<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2:26.1-26.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2:26.1-26.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2"><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Sed iam finem liber postulat, sermo claudendus est, non <lb/>
            quod omnia, quae de Martino fuerint dicenda, defecerint, sed <lb/>
            quia nos, ut inertes poetae, extremo in opere neclegentes, uicti  <lb/>
            materiae mole succumbimus. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>nam etsi facta illius explicari uerbis<lb/>
            utcumque potuerunt, interiorem uitam illius et conuersationem<lb n="5"/>
             cotidianam et animum caelo semper intentum nulla umquam <lb/>
            — uere profiteor — nulla explicabit oratio. illam scilicet perseuerantiam<lb/>
            et temperamentum in abstinentia et in ieiuniis, potentiam<lb/>
            in uigiliis et orationibus, noctesque ab eo perinde ac dies <lb/>
            actas nullumque uacuum ab opere Dei tempus, quo uel otio <lb n="10"/>
            indulserit uel negotio, sed ne cibo quidem aut somno, nisi quan-  <lb/>

</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>            tum naturae necessitas cogebat, uere fatebor, non si ipse, ut <lb/>
            aiunt, ab inferis Homerus emergeret, posset exponere: adeo omnia <lb/>
            maiora in Martino sunt, quam ut uerbis concipi queant. numquam<lb/>
            hora ulla momentumque praeteriit, quo non aut orationi <lb n="15"/>
            incumberet aut insisteret lectioni, quamquam etiam inter legendum<lb/>
            aut si quid aliud forte agebat, numquam animum ab oratione<lb/>
             laxabat. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>nimirum ut fabris ferrariis moris est, qui inter <lb/>
            operandum pro quodam laboris leuamine incudem suam feriunt, <lb/>
            ita Martinus etiam, dum aliud agere uideretur, semper orabat. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="20"/>
            o uere uir beatus, in quo dolus non fuit: neminem iudicans, neminem<lb/>
            damnans, nulli malum pro malo reddens. tantam quippe <lb/>
            aduersum omnes iniurias patientiam adsumpserat, ut, cum esset <lb/>
            summus sacerdos, inpune etiam ab infimis clericis laederetur, <lb/>
            nec propter id eos aut loco umquam amouerit aut a sua, quantum<lb n="25"/>
            in ipso fuit, caritate reppulerit.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>