgo</hi> domini <lb/>
            <hi rend="italic">seripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">PNF</hi> diuersa—deus <hi rend="italic">om. F</hi> 21 scilicet deus <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            sed deus <hi rend="italic">PNFItdeus R"J uulgo</hi> 22 deum uero non substantia et <lb/>
            potestati <hi rend="italic">F</hi> 23 substantia <hi rend="italic">F,</hi> substantiam <hi rend="italic">PN uulgo fuit scripsi:</hi> <lb/>
            fuisse <hi rend="italic">PNF</hi> 24 domini <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominus <hi rend="italic">PNuulgo, om. F,</hi> postea <lb/>
            (potestas&gt; domini <hi rend="italic">Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="129"/>
            coeperunt, in quae potestas domini ageret, ex illo per accessionem <lb/>
            potestatis et factus et dictus est dominus, quia et pater deus <lb/>
            est et iudex deus est, non tamen ideo pater et iudex semper, <lb/>
            quia deus semper. nam nec pater potuit esse ante filium nec <lb/>
            iudex ante delictum. fuit autem tempus, cum et delictum et <lb n="5"/>
            filius non fuit, quod iudicem et qui patrem deum faceret. <lb/>
            sic et dominus (deus) non ante ea, quorum dominus existeret, <lb/>
            sed deus tantum, futurus quandoque, sicut pater per filium, <lb/>
            sicut iudex per delictum, ita et dominus per ea, quae sibi <lb/>
            seruitura fecisset. argutari tibi uideor, Hermogenes? nauiter <lb n="10"/>
            scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit <lb/>
            et suo tempore ostendit. nam \'deus\' quidem, quod erat semper, <lb/>
            statim nominat: in principio fecit deus caelum et <lb/>
            terram, ac deinceps, quamdiu faciebat quorum dominus futurus <lb/>
            erat, \'deus\' solummodo ponit: et dixit deus, et fecit deus, <lb n="15"/>
            et uidit deus, et nusquam adhuc \'dominus\'. at ubi uniuersa <lb/>
            perfecit ipsumque uel maxime hominem, qui proprie deum et <lb/>
            intellecturus erat dominum et iam cognominaturus, tunc etiam <lb/>
            domini nomen adiunxit: et cepit deus dominus hominem, <lb/>
            quem finxit, et praecepit deus dominus Adae. <lb n="20"/>
            exinde dominus qui retro deus tantum, ex quo habuit cuius <lb/>
            esset. nam deus sibi erat, rebus autem [tunc deus cum et] <lb/>
            dominus. igitur in quantum putabit ideo materiam semper <lb/>
            fuisse, quia dominus semper esset, in tantum constabit nihil <lb/>
            fuisse, quia constat dominum non semper fuisse. adiciam et

<note type="footnote">13J Gen. 1, 1. 15] Gen. 1, 3. 19] Gen. 2, 15. </note>

<note type="footnote"> 3 et pater <hi rend="italic">N</hi> 5 et <hi rend="italic">(loco priore) Gel:</hi> ei <hi rend="italic">PNF Oehlerus</hi> 6 qui patrem <hi rend="italic">NF,</hi> <lb/>
            quod patrem <hi rend="italic">P (corr. R)</hi> deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">PNF</hi> 7 deus <hi rend="italic">addidi <lb/>
            </hi> ante ea R, <hi rend="italic">antea PNF</hi> 8 deus <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominus <hi rend="italic">PNF</hi> tantum futurus <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 10 argutari <hi rend="italic">lun:</hi> argumentari <hi rend="italic">PNF</hi> gnariter <hi rend="italic">N</hi> 17 deum et <lb/>
            <hi rend="italic">seripgt:</hi> dominus et <hi rend="italic">PNFR\\</hi> dominum <hi rend="italic">R3 uulgo,</hi> qui, proprie dominus, <lb/>
            et <hi rend="italic">Ettg (cf. Gen. 1, 28)</hi> 18 dominum <hi rend="italic">PNF,</hi> deum <hi rend="italic">Eng</hi> et iam <hi rend="italic">Eng:</hi> <lb/>
            etiam <hi rend="italic">PNF</hi> cognominaturus <hi rend="italic">PNFRI,</hi> cognominatur <hi rend="italic">R3</hi> 19 domini <lb/>
            <hi rend="italic">sc-ripsi:</hi> dominus <hi rend="italic">NF, om. P (add. R ex Hirsaugiensi)</hi> deus dominus <lb/>
            <hi rend="italic">NP,</hi> dominus deus <hi rend="italic">P uulgo</hi> 20 adae <hi rend="italic">F,</hi> ac de <hi rend="italic">PN</hi> 21 exinde <hi rend="italic">F,</hi> <lb/>
            inde <hi rend="italic">PN</hi> 22 sibi &lt;semper) <hi rend="italic">Eng</hi> tunc deus cum et <hi rend="italic">seclusi, drfendit<lb/>
             Eng</hi> 25 et ego <hi rend="italic">&lt;aliud&gt; fort</hi>. </note>

<note type="footnote"> XXXXVJI. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 9 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="130"/>
            ego propter non intellegentes, quorum Hermogenes extrema <lb/>
            linea est, et quidem ex penu etiam ipsius retorquebo aduersus <lb/>
            illum. cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque <lb/>
            inuenio domini nomen deo non competisse in materiam. <lb/>
            qua libera fuerit necesse est quae originem non habendo non<lb n="5"/>
            habuit auctorem, quod erat nemini debens ideoque nemini seruiens. <lb/>
            itaque ex quo deus potestatem suam exercuit in eam, <lb/>
            faciendo ex materia, ex illo materia dominum deum passa <lb/>
            demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse, quamdiu t fuit hoc. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam<lb n="10"/>
            deo comparet, proinde non natam, proinde non factam, proinde <lb/>
            [aeternam] sine initio, sine fine propositam. quis enim alius <lb/>
            dei census quam aeternitas? quis alius aeternitatis status <lb/>
            quam semper fuisse et futurum esse ex praerogatiua nullius <lb/>
            initii et nullius finis? hoc si dei est proprium, solius dei erit,<lb n="15"/>
            cuius est proprium, [sed] quia si et alii adscribatur, iam non <lb/>
            erit dei proprium, sed commune cum eo, cui et adscribitur. <lb/>
            nam etsi sunt qui dicuntur dii siue in caelo <lb/>
            siue in terra nomine, ceterum nobis unus deus <lb/>
            pater, ex quo omnia; quo magis apud nos solius dei

<note type="footnote"> 18] I Cor. 8, 5. </note>

<note type="footnote"> 2 ex penu etiam <hi rend="italic">Lat:</hi> ex penitentia <hi rend="italic">PNF</hi>. epinoeraata <hi rend="italic">Urs,</hi> experimenta <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> experientiam <hi rend="italic">Eng</hi> ipsius <hi rend="italic">NF,</hi> illius <hi rend="italic">Puulgo</hi> 5 qua <hi rend="italic">P</hi> (i <hi rend="italic">add. <lb/>
            R) F,</hi> quam <hi rend="italic">N,</hi> quia R <hi rend="italic">uulgo</hi> 6 auctorem <hi rend="italic">Urs:</hi> hanc rem <hi rend="italic">F,</hi> rem <hi rend="italic">PN,</hi> regem <lb/>
            <hi rend="italic">Eng</hi> . nemini-ideoque <hi rend="italic">om. PN, quos sequitur Eng</hi> debens <hi rend="italic">v. d. Ylist:</hi> <lb/>
            debet <hi rend="italic">F</hi> 9 quamdiu (non) fecit [hoc] <hi rend="italic">fort</hi>. quamdiu fuit hoc <hi rend="italic">P, quam din</hi> <lb/>
            hoc fuit <hi rend="italic">N,</hi> quamdiu fuit hoc utique <hi rend="italic">F (sed del</hi>. utique <hi rend="italic">librarius ipse)</hi> 11 deo <lb/>
            comparet <hi rend="italic">scripsi:</hi> deus comparet <hi rend="italic">NF,</hi> deus sibi comparet <hi rend="italic">P uulgo</hi> 12 aeter- <lb/>
            <hi rend="italic">nam secluei (cf.132,21)</hi> propositamPam: propositaPNF <hi rend="italic">16 sed seclusi: <lb/>
            scilicet Oehkrus si et Urs: et si PNF iam om.P (add.R exHirsaugiensi) <lb/>
            18 grauius corrupta esse puto quae abhinc sequuntur his de causis:</hi> 1) <hi rend="italic">hiscxt <lb/>
            sententia ante uerba:</hi> nam etsi... <hi rend="italic">2) abundare uidentur uerba:</hi> et. ut dixi,alterius <lb/>
            esset. <hi rend="italic">3) non liquet, quo referendum sit illud</hi> quod <hi rend="italic">131, 2 4) non<lb/>
             iuste procedit oratio inde a uerbis:</hi> aut quid <hi rend="italic">sqq</hi>. — <hi rend="italic">Haud leuibus sane<lb/>
             medelis adhibitis sic uelim restitui:</hi> cui et adscribitur, quo magis... proprium <lb/>
            est. [et ut dixi... alterius easet] nam etsisunt....pater, exquoomnia. <lb/>
            quod si...ut unius sit. quid autem erit unicum et singulare, cui nihil <lb/>
            adaequabitur, nisi quod principale <hi rend="italic">etc</hi>. 20 quo 223, qui eo <hi rend="italic">P-ZVPIR1</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="131"/>
            esse debeat quod dei proprium est; et ut dixi, iam non proprium <lb/>
            esset, quia alterius esset. quod si deus est, unicum <lb/>
            sit necesse est, ut unius sit. aut quid erit unicum et <lb/>
            singulare, nisi cui nihil adaequabitur? quid principale, nisi <lb/>
            quod super omnia, nisi quod ante omnia et ei quo omnia? <lb n="5"/>
            haec deus [solus] habendo. est, et solus habendo, unus est. <lb/>
            si et alius habuerit, tot iam erunt dii, quot habuerint quae <lb/>
            dei sunt. ita Hermogenes duos deos infert, (dum) materiam parem <lb/>
            deo infert. deum autem unum esse oportet. quia quod summum <lb/>
            sit deus est; summum autem non erit nisi quod unicum <lb n="10"/>
            fuerit; unicum autem esse non poterit cui aliquid adaequabitur; <lb/>
            adaequabitur autem deo materia, cum aeterna censetur.] -
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Sed deus deus est, et materia materia est. quasi diuersitas <lb/>
            nominum comparationi resistat, si status idem uindicetur. <lb/>
            sit et natura diuersa, sit et forma non eadem, dummodo <lb n="15"/>
            ipsius status una sit ratio. innatus deus: an non innata et <lb/>
            materia? semper deus: an non semper et materia? ambo sine <lb/>
            initio, ambo sine fine, ambo etiam auctores uniuersitatis, tam <lb/>
            qui fecit quam de qua fecit. neque enim potest non et materia <lb/>
            auctrix omnium deputari, de qua uniuersitas consistit. quomodo <lb n="20"/>
            respondebit? non statim materiam comparari deo, si <lb/>
            quid dei habeat, quia non totum habendo non concurrat in <lb/>
            plenitudinem comparationis? qui deo reliquit amplius, ut <lb/>
            non totum dei materiae dedisse uideatur? uel qua, inquit, <lb/>
            et sic habente materia salua sit deo et auctoritas et

