<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2:5.1-5.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2:5.1-5.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Exinde relicta militia sanctum Hilarium Pictauae episcopum  <lb/>
            ciuitatis, cuius tunc in Dei rebus spectata et cognita fides habebatur,<lb/>
            expetiit et aliquamdiu apud eum commoratus est. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>temptauit<lb n="5"/>
             autem idem Hilarius inposito diaconatus officio sibi eum <lb/>
            artius inplicare et ministerio uincire diuino. sed cum saepissime <lb/>
            restitisset, indignum se esse uociferans, intellexit uir altioris <lb/>
            ingenii, . uno eum modo posse constringi, si id ei officii imponeret,<lb/>
            in quo quidam locus iniuriae uideretur: itaque exorcistam <lb n="10"/>
            eum esse praecepit. quam ille ordinationem, ne despexisse tamquam<lb/>
            humiliorem uideretur, non repudiauit. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>nec multo post admonitus<lb/>
             per soporem, ut patriam parentesque, quos adhuc gentilitas<lb/>
            detinebat, religiosa sollicitudine uisitaret, ex uoluntate <lb/>
            sancti Hilari profectus est, multis ab eo obstrictus precibus et <lb n="15"/>
            lacrimis ut rediret. maestus, ut ferunt , peregrinationem illam <lb/>
            ingressus est, contestatus fratribus, multa se aduersa passurum: <lb/>
            quod postea probauit euentus. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>ac primum inter Alpes deuia secutus<lb/>
             incidit in latrones. cumque unus securi eleuata in caput eius <lb/>
            librasset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter: uinctis tamen <lb n="20"/>
            post tergum manibus uni adseruandus et spoliandus traditur. qui <lb/>
            cum eum ad remotiora duxisset, percontari ab eo coepit, quisnam <lb/>
            esset. respondit Christianum se esse. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>quaerebat etiam ab eo an  <lb/>
            timeret. tum uero constantissime profitetur, numquam se tam <lb/>
            fuisse securum, quia sciret misericordiam Domini maxime in <lb n="25"/>
            temptationibus adfuturam: se magis illi dolere, qui Christi


<note type="footnote"> 3 pictaniae <hi rend="italic">F corr. m</hi>. 2 (episoopum pictauae <hi rend="italic">A)</hi> 4 erpectata AM, <lb/>
            inclita spectata <hi rend="italic">F</hi> 5 <hi rend="italic">expetiuit AFv</hi> II aliquantum <hi rend="italic">V, scd</hi> ntum in <hi rend="italic">litura</hi> <lb/>
            6 diaconatos <hi rend="italic">MY: diaconii AFv</hi> 7 implicari et m. uinciri Q 8 uir <lb/>
            <hi rend="italic">AV:</hi> uir Dei <hi rend="italic">FQ</hi> 9 uno <hi rend="italic">BY: hoc AFv</hi> II id » officii <hi rend="italic">Y</hi> 11 praecipit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            || dispexisset <hi rend="italic">Y</hi> 12 multS <hi rend="italic">AF</hi> 15 hilarii <hi rend="italic">V corr. AFv ||</hi> multia <hi rend="italic">BY:</hi> <lb/>
            multisque <hi rend="italic">AFv</hi> II obstrictos <hi rend="italic">ABFMQV:</hi> adstrictus <hi rend="italic">Gisel. ex tribus suis <lb/>
            et v</hi>17 ingressus <hi rend="italic">V:</hi> adgressus <hi rend="italic">AFv</hi>II fratribus <hi rend="italic">HMV:</hi> fratres AFv <lb/>
            18 ac om. <hi rend="italic">F in rasura</hi> 19 secarim eleuatam <hi rend="italic">Av</hi> 20 deiteram <hi rend="italic">B d <lb/>
            alii pauci (etiam duo Traiectini Vonckii):</hi> dextera <hi rend="italic">AVv, dexterae FQ</hi> <lb/>
            21 postergum AF II adseraandus <hi rend="italic">Y:</hi> ad aeruandum <hi rend="italic">B, seraandus AFv</hi> <lb/>
            II spoliandus <hi rend="italic">F:</hi> spoliandum <hi rend="italic">B,</hi> custodiendus <hi rend="italic">AFM</hi> 22 percunctari <hi rend="italic">MV</hi> <lb/>
            24 foisse tam v 26 sed magis <hi rend="italic">Y teete de Prato</hi> || illi <hi rend="italic">AV</hi> et Ubri <lb/>
            <hi rend="italic">fere omnes:</hi> ilia <hi rend="italic">F</hi> II condolere <hi rend="italic">deit. pauci</hi> </note>


<note type="footnote"> 8* </note>

<pb n="116"/>

            misericordia utpote latrocinia exercens esset indignus. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>ingressusque <lb/>
            euangelicam disputationem uerbum Dei latroni praedicabat. quid <lb/>
            longius morer? latro credidit prosecutusque Martinum uiae reddidit,<lb/>
            orans ut pro ae Dominum precaretur. idemque postea religiosam<lb/>
            agens uitam uisus est, adeo ut haec, quae supra rettulimus,<lb n="5"/>
            ex ipso audita dicantur.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>