<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2:21.1-21.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2:21.1-21.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Constat autem etiam angelos ab eo plerumque uisos, ita ut <lb n="10"/>
            conserto apud eum inuicem sermone loquerentur: diabolum uero <lb/>
            ita conspicabilem et subiectum oculis habebat, ut siue se in propria<lb/>
            substantia contineret, siue in diuersas figuras spiritalis nequitiae<lb/>
             transtulisset, qualibet ab eo sub imagine uideretur. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>quod <lb/>
            cum diabolus sciret se effugere non posse, conuiciis eum frequenter<lb n="15"/>
             urguebat, quia fallere non posset insidiis. quodam autem tempore<lb/>
            cornu bouis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu <lb/>
            cellulam eius inrupit, cruentamque ostendens dexteram et admisso<lb/>
            recens scelere gaudens 'ubi est\' inquit, (Martine, uirtus tua?  <lb/>
            unum de tuis modo interfeci. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>tunc ille conuocatis fratribus refert <lb n="20"/>
            quid diabolus indicasset: sollicitos ire praecipit per cellulas singulorum,<lb/>
            quisnam hoc casu adfectus fuisset. neminem quidem <lb/>
            deesse de monachis, sed unum rusticum mercede conductum, <lb/>
            ut uehiculo ligna deferret, isse ad siluam nuntiant. iubet igitur  <lb/>
            aliquos ire ei obuiam:
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>ita haut longe a monasterio iam paene exanimis<lb n="25"/>
             inuenitur. extremum tamen spiritum trahens indicat fratribus<lb/>
            causam mortis et uulneris: iunctis scilicet bubus dum


<note type="footnote"> 2 prandium <hi rend="italic">V</hi> II nemo episc. <hi rend="italic">V:</hi> episc. nemo <hi rend="italic">AFv</hi> 4 pergerit <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            5 quidem primo <hi rend="italic">V</hi> II inpetu <hi rend="italic">A</hi> 8 dein <hi rend="italic">AF</hi> 9 interficit <hi rend="italic">V</hi> 11 inuicem<lb/>
            apud eum <hi rend="italic">AFv</hi> 12 ita <hi rend="italic">V: tam AFv</hi> 13 spiritalis nequitiae <lb/>
            <hi rend="italic">BMV:</hi> spiritalesque (spiritualesque <hi rend="italic">v)</hi> nequitias <hi rend="italic">AFv</hi> 15 conuitiis <hi rend="italic">AF</hi> <lb/>
            II firequ. urguebat <hi rend="italic">AV:</hi> urguebat (urgebat <hi rend="italic">v)</hi> frequ. <hi rend="italic">Fv</hi> 17 cornu. <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            (cornum corr.) 18 ostendens <hi rend="italic">V:</hi> ostentans <hi rend="italic">AFv</hi> 19 recenter <hi rend="italic">F corr</hi>. <lb/>
            || gaudens <hi rend="italic">V:</hi> congaudens <hi rend="italic">AFv</hi> II inquid <hi rend="italic">V, item saepe alias</hi> 20 interfici<lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 21 sollicitosque <hi rend="italic">M</hi> II ire <hi rend="italic">de Prato:</hi> esse <hi rend="italic">libri</hi> II praecepit <hi rend="italic">AFv</hi> <lb/>
            22 fuisset adfectus <hi rend="italic">AFv</hi> 25 ita <hi rend="italic">ABFMQV:</hi> itaque v II hant] aut <hi rend="italic">Y<lb/>
             et sic saepe cUias</hi> 27 causam <hi rend="italic">V et cod. Jurati:</hi> casum <hi rend="italic">reU. et v; cf. <lb/>
            Paulinus: Vulneris</hi> exponens causam <hi rend="italic">etc</hi>. </note> <lb/>


<pb n="131"/>
            dissoluta. artius lora constringit, bouem sibi excusso capite inter inguina<lb/>
            cornu adegisse. nec multo post uitam reddidit. uideris, quo <lb/>
            iudicio Domini diabolo data fuerit haec potestas. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>in Martino illud  <lb/>
            mirabile erat, quod non solum hoc, quod supra rettulimus, sed <lb/>
            multa istius modi, si quotiens accidissent, longe antea praeuidebat<lb n="5"/>
            aut sibi nuntiata fratribus indicabat.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>