<note type="footnote">5] cf. Rom. 9, 5. cf. Col. 1, 17. cf. I Cor. 8, 6. </note>

<note type="footnote"> 3 sit om. <hi rend="italic">F</hi> 6 solus <hi rend="italic">seclusi</hi> est-habendo <hi rend="italic">om. P</hi> 7 habuerint <hi rend="italic">P,</hi> <lb/>
            habuerunt <hi rend="italic">NF</hi> 8 dum <hi rend="italic">add. Iun</hi> 9 infert <hi rend="italic">PN,</hi> infere <hi rend="italic">F,</hi> inferene <lb/>
            <hi rend="italic">Eng quae abhinc usque in finem capitis leguntur eorum, quae antecedunt,<lb/>
             nullam habent rationem; addita uidentur, quia interciderat supra coniunetio <lb/>
            </hi> dum 12 aeterna R, in aeterna <hi rend="italic">P,</hi> materna <hi rend="italic">N,</hi> materia <hi rend="italic">F</hi> 15 dummodo <lb/>
            22s, dum nomini <hi rend="italic">PNFR1</hi> 16 ratio sit <hi rend="italic">F</hi> innata et <hi rend="italic">scripti:</hi> et innata <lb/>
            et <hi rend="italic">NF",</hi> et innata <hi rend="italic">P</hi> 18 <hi rend="italic">uerba</hi> ambo etiam-consietit <hi rend="italic">neque ipsa sine offensione<lb/>
             sunt, ut quae non pertineant ad statum sed ad actum dei, neque concordant <lb/>
            eum eis quae paulo infra leguntur l. 25 sqq</hi>. 23 qui (= <hi rend="italic">quomodo)</hi> deo <lb/>
            <hi rend="italic">Eng:</hi> quid eo <hi rend="italic">PNF,</hi> quid deo <hi rend="italic">R uulgo</hi> 25 auctoritatia <hi rend="italic">F</hi> substantiae <hi rend="italic">NF</hi> </note>

<note type="footnote"> 9* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="132"/>
            substantia, qua solus et primus et auctor et dominus omnium censeatur. <lb/>
            ueritas autem sic unum deum exigit defendendo, ut solius <lb/>
            sit quicquid ipsius est. ita enim ipsius erit, si fuerit solius, <lb/>
            (quia) et ex hoc alius deus non possit admitti, dum nemini <lb/>
            licet habere de deo aliquid. ergo, inquis, nec nos habemus<lb n="5"/>
            dei aliquid? immo habemus et habebimus, sed ab ipso, non <lb/>
            a nobis. nam et dei erimus, si meruerimus illi esse, de quibus <lb/>
            praedicauit: ego dixi, uos dii estis, et stetit deus in <lb/>
            ecclesia deorum; sed ex gratia ipsius, non ex nostra proprietate, <lb/>
            quia ipse est solus, qui deos faciat. materiae autem<lb n="10"/>
            proprium facit quod cum deo habet. aut si a deo accepit <lb/>
            quod est dei, ordinem dico aeternitatis, potest et credi et <lb/>
            habere illam cum deo aliquid et deum illam non esse? quale <lb/>
            est autem, cum confitetur ille (illam) aliquid cum deo habere <lb/>
            et uult solius dei esse quod materiam non negat habere? s <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Dicit saluum deo esse, ut et solus sit et primus et omnium <lb/>
            auctor et omnium dominus et nemini comparandus: per quae <lb/>
            haec est, materiae quoque adscribit. ille quidem deus contestabitur <lb/>
            deos et iurabit nonnumquam per semetipsum, quod alius <lb/>
            non sit qualis ipse, sed mendacem eum faciet Hermogenes. <lb n="20"/>
            erit enim et materia qualis deus, infecta, innata, initium non <lb/>
            habens nec finem. dicet deus : ego primus, sed quomodo primus, <lb/>
            cuius materia coaetanea est? inter coaetaneos enim et contemporales <lb/>
            ordo. non est. aut et materia prima est. extendi <lb/>
            inquit, caelum solus. atquin non solus; cum ea enim

<note type="footnote"> 8] Ps. 81, 6. 18] cf. Exod. 20, S. 19J cf. Ea. 45, 20. 22] Ea. <lb/>
            41, 9; 44, 6; 48, 12. cf. Apoc. 1, 17. 24] Es. 44, 24. </note>

<note type="footnote"> 1 et auctor <hi rend="italic">scripsi (cf. infra l. 16):</hi> auctor est <hi rend="italic">PF,</hi> auctorem <hi rend="italic">N,</hi> auctor <lb/>
            &lt;omnium) <hi rend="italic">Eng</hi> 2 defendendo <hi rend="italic">PN,</hi> defendo <hi rend="italic">F intellege:</hi> ueritas autem <lb/>
            unum deum defendendo sic exigit 4 quia <hi rend="italic">addidi</hi> 6 aliquid. immo <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> ei ab ipso <hi rend="italic">F</hi> 9 ex gratia <hi rend="italic">P,</hi> et gratia <hi rend="italic">NF</hi> 10 deo facit <lb/>
            F materiae <hi rend="italic">N,</hi> materia <hi rend="italic">PF</hi> 13 illa non esse <hi rend="italic">F</hi> esse? quale <hi rend="italic">Eng:</hi> <lb/>
            esse. quale <hi rend="italic">uulgo</hi> 14 ille &lt;illam) <hi rend="italic">Eng:</hi> ille <hi rend="italic">PNF,</hi> illam <hi rend="italic">van der Vliet</hi> <lb/>
            17 per quae haec est <hi rend="italic">scripsi:</hi> per quae nec <hi rend="italic">est PNFE\\</hi> quae <hi rend="italic">moi Rzuulgo</hi> <lb/>
            18 ille <hi rend="italic">PNF,</hi> ego <hi rend="italic">Pam</hi> 19 deos <hi rend="italic">Eng:</hi> deus <hi rend="italic">PNF (contestari</hi> = detestarit ut <lb/>
            <hi rend="italic">uiilelur) iurabit scripsi: iurauit PNF 22 sed scripsi: et PNF</hi> 23 eaini <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> autem <hi rend="italic">PNF</hi> cuius <hi rend="italic">NF,</hi> cui <hi rend="italic">P</hi> 25 enim <hi rend="italic">PNF,</hi> etiam <hi rend="italic">Oehlems</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="133"/>
            extendit, de qua et extendit. cum proponit saluo dei statu <lb/>
            fuisse materiam, uide ne reddatur a nobis proinde saluo statu <lb/>
            materiae fuisse deum. communis tamen status amborum. saluum <lb/>
            ergo erit et materiae, ut et ipsa (sola) tuerit, sed cum <lb/>
            deo, quia et deus solus, sed cum illa, et ipsa prima cum <lb n="5"/>
            deo, quia et deus primus cum illa, sed et ipsa incomparabilis <lb/>
            cum deo, quia et deus incomparabilis cum illa, et auctrix <lb/>
            cum deo et domina cum deo. sic aliquid et non totum materiae <lb/>
            habere ** ita illi nihil reliquit Hermogenes, quod non <lb/>
            et materiae contulisset, ut non materia deo, sed deus potius <lb n="10"/>
            materiae comparetur. atque adeo cum ea, (quae) propria dei <lb/>
            uindicamus: semper fuisse, sine initio sine fine, et primum <lb/>
            fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae quoque competant, <lb/>
            quaero, quid diuersum et alienum a deo ac per hoc <lb/>
            priuatum materia possederit, per quod deo non compararetur? <lb n="15"/>
            in qua (si) omnia dei propria recensentur, satis praeiudicant <lb/>
            de reliqua comparatione. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Si minorem et inferiorem materiam deo et idcirco diuersam <lb/>
            ab eo et idcirco incomparabilem illi contendit, ut maiori, <lb/>
            ut superiori, praescribo non capere ullam diminutionem et <lb n="20"/>
            humiliationem quod sit aeternum et innatum, quia hoc et <lb/>
            deum faciat tantum quantus est, nullo minorem neque subiectiorem, <lb/>
            immo omnibus maiorem et sublimiorem. sicut enim <lb/>
            cetera, quae nascuntur aut fiunt et idcirco aeterna non sunt, <lb/>
            semel opposita fini, qua et initio, admittunt ea, quae deus non <lb n="25"/>
            capit, diminutionem dico interim et subiectionem, quia nata

