<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1:14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Nam et si dicatur licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio 
bona protulisse, quasi nactus bonum materiae, quamquam et
hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec
utique non de suo arbitrio proferendo servit materiae, aliud non
habens facere quam ex malo proferre, invitus utique, qua bonus, ex
necessitate, ut invitus, et ex servitute, ut ex necessitate. Quid
ergo dignius, ex necessitate eum condidisse mala, an ex voluntate?
Siquidem ex necessitate condidit, si ex materia, ex voluntate, si
ex nihilo. Iam enim sine causa laboras, ne malorum auctor constituatur
deus, quia et si de materia fecit, ipsi deputabuntur qui
fecit, proinde quatenus fecit. Plane sic interest unde fecerit ac si de
nihilo fecisset, nec interest unde fecerit, ut inde fecerit unde eum
magis decuit. Magis autem eum decuit ex voluntate fecisse quam
ex necessitate, id est ex nihilo potius quam ex materia. Dignius
est deum etiam malorum auctorem liberum credere quam servum.
Quaecunque potestas ei quam pusillitas competit. Si et sic concedimus
materiam quidem nihil boni habuisse, dominum vero, si
quid boni edidit, sua virtute edidisse, aliae aeque oborientur quaestiones.
Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia
bonum factum; quod materia scilicet non habuit. Dehinc,
si non ex materia, iam ergo ex deo factum. Si nec ex deo, iam
ergo ex nihilo factum. Hoc enim superest secundum Hermogenis
dispositionem.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>