<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2:19.1-19.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2:19.1-19.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2"><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Arborius autem, uir praefectorius, sancti admodum et fidelis <lb/>
            ingenii, cum filia eius grauissimis quartanae febribus ureretur, <lb/>
            epistulam Martini, quae casu ad eum delata fuerat, pectori <lb/>
            puellae in ipso accessu ardoris inseruit, statimque fugata febris  <lb/>
            est. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>quae res apud Arborium in tantum ualuit, ut statim puellam<lb n="5"/>
            Deo uouerit et perpetuae uirginitati dicarit: profectusque ad Martinum<lb/>
            puellam ei, praesens uirtutum eius testimonium, quae <lb/>
            per absentem licet curata esset, obtulit, neque ab alio eam quam <lb/>
            a Martino habitu uirginitatis inposito passus est consecrari.

</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p> Paulinus magni uir postmodum futurus exempli, cum oculum <lb n="10"/>
            grauiter dolere coepisset et iam pupillam eius crassior nubes superducta<lb/>
            texisset, oculum ei Martinus penicillo contigit pristinamque<lb/>
             ei sanitatem sublato omni dolore restituit. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>ipse autem <lb/>
            cum casu quodam esset de cenaculo deuolutus et per confragosos <lb/>
            scalae gradus decidens multis uulneribus esset adfectus, cum exanimis<lb n="15"/>
             iaceret in cellula et inmodicis doloribus cruciaretur, nocte ei <lb/>
            angelus uisus est eluere uulnera et salubri unguedine contusi corporis<lb/>
            superlinire liuores: adque ita postero die restitutus est sanitati,<lb/>
             ut nihil umquam pertulisse incommodi putaretur. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>sed longum<lb/>
            est ire per singula: sufficiant haec uel pauca de plurimis, <lb n="20"/>
            satisque sit, nos et in excellentibus non subtrahere ueritatem et <lb/>
            in multis uitare fastidium.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>