<note type="footnote"> 2 reddatur <hi rend="italic">Urs:</hi> irrideatur P, rideatur <hi rend="italic">N,</hi> rudeat et F 3 deum <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            deus <hi rend="italic">PNF</hi> communis <hi rend="italic">NF,</hi> communi <hi rend="italic">Puulgo</hi> status <hi rend="italic">scripsi:</hi> statu <lb/>
            <hi rend="italic">PNj</hi> statum <hi rend="italic">F</hi> 4 sola <hi rend="italic">addidi</hi> 5 illa. et <hi rend="italic">uulgo</hi> et ipsa—cum illa <lb/>
            <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) N</hi> 6 ipsa incomparabilis <hi rend="italic">NF,</hi> <lb/>
            illa incomparabilia <hi rend="italic">Puulgo</hi> 7 quia et auctrix <hi rend="italic">F</hi> 8 et domina cum deo <lb/>
            <hi rend="italic">ORI. N</hi> sic(ut) <hi rend="italic">Eng</hi> 9 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> deum contenderes? <hi rend="italic">uel simile<lb/>
             gwid intercidisse puto,</hi> concessit deo <hi rend="italic">mente supplendum putat Eng</hi> qui <lb/>
            non et <hi rend="italic">F</hi> 10 ut <hi rend="italic">P,</hi> et <hi rend="italic">NF</hi> 11 quae <hi rend="italic">add. R3, om. PNFR1</hi> 13 <hi rend="italic">desideratvr: <lb/>
            </hi> et omnium dominum competant R3, competat <hi rend="italic">PNFR1</hi> 16 si <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 18 diuersum a deo <hi rend="italic">F</hi> 22 deum <hi rend="italic">R,</hi> deus <hi rend="italic">PNF</hi> 24 fiunt <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> finiunt <hi rend="italic">PNF</hi> 25 qua <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> quae <hi rend="italic">PNF,</hi> quia <hi rend="italic">Iun</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="134"/>
            et facta sunt, ita et deus ideo ea non capit, quia nec natus <lb/>
            omnino nec factus est. et materiae autem status talis est. <lb/>
            igitur ex duobus aeternis, ut innatis, ut infectis, deo atque <lb/>
            materia, ob eandem rationem communis status ei aequo habentibus <lb/>
            id, quod neque diminui nec subici admittit, id est aeternitatem, <lb n="5"/>
            neutrum dicimus altero esse minorem siue maiorem, <lb/>
            neutrum altero humiliorem siue superiorem, sed stare ambo <lb/>
            ex pari magna, ex pari sublimia, ex pari solidae et perfectae <lb/>
            felicitatis, quae censetur aeternitas. neque enim proximi erimus <lb/>
            opinionis nationum, quae, si quando coguntur deum confiteri,<lb n="10"/>
            tamen et alios infra illum uolunt. diuinitas autem gradum <lb/>
            non habet, utpote unica. quae si et in materia erit, ut proinde <lb/>
            innata et infecta et aeterna, aderit (tota) utrobique, quia minor <lb/>
            se nusquam poterit esse. quomodo ergo discernere audebit <lb/>
            Hermogenes atque ita subicere deo materiam, aeternam aeterno,<lb n="15"/>
            innatam innato, auctricem auctori, dicere habentem: \'et ego <lb/>
            prima, et ego ante omnia, et ego a qua omnia; pares fuimus, <lb/>
            simul fuimus, ambo sine initio, sine fine, ambo sine auctore, <lb/>
            sine domino. quis me deo subicit contemporali coaetaneo? <lb/>
            si quia deus dicitur, habeo et ego meum nomen. aut ego <lb n="20"/>
            sum deus aut ille materia, quia ambo sumus quod alter est <lb/>
            . nostrum\'? 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>. Putans itaque materiam deo non comparasse. quam <lb/>
            scilicet subiciat illi, atquin etiam praeponit illam deo et deum <lb/>
            potius subicit materiae, cum uult eum de materia cuncta<lb n="25"/>
            fecisse. si enim ex illa usus est ad opera mundi, iam et <lb/>
            materia superior inuenitur, quae illi copiam operandi

<note type="footnote">2 et <hi rend="italic">om. F</hi> et }tJateriap.-talis est <hi rend="italic">om. N</hi> 3 et duobus innatis et <lb/>
            aeternis <hi rend="italic">N</hi> 4 materia <hi rend="italic">F,</hi> materiae <hi rend="italic">PN</hi> .5 nec subici <hi rend="italic">om. F,</hi> neque <lb/>
            subici <hi rend="italic">N</hi> 10 opinionis <hi rend="italic">scripsi (cf. 1 p. 176, 16):</hi> opinionibus <hi rend="italic">PNF</hi> <lb/>
            13 aeterna <hi rend="italic">R,</hi> aeternae <hi rend="italic">PNF</hi> aderit P, aderint <hi rend="italic">F,</hi> aderunt <hi rend="italic">N</hi> tota <lb/>
            <hi rend="italic">add. Eng</hi> 16 habentem <hi rend="italic">F,</hi> audentem <hi rend="italic">PMuulgo</hi> 18 ambo sine fiDe. <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 19 sine domino <hi rend="italic">scripsi:</hi> sine deo <hi rend="italic">PNF</hi> me <hi rend="italic">PN,</hi> ille <hi rend="italic">F</hi> deo <lb/>
            <hi rend="italic">Iun: deus.PNF Oehlerus</hi> 23 <hi rend="italic">uerba:</hi> putans (putas <hi rend="italic">PNF)</hi> itaque-subiciat <lb/>
            illi, <hi rend="italic">quae in libris mss. in fine capitis antecedentis leguntur, hic <lb/>
            inserui</hi> comparare se <hi rend="italic">Eng</hi> 25 cuncta om. <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="135"/>
            subministrauit, et deus subiectus materiae uidetur, cuius substantiae <lb/>
            eguit. nemo enim non eget eo, de cuius utitur; nemo non <lb/>
            subicitur ei, de cuius eget ut possit uti; sic et nemo de <lb/>
            alieno utendo non minor est eo, de cuius utitur, et nemo, <lb/>
            qui praestat de suo uti, non in hoc superior est eo, cui, <lb n="5"/>
            praestat uti. itaque materia ipsa quidem deo non eguit, sed <lb/>
            eguisse (se) deo praestitit, diuite et locuplete et liberali minori, <lb/>
            opinor, et inualido et minus idoneo de nihilo facere quae <lb/>
            uelit. grande reuera beneficium deo contulit, »»# ut haberet <lb/>
            hodie per quem deus cognosceretur et omnipotens uocaretur, <lb n="10"/>
            nisi quod iam non omnipotens, si non et hoc potens, ex nihilo <lb/>
            omnia proferre. sane et sibi praestitit aliquid materia, ut et <lb/>
            ipsa cum deo possit agnosci coaequalis deo, immo et adiutrix, <lb/>
            nisi quod solus eam Hermogenes cognouit et haereticorum <lb/>
            patriarchae, philosophi. prophetas enim et apostolos usque <lb n="15"/>
            adhuc latuit, puto et Christum. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Non potest dicere deum ut dominum materia usum ad <lb/>
            opera mundi; dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis. <lb/>
            sed precario forsitan usus est, et adeo precario, non <lb/>
            dominio, ut, cum eam malam nosset, de mala tamen sustinuerit <lb n="20"/>
            uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non <lb/>
            ualebat ex nihilo t uti, non ex potestate, quoniam si habuisset <lb/>
            omnino ut dominus in materiam, quam malam norat, ante <lb/>
            eam in bonum conuertisset, ut dominus et bonus, ut ita de <lb/>
            bono, non de malo uteretur. sed quia bonus quidem, dominus

