<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:44</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:44</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="44"><p>Sed et qualiter operatum facias deum sequitur ut ostendam. 
Plane a philosophis recedis; sed tamen et a prophetis. Stoici
enim volunt deum sic per materiam decucurrisse quomodo mel
per favos. At tu non, inquis, pertransiens illam facit mundum,
sed solummodo apparens et adpropinquans ei, sicut facit quid
decor solummodo apparens, et magnes lapis solummodo adpropinquans.
Quid simile deus fabricans mundum et decor vulnerans
animum, aut magnes attrahens ferrum? Nam et si apparuit deus
materiae, sed non vulneravit illam, quod decor animum; et si adpropinquavit,
sed non cohaesit illi, quod magnes ferro. Puta nunc
exempla tua competere. Certe si apparendo et adpropinquando
materiae fecit ex illa deus mundum, utique ex quo apparuit fecit,
et ex quo adpropinquavit. Ergo quando non fecerat retro, nec
apparuerat illi nec adpropinquaverat. Et cui credibile est deum non
apparuisse materiae, vel qua consubstantiali suae per seternitatem?
ab ea longe fuisse quem credimus ubique esse et ubique apparere,
cui etiam inanimalia et incorporalia laudes canunt apud Danielem? <bibl n="Dan. III, 21."/>
Quantus hic locus in quo deus a materia tantum distabat ut neque
appareret neque adpropinquaret ante mundi molitionem? Credo,
peregrinatus est ad illam de longinquo, cum primum ei voluit apparere
et adpropinquare.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>