<note type="footnote"> 3 de ctiius eget <hi rend="italic">scripsi:</hi> de cuius ut eget F cuius eget <hi rend="italic">PNuulgo</hi> <lb/>
            •*&gt; superior <hi rend="italic">NFGB.s,</hi> non superior <hi rend="italic">PBl</hi> 7 eguisae &lt;l:Ie) <hi rend="italic">Lat:</hi> eguissc <lb/>
            <hi rend="italic">PNFj</hi> egenti se <hi rend="italic">Urs</hi> diuite et locuplete et liberali <hi rend="italic">PN,</hi> diuitem <lb/>
            et locupletem et liberalem F 9 <hi rend="italic">lacunam statuit Ew. Bruhn</hi> (cum <lb/>
            ad hominem procreandum se ei obtulit) 10 hodie <hi rend="italic">PNF,</hi> hominem <lb/>
            <hi rend="italic">Rng (nort probans lacunam supra indicatam)</hi> 15 prophetas-apostolos <lb/>
            <hi rend="italic">lun:</hi> prophetis-apostolis <hi rend="italic">PNF</hi> 18 dominus <hi rend="italic">NR,</hi> deus <hi rend="italic">PF</hi> 19 adeo <lb/>
            <hi rend="italic">EID. Bruhn:</hi> ideo <hi rend="italic">PNF</hi> 20 eam malam nosset <hi rend="italic">scripsi:</hi> eam malam non esset <lb/>
            <hi rend="italic">F,</hi> ea mala non esset <hi rend="italic">PN</hi> 22 facere <hi rend="italic">uel</hi> operari <hi rend="italic">rescribendum puto</hi> <lb/>
            quoniam <hi rend="italic">scripsi:</hi> quam <hi rend="italic">PNF</hi> si <hi rend="italic">R,</hi> sibi <hi rend="italic">PNF</hi> 23 ut dominus <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            ut dens <hi rend="italic">PNF</hi> 24 bonum <hi rend="italic">R,</hi> bono <hi rend="italic">PNF</hi> \' 25 dominus <hi rend="italic">R,</hi> deum <hi rend="italic">PNF</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="136"/>
            autem non, ideo qualem habuit tali usus necessitatem suam <lb/>
            ostendit cedentem condicioni materiae, quam si dominus fuisset. <lb/>
            emendasset. sic enim Hermogeni respondendum est, cum ex <lb/>
            dominio defendit deum materia usum, et de re non sua, scilicet <lb/>
            non facta ab ipso. iam ergo malum ab ipso, qui est<lb n="5"/>
            mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia <lb/>
            dominator. si uero materia non est ipsius, qua malum dei <lb/>
            non erit, de alieno ergo usus aut precario usus est, qua <lb/>
            egens eius, aut et iniuria, qua praeualens eius. his enim tribus <lb/>
            modis aliena sumuntur: iure beneficio impetu, id est dominio<lb n="10"/>
            precario ui. dominio non suppetente eligat Hermogenes, quid <lb/>
            deo congruat, precario an ui de materia cuncta fecisse. non <lb/>
            ergo melius censuisset deus nihil omnino faciendum quam <lb/>
            precario aut ui faciendum, et quidem de malo? nonne etiam <lb/>
            si materia optima fuisset, aeque indecorum sibi existimasset <lb n="15"/>
            de alieno, licet bono, t factae satis itaque gloriae suae causa <lb/>
            molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae <lb/>
            ostenderet, et quidem non bonae. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Ergo, inquit, ex nihilo faceret, ut mala quoque arbitrio <lb/>
            eius imputarentur? magna, bona fide, caecitas haereticorum <lb n="20"/>
            pro huiusmodi argumentatione, cum ideo aut alium deum <lb/>
            bonum et optimum uolunt credi, quia mali auctorem existiment <lb/>
            creatorem, aut materiam cum creatore proponunt, ut <lb/>
            malum a materia, non a creatore deducant, quando nullus <lb/>
            omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali<lb n="25"/>
            uideri proinde possit quisquis ille est, qui malum, etsi non <lb/>
            ipse fecit. tamen a quocumque et undeunde passus est fieri.

<note type="footnote"> 1 tali <hi rend="italic">R</hi>. talia <hi rend="italic">PNF</hi> 2 cedens <hi rend="italic">fort. (Etig)</hi> 4 dominio <hi rend="italic">P,</hi> domino <hi rend="italic">AT</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. F</hi> 6 mali de ei si <hi rend="italic">F</hi> 8 est <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">PNF,</hi> erit <hi rend="italic">Efag</hi> <lb/>
            14 <hi rend="italic">uulgo a uerbix</hi> nonne etiam <hi rend="italic">incipit cap. X</hi> 15 aeque R3, quae <lb/>
            <hi rend="italic">PNFR1</hi> si sibi <hi rend="italic">F</hi> 16 bona <hi rend="italic">F</hi> bono factae satis. itaque <hi rend="italic">PNFR\'</hi>. <lb/>
            bono? fatue satis: ita JR3, bono? fatue satis itaque Iun <hi rend="italic">Rig Oehltrus</hi>. <lb/>
            bono facere? satis itaque gloriae suae &lt;procurauit, ai ea) causa <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            18 et quidem P, quidem F, quidem est <hi rend="italic">N</hi> 20 caecitatis <hi rend="italic">F</hi> 23 aut <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> et <hi rend="italic">PNF</hi> 24 malum R3, alium <hi rend="italic">PNFB1</hi> 27 undeunde <hi rend="italic">P,</hi> unde <hi rend="italic">2FF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="137"/>
            audiat igitur et Hermogenes, dum alibi de mali ratione distinguemus, <lb/>
            interim quoque se nihil egisse hac sua iniectione. <lb/>
            ecce enim, etsi non auctor, sed adsentator mali inuenitur <lb/>
            deus, qui malum materiae tanto sustinuit aeone ante mundi <lb/>
            constitutionem, quam ut bonus et mali aemulus emendasse <lb n="5"/>
            debuerat. aut enim potuit emendare, sed noluit, aut <lb/>
            noluit quidem. uerum non potuit. infirmus deus, *«* si <lb/>
            potuit et noluit, malus et ipse, quia malo fauit, et sic iam <lb/>
            habetur (auctor) eius, quod licet non instituerit, quia tamen, si <lb/>
            noluisset illud esse, non esset, ipse iam fecit esse, quod non <lb n="10"/>
            noluit esse. quod quidem turpius: si id uoluit esse, quod <lb/>
            ipse noluit fecisse, aduersum semetipsum egit, cum et uoluit <lb/>
            esse quod noluit fecisse et noluit fecisse quod uoluit esse. <lb/>
            quasi bonum uoluit esse et quasi malum noluit fecisse. quod <lb/>
            non faciendo malum iudicauit, id sustinendo bonum pronuntiauit. <lb n="15"/>
            malum pro bono sustinendo et non potius eradicando <lb/>
            adsertor eius inuentus est, male, si per uoluntatem, turpiter, <lb/>
            si per necessitatem. aut famulus erit mali deus aut amicus, <lb/>
            cum materiae malo conuersatus, nedum etiam de malo eius <lb/>
            operatus. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam <lb/>
            esse materiam? non enim poterit non malum dicere cui malum <lb/>
            adscribit. nam definiuimus diminutionem et subiectionem capere <lb/>
            non posse quod sit aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur. <lb/>
            ita et nunc nec malum dicimus competere illi, quia <lb n="25"/>
            nec ex hoc subici possit, quod nullo modo potest subici, quia <lb/>
            aeternum est. sed cum alias summum bonum constet esse

<note type="footnote"> 1 distinguemuB <hi rend="italic">scripsi:</hi> distinguimus <hi rend="italic">PNF</hi> 2 quoque se <hi rend="italic">scripsi:</hi> se <lb/>
            quoque <hi rend="italic">PNF</hi> 4 aeone <hi rend="italic">scripsi:</hi> de bono <hi rend="italic">PNF</hi> 5 mali <hi rend="italic">P,</hi> malus <hi rend="italic">NF</hi> <lb/>
            7 lacvnam <hi rend="italic">signaui:</hi> ei uoluit nec potuit <hi rend="italic">inttrcidisse puto</hi> 9 (auctor) eius <lb/>
            <hi rend="italic">Urs: eim PNF, reus Oehlems</hi> statuerit F 10 non noluit «crtp«i: nolnit <lb/>
            non <hi rend="italic">PNF</hi> 11 quod quidem turpius: <hi rend="italic">scripsi:</hi> quo quidem tnrpius <hi rend="italic">F,</hi> quo <lb/>
            quid est turpius? <hi rend="italic">PNvulgo</hi> 12 adueraum <hi rend="italic">P,</hi> aduersus <hi rend="italic">NF</hi> 21 unde <lb/>
            <hi rend="italic">B3,</hi> non de <hi rend="italic">PNFR1</hi> 23 definiuimua <hi rend="italic">Eng:</hi> definimus <hi rend="italic">PNF</hi> deminationem <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 24 quod sit <hi rend="italic">R3,</hi> quod si ita erit <hi rend="italic">PNFR1</hi> 26 ex hoc sabici <lb/>
            <hi rend="italic">NF,</hi> sabici ex hoc <hi rend="italic">Puulgo</hi> 27 sed <hi rend="italic">om. F,</hi> sedenim <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="138"/>
            quod sit aeternum, - ut deus, per quod solus est deus, [dum] <lb/>
            aeternus est, ita et bonus, dum deus, — quomodo materiae <lb/>
            inerit malum, quam ut aeternam summum bonum credi necesse <lb/>
            est? aut si quod aeternum est poterit et mali capax esse. <lb/>
            poterit hoc et in deo credi, et sine causa gestiuit malum a<lb n="5"/>
            deo transferre, si competit et aeterno, competendo materiae. <lb/>
            iam uero si quod aeternum est malum potest credi, inuincibile <lb/>
            et insuperabile erit malum, ut aeternum. et tamen — <lb/>
            nos frustra laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis? tum <lb/>
            et deus frustra hoc mandat et praecipit; immo et iudicium<lb n="10"/>
            frustra constituit deus, iniustitia utique puniturus quibus <lb/>
            contra malum **« finis, cum praeses eius, diabolus, abierit <lb/>
            in ignem, quem praeparauit illi deus et angelis eius, prius <lb/>
            in puteum abyssi relegatus, cum reuelatio filiorum dei redemerit <lb/>
            conditionem a malo, utique uanitati subiectam, cum<lb n="15"/>
            restituta innocentia et integritate conditionis pecora condixerint <lb/>
            bestiis et paruuli de serpentibus luserint, cum pater filio <lb/>
            posuerit inimicos sub pedes, utique operarios mali. itaque si <lb/>
            finis malo competit, necesse est competierit (et) initium. erit <lb/>
            ** materia habens initium, habendo et finem mali. quae enim. <lb n="20"/>
            malo deputantur, secundum mali statum computantur (materiae.)
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Age nunc malam ac pessimam credamus esse materiam, <lb/>
            utique natura, sicut deum bonum et optimum credimus,

<note type="footnote">13] cf. Matth. 25, 41. 14] cf. Apoc. 20, 3. cf. Rom. 8, 19. 17] cf. <lb/>
            Es. 11, 6. 8. 18] cf. Ps. 109, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">parenthesin indicaui, deleri haec uult Eng</hi> dum <hi rend="italic">seclusi</hi> 2 ita et <hi rend="italic">scripsi: <lb/>
            </hi> et ita <hi rend="italic">PNF</hi> 5 deo <hi rend="italic">scripsi:</hi> deum <hi rend="italic">PNF</hi> 7 si <hi rend="italic">P</hi> (s. <hi rend="italic">«. a m. 1), om. NF</hi> <lb/>
            8 tamen <hi rend="italic">PNFRtum R3 uulgo</hi> 9 ipaia. tum <hi rend="italic">uulgo</hi> tum <hi rend="italic">Urs:</hi> cum <hi rend="italic">PNF</hi> <lb/>
            10 frustra hoc <hi rend="italic">NF,</hi> hoc fruetra <hi rend="italic">P uulgo</hi> 11 quibus contra malum <hi rend="italic">PNFRt,</hi> <lb/>
            quodsi contra &lt;erit&gt; mali <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> quodsi tunc mali <hi rend="italic">Urs</hi> 12 <hi rend="italic">lacunam<lb/>
             signaui:</hi> praecipit obniti. attamen ab ipsa scriptura tunc praefinitus est <lb/>
            mali <hi rend="italic">uel similia supplenda censeo</hi> 15 uanitati subiectam <hi rend="italic">1P,</hi> uanitatis <lb/>
            obiectam <hi rend="italic">PNFR1</hi> 17 et <hi rend="italic">R3,</hi> nec <hi rend="italic">PNF</hi> 19 et <hi rend="italic">addidi</hi> 20 <hi rend="italic">lactmam</hi> <lb/>
            signaui: igitur et <hi rend="italic">desideratur,</hi> &lt;et&gt; erit <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 21 computantur <lb/>
            <hi rend="italic">PN,</hi> deputantur <hi rend="italic">F,</hi> competunt <hi rend="italic">Oehletus</hi> materiae <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="139"/>
            proinde natura. porro naturam certam et fixam haberi oportebit, <lb/>
            tam in malo perseuerantem apud materiam quam et in bono <lb/>
            apud deum, inconuertibilem et indemutabilem scilicet, quia, <lb/>
            si demutabitur natura in materia de malo in bonum, demutari <lb/>
            poterit et in deo de bono in malum. hoc loco dicet aliquis: <lb n="5"/>
            ergo de lapidibus filii Abrahae non suscitabuntur, et genimina <lb/>
            uiperarum non facient paenitentiae fructum, et filii irae non <lb/>
            fient filii pacis, si natura mutabilis non erit? temere ad ista <lb/>
            exempla respicies, o homo. non enim competunt ad causam <lb/>
            materiae, quae innata est, ea quae nata sunt, lapides et uiperae <lb n="10"/>
            et homines; horum enim natura habendo institutionem <lb/>
            habere poterit et cessationem. materiam uero tene semel <lb/>
            aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam, et ideo <lb/>
            indemutabilis et incorrectibilis naturae credendam, ex ipsius <lb/>
            etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum deum negat <lb n="15"/>
            ex semetipso facere potuisse, quia non demutetur quod sit <lb/>
            aeternum. amissurum scilicet quod fuerat, dum fiat ex demutatione <lb/>
            quod non erat, sic non esse aeternum. deum ergo <lb/>
            aeternum aliud esse non posse quam quod est semper. hanc <lb/>
            et ego definitionem merito in illum repercutiam. materiam <lb n="20"/>
            aeque reprehendo, cum ex illa mala, pessima etiam, bona <lb/>
            atque optima a deo fiunt: et uidit deus quia bona, et <lb/>
            benedixit ea deus, utique qua optima, non certe qua mala <lb/>
            ac pessima. demutationem igitur admisit materia, et si ita <lb/>
            est, statum aeternitatis amisit; mortua est denique sua forma.

<note type="footnote"> 6] cf. Matth. 3, 9; Luc. 3, 8. cf. Matth. 3, 7-8; Luc. 3, 7. <lb/>
            7] cf. Eph. 2, 3. 22] Gen. 1, 21-22. </note>

<note type="footnote"> 1 oportet <hi rend="italic">Oehlertts (nescio uflde)</hi> 3 deum iuconnertibilem et indemutabilem. <lb/>
            scilicet <hi rend="italic">uulgo</hi> quia si <hi rend="italic">Rig:</hi> quasi <hi rend="italic">PNF</hi> 5 in malum 22a, <lb/>
            non in malum <hi rend="italic">PNFR1</hi> dicet <hi rend="italic">R,</hi> dicit <hi rend="italic">P (corr. R) NF</hi> 7 facient <hi rend="italic">P,</hi> <lb/>
            faciet <hi rend="italic">NF</hi> 10 ea <hi rend="italic">om. F</hi> 14 in correctibilis <hi rend="italic">F,</hi> incorruptibilis <hi rend="italic">PN<lb/>
             uulgo</hi> 17 aeternum, amissurum <hi rend="italic">vulgo</hi> fiat <hi rend="italic">scripsi:</hi> fit <hi rend="italic">PNF</hi> 18 sic <lb/>
            non esse aeternum <hi rend="italic">scripsi:</hi> si non esset aeternum <hi rend="italic">PNF</hi> deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            dominum <hi rend="italic">PNF</hi> ergo <hi rend="italic">NF,</hi> uero <hi rend="italic">P uulgo</hi> 19 hanc-definitionem <lb/>
            <hi rend="italic">scripti:</hi> hac definitione <hi rend="italic">PNF</hi> 20 in illum <hi rend="italic">scripai:</hi> ullum <hi rend="italic">F,</hi> illum <lb/>
            <hi rend="italic">PN</hi> materiam aeque <hi rend="italic">PN,</hi> materiae quo <hi rend="italic">F</hi> 22 a deo ii3, ab eo <hi rend="italic">NF, <lb/>
            mil. PBt</hi> 23 qua—qua <hi rend="italic">N,</hi> quasi-quasi <hi rend="italic">P, quia-quia F</hi> certe non <hi rend="italic">lort</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="140"/>
            sed aeternitas amitti non potest, quia nisi amitti non possit, <lb/>
            aeternitas non est. ergo nec demutationem potuit admisisse, <lb/>
            quia si aeternitas est, demutari nullo modo potest; 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>et quaeretur, <lb/>
            quando ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo <lb/>
            modo facta sunt, unde in mala ac pessima boni atque optimi<lb n="5"/>
            semen. certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec <lb/>
            deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia <lb/>
            est (nisi) pessima. aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, <lb/>
            iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum <lb/>
            et tantum, sed duplex, id est malae et bonae naturae, et<lb n="10"/>
            quaeretur iterum, an in (eadem) bono et malo potuerit conuenire, <lb/>
            luci et tenebris, dulci et amaro.. aut si potuit utriusque <lb/>
            diuersitas, boni et mali, concurrisse et duplex natura fuisse <lb/>
            materiae, ambonim ferax fructuum, iam nec bona ipsa deo <lb/>
            deputabuntur, ut nec mala illi imputentur, sed utraque species<lb n="15"/>
            de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit. quo <lb/>
            pacto neque gratiam bonorum deo debebimus nec inuidiam <lb/>
            malorum, quia nihil de suo operatus ingenio. per quod probabitur <lb/>
            manifeste materiae deseruisse. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Nam et si dicatur, licet ex occasione materiae, suo<lb n="20"/>
            tamen arbitrio bona protulisse, quasi nactus bonum materiae, <lb/>
            quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala <lb/>
            profert, uel haec utique non de suo arbitrio proferendo seruit <lb/>
            materiae, aliud non habens facere quam ex malo proferre. <lb/>
            inuitus utique. qua bonus, (et) ex necessitate, ut inuitus, et ex <lb n="25"/>
            seruitute, ut ex necessitate. quid ergo dignius, ex necessitate <lb/>
            eum condidisse mala an ex uoluntate? siquidem ex

<note type="footnote">12] cf. Es. 5, 20. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 male hoc loco distinguuntur capita</hi> quaeretur <hi rend="italic">P,</hi> quaeritur <hi rend="italic">NF</hi> <lb/>
            4 quando <hi rend="italic">scripsi:</hi> quomodo <hi rend="italic">PNF</hi> 8 nisi <hi rend="italic">add. R, om. PNF</hi> 10 et <lb/>
            tantum (= tantummodo), sed <hi rend="italic">scripsi (cf. 142, 12. 13.):</hi> sed et tantum <lb/>
            <hi rend="italic">PNFR\',</hi> Bed iam tum 2?3 <hi rend="italic">uulgo</hi> malae et bonae <hi rend="italic">NF,</hi> bonae et <lb/>
            malae <hi rend="italic">Puulgo</hi> 11 in &lt;eadem&gt; <hi rend="italic">scripsi:</hi> in &lt;ea&gt; <hi rend="italic">Iun:</hi> in <hi rend="italic">PNF</hi> potuerit <lb/>
            P, potuerint <hi rend="italic">NF</hi> 18 nihil &lt;erit&gt; <hi rend="italic">fort</hi>. 24 ex malo P, et malo <lb/>
            <hi rend="italic">NF</hi> 25 et <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="141"/>
            necessitate condidit, si ex materia, ex uoluntate, si ex nihilo. iam <lb/>
            enim sine causa laboras, ne malorum auctor constituatur deus, <lb/>
            quia et si de materia fecit, ipsi deputabuntur qui fecit, quatenus <lb/>
            proinde fecit, acsi de nihilo fecisset, nec interest unde <lb/>
            fecerit. plane sic interest, unde fecerit, ut inde fecerit, unde <lb n="5"/>
            eum magis decuit. magis autem eum decuit ex uoluntate <lb/>
            fecisse quam ex necessitate, id est ex nihilo potius quam ex <lb/>
            materia. dignius est deum etiam malorum auctorem liberum <lb/>
            credere quam seruum. quaecumque potestas ei quam pusillitas <lb/>
            competit. sic et, si condicemus materiam quidem nihil boni <lb n="10"/>
            habuisse, deum uero, si quid boni edidit, sua uirtute edidisse, <lb/>
            aliae aeque aborientur quaestiones. primo, si bonum in materia <lb/>
            omnino non fuit, non ex materia bonum factum, quod materia <lb/>
            scilicet non habuit. dehinc, si non ex materia, iam ergo ex <lb/>
            deo factum. si nec ex deo, iam ergo ex nihilo factum. hoc <lb n="15"/>
            enim superest secundum Hermogenis dispositionem. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>porro <lb/>
            si bonum neque ex materia factum est, quia non erat in illa, <lb/>
            ut in mala, neque ex deo, quia nihil potuit ex deo fieri, sicut <lb/>
            definit Hermogenes, inuenitur bonum iam ex nihilo factum, <lb/>
            ut ex nullo factum, ut neque ex materia neque ex deo. et si <lb n="20"/>
            bonum ex nihilo, cur non et malum? immo cur non omnia

<note type="footnote"> 2 deos <hi rend="italic">PN,</hi> illis <hi rend="italic">F</hi> 3 quatenus proinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde quatenus P, <lb/>
            proinde qaantus <hi rend="italic">NF uerborum ordinem inuerti:</hi> plane sic interest <lb/>
            unde fecerit ac si de nihilo fecisset, nec interest unde fecerit <hi rend="italic">PNF</hi> <lb/>
            6 eum <hi rend="italic">(all.) om. F</hi> 7 ex <hi rend="italic">(prius) om. N</hi> 8 deum <hi rend="italic">PN,</hi> dominus <hi rend="italic">F</hi> 10 sic <lb/>
            et, si condicemus <hi rend="italic">scripsi:</hi> si et sic concedimus P, sic et sic concedimus <lb/>
            <hi rend="italic">NF</hi> 11 deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">PNF</hi> 12 aliae aeque P, aliaeque <lb/>
            <hi rend="italic">NF</hi> aborientur (= <hi rend="italic">non iam erunt) F,</hi> oborientur P, oboriuntur <lb/>
            N <hi rend="italic">quae abhinc leguntur inde a uerbis</hi> primo, si bonum <hi rend="italic">usque ad</hi> <lb/>
            neque ex deo <hi rend="italic">(l. 18) non bene se habent, quippe in quibus bis idem dictum <lb/>
            xit. duplici forma concepisse haec uidetur Tert.:</hi> a) primo si—dispositionem <lb/>
            (16), b) [porro] si bonum-neque ex deo. <hi rend="italic">uocabulum</hi> porro, <hi rend="italic">quod <lb/>
            in F deest, interpolatum mihi uidetur, postquam confluxerunt duae<lb/>
             recensiones</hi> 15 hoc PN, hine <hi rend="italic">F</hi> 16 porro <hi rend="italic">om. F male hoc loco<lb/>
             diztinguuntur capita</hi> 17 in <hi rend="italic">om. N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="142"/>
            ei nihilo, si aliquid ex nihilo? nisi si insufficiens fuit diuina <lb/>
            uirtus omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo. <lb/>
            aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo <lb/>
            neque ex deo, sequetur, ut ex conuersione processerit materiae <lb/>
            contra denegatam aeterni conuersionem. ita undeunde bonum<lb n="5"/>
            constitit, iam negabit Hermogenes inde illud constare potuisse. <lb/>
            necesse est autem ex aliquo eorum processerit, ex quibus <lb/>
            negauit procedere potuisse. ceterum si ideo malum non ex <lb/>
            nihilo, ne dei fiat, de cuius arbitrio uidebitur factum, sed ex <lb/>
            materia, ut ipsius sit, de cuius substantia erit factum, et hic. <lb n="10"/>
            ut dixi, auctor mali habebitur deus, qui, cum eadem uirtute <lb/>
            et uoluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse aut <lb/>
            tantum bona, non omnia tamen bona protulit sed etiam mala, <lb/>
            utique aut uolens esse mala, si poterat efficere, ne essent. <lb/>
            aut non ualens efficere omnia bona, si uoluit et non fecit, ** n <lb n="15"/>
            dum nihil intersit per infirmitatem dominus auctor mali extiterit <lb/>
            an per uoluntatem. aut quae fuit ratio, ut cum bona <lb/>
            fecisset quasi bonus, etiam mala protulisset quasi non bonus? <lb/>
            cur non congruentia sibi solummodo edidit? quid necesse <lb/>
            erat suo opere prolato etiam materiae negotium curare proinde<lb n="20"/>
            et malum proferendo? solus ut cognosceretur bonus de <lb/>
            bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo? plus <lb/>
            bonum floruisset sine mali afflatu. nam et Hermogenes expugnat <lb/>
            quorundam argumentationes, dicentium mala necessaria fuisse <lb/>
            ad inluminationem bonorum ei contrariis intellegendorum. <lb n="25"/>
            ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si <lb/>
            qua alia ratio exegit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit

<note type="footnote"> 2 protulerat <hi rend="italic">fort</hi>. 4 sequitur <hi rend="italic">F</hi> 5, denegatam 223, denegant iam <lb/>
            <hi rend="italic">PNFR1</hi> undeunde <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> unde <hi rend="italic">PNF</hi> 6 inde <hi rend="italic">om. Oehlerus</hi> <lb/>
            12 bona <hi rend="italic">om. P</hi> 13 protulit sed <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> protulisset <hi rend="italic">PNF</hi> 14 ne <lb/>
            essent <hi rend="italic">Ii3F,</hi> necesse est <hi rend="italic">PNR1</hi> 15 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> turpiter utrumque <lb/>
            <hi rend="italic">uel simile aliquid desideratur</hi> 18 quasi <hi rend="italic">PN,</hi> qua <hi rend="italic">F</hi> 19 cur <lb/>
            <hi rend="italic">Bcripsi:</hi> cum <hi rend="italic">PNF</hi> non congruentia <hi rend="italic">PN</hi> non gruentia <hi rend="italic">F</hi> 21 de <lb/>
            bona <hi rend="italic">F</hi> 22 ne <hi rend="italic">PN,</hi> nec eo <hi rend="italic">F</hi> malo? plus <hi rend="italic">Eng:</hi> malo. plus <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="143"/>
            induci, ipsa ratione excusatura dominum, ne mali auctor <lb/>
            existimaretur, quae nunc, cum de materia operatur mala, <lb/>
            excusat, si excusat? adeo ubique et undique illuc compellitur <lb/>
            quaestio, quo nolunt qui ipsam mali rationem non examinando <lb/>
            nec dinoscendo, quomodo illud aut deo tribuant aut <lb n="5"/>
            a deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus deum <lb/>
            obiciunt. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur in praestructione huius articuli, et alibi forsitan <lb/>
            retractandi, equidem definio aut deo adscribendum et bonum <lb/>
            et malum, quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua <lb n="10"/>
            fecit, aut utrumque utrique, quia ambo sibi obligantur, qui <lb/>
            fecit et de qua fecit, aut alterum alteri; tertius enim praeter <lb/>
            materiam et deum non est. porro si dei erit utrumque, uidebitur <lb/>
            deus etiam mali auctor; deus autem, ut bonus, auctor <lb/>
            mali non erit: si materiae utrumque, uidebitur materia etiam <lb n="15"/>
            boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit <lb/>
            matrix: si utriusque erit utrumque, in hoc quoque comparabitur <lb/>
            deo materia et pares erunt ambo, ex aequo mali ac boni <lb/>
            adfines; aequari autem deo materia non debet, ne duos deos <lb/>
            efficiat: si alterum alterius, utique dei bonum et materiae <lb n="20"/>
            malum, neque malum deo neque materiae bonum adscribetur; <lb/>
            et bona autem et mala deus de materia faciendo cum ea facit. <lb/>
            haec si ita sunt, nescio, qua possit euadere sententia Hermogenes,  <lb/>
            qui deum, quoquo modo de materia malum condidit, <lb/>
            siue uoluntate, siue necessitate, siue ratione, non putet mali <lb n="25"/>
            auctorem. porro si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia <lb/>
            materia per substantiae suggestum, exclusa iam causa materiae

<note type="footnote"> 1 ipsa = <hi rend="italic">eadem</hi> 2 cum de materia operatur i23, de materia operatur <lb/>
            com <hi rend="italic">JPNFB1</hi> mala, excusat, ai ezcasat <hi rend="italic">scripsi:</hi> mala excusat. si ezcusat <lb/>
            <hi rend="italic">PNF</hi> 5 <hi rend="italic">tribuant NF,</hi> adtribuant <hi rend="italic">Puulgo</hi> 6 a <hi rend="italic">om. P (add. R</hi> in <hi rend="italic">mg.),<lb/>
             del. N deum R3,</hi> deo <hi rend="italic">PNFE1</hi> 8 praestrictione <hi rend="italic">F</hi> 9 equidem K3, <lb/>
            quidem <hi rend="italic">PRl,</hi> qui quidem N, quid <hi rend="italic">F</hi> 11 quiajR3, qui <hi rend="italic">PNFR1</hi> 13 deum <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> deus <hi rend="italic">PNFR1</hi> dei <hi rend="italic">UrB:</hi> deue <hi rend="italic">PNF</hi> 17 erit utriusque <hi rend="italic">F</hi> 20 dei <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> deo <hi rend="italic">PNF</hi> bonum <hi rend="italic">PN,</hi> unum <hi rend="italic">F</hi> 24 deum <hi rend="italic">R3,</hi> deus <hi rend="italic">PNFR1</hi> <lb/>
            26 socia <hi rend="italic">PN,</hi> soli <hi rend="italic">F</hi> 27 exclusa iam causa <hi rend="italic">scripsi:</hi> ezcusas iam causam <lb/>
            <hi rend="italic">PNFR1 Oehlerus,</hi> ezcussas <hi rend="italic">lun,</hi> excludis <hi rend="italic">Rareliqui</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="144"/>
            introducendae. nihilominus enim et per materiam deus auctor <lb/>
            mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est, ne deus mali <lb/>
            auctor uideretur. exclusa itaque materia, dum excluditur causa <lb/>
            eius. superest, uti deum omnia ex nihilo fecisse constet. <lb/>
            uidebimus an et mala, cum apparuerit quae mala, et an mala<lb n="5"/>
            interim ea, quae putas. dignius enim de suo arbitrio produxit, <lb/>
            haec quoque producendo de nihilo, quam de praeiudicio alieno, <lb/>
            si de materia produxisset. libertas, non necessitas, deo competit. <lb/>
            malo, uoluerit mala a semetipso condidisse quam non potuerit <lb/>
            non condidisse. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Unici dei status hanc regulam uindicat, non aliter <lb/>
            unici, nisi quia solius. non aliter solius, nisi quia nihil cum <lb/>
            illo. sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia <lb/>
            post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, <lb/>
            ut illi quoque scripturae ratio constet: quis cognouit <lb n="15"/>
            sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit? <lb/>
            aut quem consultatus est? aut uiam intellegentiae <lb/>
            et scientiae quis demonstrauit illi? quis tradidit <lb/>
            et retribuetur ei? nemo utique; quia nulla uis, nulla <lb/>
            materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi. porro <lb n="20"/>
            si de aliqua operatus est, necesse est, ab ea ipsa acceperit <lb/>
            et consilium et tractatum dispositionis, ut uiam intellegentiae <lb/>
            et scientiae. pro qualitate enim rei operari habuit et secundum <lb/>
            ingenium materiae, non secundum suum arbitrium, adeo <lb/>
            ut et mala pro natura non sua sed substantiae fecerit. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Si necessaria est deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes <lb/>
            existimauit, habuit deus materiam longe digniorem et

<note type="footnote">15] Eom. 11, 84. 35.; Es. 40, 13. 14. </note>

<note type="footnote"> 4 deum RI, deus <hi rend="italic">PNFM1</hi> 6 ea Ra, et <hi rend="italic">PNFR1</hi> 17 consiliatos <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            18 demonstrauit <hi rend="italic">R,</hi> demonstrabit <hi rend="italic">PNF</hi> 19 qua <hi rend="italic">F</hi> 20 aderat P, <lb/>
            aderit <hi rend="italic">NF</hi> 21 aliqua <hi rend="italic">Iun:</hi> aliquo <hi rend="italic">PNF Oehlerus</hi> ut ab ea <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            22 dispoeitionem tractatus <hi rend="italic">fort. (cf. de resurr. carnis cap</hi>. 6: qui materiam <lb/>
            et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset) 26 ai necessaria <lb/>
            est deo materia ad opera mundi ut hermogenep existimauit <hi rend="italic">FR <lb/>
            (ex Hirsaugtenai),</hi> si necessariam esse deo materiam ad opera mundi <lb/>
            hermogenes existimauit <hi rend="italic">PN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="145"/>
            idoniorem, non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas <lb/>
            intellegendam, sophiam suam scilicet. haec denique <lb/>
            sola cognouit sensum domini. quis enim scit quae sunt <lb/>
            dei et quae in ipso, nisi spiritus, qui in ipso ? sophia <lb/>
            autem spiritus. haec illi consiliarius fuit, uia intellegentiae <lb n="5"/>
            et scientiae ipsa est; ex hac fecit, faciendo per illam et faciendo <lb/>
            cum illa. cum pararet caelum, inquit, aderam illi, et <lb/>
            cum fortia faciebat super uentos quae sursum <lb/>
            nubila et quomodo firmos ponebat fontes eius <lb/>
            quae sub caelo est, ego eram compingens cum <lb n="10"/>
            ipso. ego eram, ad quem gaudebat; cotidie autem <lb/>
            oblectabar in persona eius, quando oblectabatur, <lb/>
            cum perfecisset orbem, et inoblectabatur in filiis <lb/>
            hominum. quis non hanc potius omnium fontem et originem <lb/>
            commendet, materiam uere materiarum, non situ subditam, <lb n="15"/>
            non statu diuersam, non motu inquietam, non habitu informem, <lb/>
            sed insitam et propriam et compositam et decoram, quali <lb/>
            deus potuit eguisse, sui magis quam alieni egens? denique <lb/>
            ut necessariam sensit ad opera mundi, statim eam condit et <lb/>
            generat in semetipso: dominus, inquit, condidit me initium <lb n="20"/>
            uiarum suarum in opera sua: ante saecula fundauit <lb/>
            me, priusquam faceret terram, priusquam montes collocarentur; <lb/>
            ante omnes autem colles generauit me, prior <lb/>
            autem abysso genita sum. agnoscat ergo Hermogenes idcirco <lb/>
            etiam sophiam dei natam et conditam praedicari, ne <lb n="25"/>
            quid innatum et inconditum praeter solum deum crederemus. <lb/>
            si enim (quod) intra dominum, quod ex ipso et in ipso fuit,

<note type="footnote"> 3] cf. I Cor. 2, 11. 5J cf. Es. 40, 14. 7] Prou. 8, 27. 28. 30. 31. <lb/>
            201 Prou. 8, 22. 23. 25. 23J ib. 24. </note>

<note type="footnote"> 1 aestimanda <hi rend="italic">F</hi> 2 intellegenda <hi rend="italic">F</hi> 4 et <hi rend="italic">om. F</hi> 7 inquit caelum <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            9 quomodo (= wç) <hi rend="italic">PNF,</hi> cam <hi rend="italic">R uulgo</hi> fontes <hi rend="italic">R3,</hi> montes <hi rend="italic">PNFR1</hi> <lb/>
            10 com eo <hi rend="italic">N</hi> 15 commendetur <hi rend="italic">F</hi> uere <hi rend="italic">Iun:</hi> uero <hi rend="italic">PNF,</hi> (in) uero <hi rend="italic">lori</hi>. <lb/>
            situ <hi rend="italic">IIfflpsi (cf. cap. 38 init.):</hi> sit <hi rend="italic">F,</hi> sibi <hi rend="italic">P (in mg</hi>. alias: non sic) <hi rend="italic">N,</hi> <lb/>
            fini <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 18 deus <hi rend="italic">R3,</hi> deo <hi rend="italic">PNFR1</hi> alieni egens <hi rend="italic">R3,</hi> alienigenis <lb/>
            <hi rend="italic">NF,</hi> alieni <hi rend="italic">P (in mg. R:</hi> alienigenis) 21 suarum <hi rend="italic">om. F</hi> 24 genita <lb/>
            sum. agnoscat <hi rend="italic">R3,</hi> genita. cum agnoscat <hi rend="italic">PNFR1</hi> 27 quod <hi rend="italic">addidi</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXYII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 10 </note> <lb/>
             
<pb n="146"/>
            sine initio non fuit, sophia scilicet eius, exinde nata et condita, <lb/>
            ex quo in sensu dei ad opera mundi disponenda coepit <lb/>
            agitari, multo magis non capit sine initio quicquam fuisse, <lb/>
            quod extra dominum fuerit. si uero sophia eadem dei sermo <lb/>
            est, t sensu sophia et sine quo factum est nihil, sicut et<lb n="5"/>
            dispositum sine sophia, quale est, ut filio dei, sermone unigenito <lb/>
            et primogenito, aliquid fuerit praeter patrem antiquius <lb/>
            et hoc modo utique generosius, nedum, quod innatum, fortius <lb/>
            et, quod infectum, [factum] ualidius? quia quod, ut esset. <lb/>
            nullius eguit auctoris, multo sublimius erit eo, quod, ut esset. <lb n="10"/>
            aliquem habuit auctorem. proinde, si malum quidem (quod) <lb/>
            innatum est, id est *** sermo dei, — eructauit enim, inquit, <lb/>
            (cor meum) sermonem optimum, — non scio. an a bono <lb/>
            malum possit abduci, ualidius ab infirmo, ut innatum a nato. <lb/>
            ita et hoc nomine materiam deo praeponit Hermogenes, praeponendo<lb n="15"/>
            eam filio, — filius enim sermo, et deus sermo, et: <lb/>
            ego et pater unum sumus — nisi quod sustinebit aequo <lb/>
            animo filius eam praeponi sibi, quae patri adaequatur. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Sed et ad originale instrumentum Moysei prouocabo, <lb/>
            unde et diuersa pars (prae)sumptiones suas ingratis fulcire <lb n="20"/>
            conatur, ns scilicet non inde instrui uideatur, unde oportet. <lb/>
            itaque occasiones sibi sumpsit quorundam uerborum, ut haereticis <lb/>
            fere mos est simplicia quaeque torquere. nam et ipsum <lb/>
            principium, in quo deus fecit caelum et terram, aliquid uolunt

<note type="footnote"> 12] Ps. 44, 2. 16J cf. Ioh. 1,1. Ioh. 10. 30. </note>

<note type="footnote"> 1 eius <hi rend="italic">NF,</hi> ipsius <hi rend="italic">Puulgo</hi> 5 sensus sopbiac <hi rend="italic">Iun:</hi> sensu sophiae, et <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerua, sed nescio, an lateat in his uerbis interpretamentuin:</hi> leaus (= iÎis. <lb/>
            iens) <hi rend="italic">siue sensus (= Xoyo; £ Jng)</hi> sophia est <hi rend="italic">estowi. Ar 6 sine sophia deleri <lb/>
            uult Eng</hi> 8 quod innatum fortius <hi rend="italic">PNFR1,</hi> quod innatum (innato) fortius <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> quod innatum &lt;nato) fortius <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> 9 factum <hi rend="italic">seclusi,</hi> facto <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 11 quod <hi rend="italic">addidi</hi> 12 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> materia, bonum autcm, <lb/>
            quod natum est, id est <hi rend="italic">intercidisse puto,</hi> innatum est, natus autem sermo <lb/>
            dei <hi rend="italic">R3uulgo,</hi> innatum est, &lt;bonum autem quod natum est,) id est <hi rend="italic">Eng</hi> <lb/>
            13 cor meum <hi rend="italic">addidi</hi> 14 abduci (= utnct) <hi rend="italic">scripri (qfRom. 12, 2n:</hi> <lb/>
            adduci <hi rend="italic">PNF</hi> 19 Moysei <hi rend="italic">scripsi:</hi> mons ei <hi rend="italic">F,</hi> Moysi <hi rend="italic">P N</hi> 20 praesumptiones <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> sumptionea <hi rend="italic">N,</hi> suspiciones <hi rend="italic">PFuulgo</hi> 21 uideatur <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            uideretur <hi rend="italic">PNF</hi> 24 caelum <hi rend="italic">NF,</hi> et caelum <hi rend="italic">P</hi> aliqui <hi rend="italic">susp. Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="147"/>
            fuisse quasi substantiuum et corpulentum, quod in materiam <lb/>
            interpretari possit. nos autem unicuique uocabulo proprietatem <lb/>
            cum uindicamus, « principium initium esse et competisse ita <lb/>
            poni rebus incipientibus fieri. nihil enim, quod fieri habet, <lb/>
            sine initio esse, quod initium sit illi ipsum, dum incipit fieri. <lb n="5"/>
            ita principium siue initium inceptionis esse uerbum, non alicuius <lb/>
            substantiae nomen. iam nunc, si principalia dei opera <lb/>
            caelum et terra sunt, quae ante omnia deus .. fecit suorum <lb/>
            esse proprie principium, qua priora sunt facta, merito <lb/>
            sic praefatur scriptura: in principio fecit deus caelum <lb n="10"/>
            et terram, quemadmodum dixisset: \'in fine deus fecit caelum <lb/>
            et terram\', si post uniuersa fecisset. aut si principium aliqua <lb/>
            substantia est, erit et finis aliqua materia. plane licebit etiam <lb/>
            substantiuum aliquid principium esse alii rei, quae ex ipso <lb/>
            sit futura, ut argilla principium testae, ut semen principium <lb n="15"/>
            herbae. sed cum ita utimur uocabulo principii, quasi originis, <lb/>
            non quasi ordinis nomine, adicimus et mentionem ipsius rei <lb/>
            specialiter, quam uolumus principium alterius rei. de cetero <lb/>
            si sic ponamus uerbi gratia: (in principio fecit figulus peluim <lb/>
            uel urnam\', iam non materiam significabit principium, — non <lb n="20"/>
            enim argillam nominaui principium, — sed ordinem operis, <lb/>
            quia figulus ante cetera primum peluim et urnam fecit, exinde <lb/>
            facturus et cetera. [ad ordinationem operum principii uocabulum <lb/>
            pertinebit, non ad originem substantiarum.] possum et

<note type="footnote"> 9] Gen. 1, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">om. F</hi> 2 posait, nos <hi rend="italic">Eng (reprobans quam infra indicaui lacunam)</hi> <lb/>
            3 cam <hi rend="italic">PNFR1,</hi> suam <hi rend="italic">RPuulgo lacunam signaui:</hi> dicimus <hi rend="italic">deaidero</hi> <lb/>
            5 &lt;sic) sine initio esse, quin <hi rend="italic">Eng</hi> quod <hi rend="italic">scripsi</hi> quin <hi rend="italic">PN uulgo,</hi> qui <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            6 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> faciendo operum <hi rend="italic">uelim suppleri</hi> 9 qua <hi rend="italic">Iun:</hi> quae <lb/>
            <hi rend="italic">PNF Oehlerus</hi> merito sic praefatur scriptura <hi rend="italic">Hs,</hi> meritoque aic perfectam <lb/>
            scripturam <hi rend="italic">PNFBmeritoque</hi> sic praefatam scripturam <hi rend="italic">Iun</hi> <lb/>
            11 fine <hi rend="italic">scripsi:</hi> finem <hi rend="italic">PNF</hi> 12 aliqua <hi rend="italic">R,</hi> aqua <hi rend="italic">PNF</hi> 15 sit <hi rend="italic">F, <lb/>
            om. P (add. R</hi> in <hi rend="italic">mg. ex Eirsaugiensi) N</hi> 16 cum ita <hi rend="italic">PN,</hi> ubi <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            19 peluem <hi rend="italic">F</hi> 20 significabit JR3, signiflcauit <hi rend="italic">PNFR1</hi> 22 peluim N. <lb/>
            pelnem <hi rend="italic">P, om. F</hi> 23 ad ordinationem-substantiarum <hi rend="italic">breuius eadem<lb/>
             exprimunt quae antecedentia</hi> iam non-et cetera; <hi rend="italic">primam manum auctoris<lb/>
             esse suspicor</hi> 24 possum <hi rend="italic">Iun;</hi> possunt <hi rend="italic">PNF</hi> </note>

<note type="footnote"> 10* </note> <lb/>
             
<pb n="148"/>
            aliter principium interpretari, non ab re tamen; nam et in <lb/>
            Graeco principii uocabulum, quod est <sic>ap/ig</sic>, non tantum <lb/>
            ordinatiuum sed et potestatiuum capit principatum, unde et <lb/>
            archontes dicunt principes et magistratus. ergo secundum <lb/>
            hanc quoque significationem principium pro principatu et<lb n="5"/>
            potestate sumetur. in principatu enim et in potestate deus <lb/>
            fecit caelum et terram. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Sed ut nihil aliud significet Graeca uox quam principium <lb/>
            et principium nihil aliud capiat quam initium, habemus <lb/>
            etiam illam initium agnoscere quae dicit: dominus condidit <lb n="10"/>
            me (initium uiarum suarum) in opera sua. si enim per <lb/>
            sophiam dei omnia facta sunt, et caelum ergo et terram deus <lb/>
            faciens in principio, id est initio, in sophia sua fecit. denique si <lb/>
            principium materiam significaret, non ita scriptura instruxisset: <lb/>
            in principio deus fecit, sed ex principio; non enim in materia,<lb n="15"/>
            sed ex materia fecisset. de sophia autem potuit dici: in principio. <lb/>
            in sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo <lb/>
            iam fecerat, quoniam, et si ex materia facturus fuisset, ante in <lb/>
            sophia [cogitando et disponendo iam fecerat. quoniam et si] erat <lb/>
            \'initium uiarum,\' quia cogitatio et dispositio prima sophiae <lb n="20"/>
            sit operatio, de cogitatu uiam operibus instituentis. hanc et <lb/>
            inde auctoritatem scripturae mihi uindico, quod et deum. qui <lb/>
            fecit, et ea, quae fecit, ostendens, unde fecerit non proinde <lb/>
            testatur. nam cum in omni operatione tria sint principalia. <lb/>
            qui facit et quod fit et ex quo fit, tria nomina sunt edenda <lb n="25"/>
            in legitima operis enarratione, persona factoris, species facti, <lb/>
            forma materiae. si materia non edetur, ubi et opera et operae <lb/>
            operator eduntur, apparet ex nihilo eum operatum. proinde

<note type="footnote"> 10J Prou. 8, 22. 20] cf. ib. </note>

<note type="footnote"> 1 ab re <hi rend="italic">PN,</hi> ab ro F 2 IXPXiĮ <hi rend="italic">R</hi> archie <hi rend="italic">PNF</hi> 4 archontes <hi rend="italic">PNF,</hi> <lb/>
            «PXOVTES <hi rend="italic">R,</hi> apyov:a&lt;; <hi rend="italic">Rig</hi> 8 Graeca <hi rend="italic">om. F</hi> 11 initium uiarum snarura <lb/>
            <hi rend="italic">add. Pam</hi> per sophiam <hi rend="italic">PN,</hi> sophia <hi rend="italic">F</hi> 19 cogitando-et si <hi rend="italic">seclusi, <lb/>
            ut incuria librarii falso repetita</hi> 20 initium <hi rend="italic">om. F</hi> quia <hi rend="italic">om. F 80-</hi> <lb/>
            phia <hi rend="italic">F</hi> 21 sit <hi rend="italic">NF,</hi> fit <hi rend="italic">P uulgo</hi> instituentis <hi rend="italic">scripsi:</hi> instituens <hi rend="italic">P J.YP</hi> <lb/>
            dZ deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> deus <hi rend="italic">PNF</hi> 24 testatur <hi rend="italic">PN,</hi> testa est <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="149"/>
            enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset operatus. denique <lb/>
            euangelium ut supplementum instrumenti ueteris adhibebo, <lb/>
            in quo uel eo magis debuerat ostendi deus ex aliqua materia <lb/>
            uniuersa fecisse, quo illic etiam, per quem omnia fecerit, reuelatur. <lb/>
            in principio erat sermo, – in quo principio scilicet deus <lb n="5"/>
            fecit caelum et terram – et sermo erat apud deum, et deus <lb/>
            erat sermo. omnia per illum facta sunt, et sine illo <lb/>
            factum est nihil. cum igitur et hic manifestetur et factor, <lb/>
            id est deus, et facta, id est omnia, et per quem, id est sermo, <lb/>
            nonne et unde omnia facta essent a deo per sermonem exegisset <lb n="10"/>
            ordo profiteri, si ex aliquo facta essent? ita quod non fuit, <lb/>
            non potuit scriptura profiteri, et non profitendo satis probauit <lb/>
            non fuisse, quia profiteretur, si fuisset. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>