<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2:1.1-1.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2:1.1-1.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa002.opp-lat2"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Plerique mortales studio et gloriae saeculari inaniter dediti <lb n="10"/>
            exinde perennem, ut putabant, memoriam nominis sui quaesierunt,<lb/>
             si uitas clarorum uirorum stilo inlustrassent. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>quae res <lb/>
            utique non perennem quidem, sed aliquantulum tamen conceptae <lb/>
            spei fructum adferebat, quia et suam memoriam, licet incassum, <lb/>
            propagabant, et propositis magnorum uirorum exemplis non <lb n="15"/>
            parua aemulatio legentibus excitabatur. sed tamen nihil ad beatam<lb/>
             illam aeternamque uitam (haec eorum cura pertinuit. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>quid <lb/>
            enim aut ipsis occasura cum saeculo scriptorum suorum gloria <lb/>
            profuit? aut quid posteritas emolumenti tulit legendo Hectorem <lb/>
            pugnantem aut Socraten philosophantem ? cum eos non solum <lb n="20"/>
            imitari stultitia sit, sed non acerrime etiam inpugnare dementia: <lb/>
            quippe qui humanam uitam praesentibus tantum actibus aestimantes<lb/>
             spes suas fabulis, animas sepulcris dederint:
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>siquidem ad


<note type="footnote"> 2 appoli <hi rend="italic">V</hi> 1\\ <hi rend="italic">putaui A,</hi> putaram <hi rend="italic">Vonck</hi> 3 ipsum <hi rend="italic">Fcorr. m. 2 ex</hi> ipso II <lb/>
            decidi <hi rend="italic">B et aliquot Giselini libri: didici A Vv,</hi> decreui <hi rend="italic">Fin ras. m. 2</hi> II solycipmis<lb/>
            <hi rend="italic">V,</hi> soloecismos <hi rend="italic">dett</hi>. 4 rerum umquam <hi rend="italic">A</hi> 1\\ quit <hi rend="italic">V et sic alias</hi> || ez <lb/>
            his <hi rend="italic">om. Fpr. m</hi>. 5 desuetudine <hi rend="italic">V:</hi> dissuetudine <hi rend="italic">AFQ,</hi> desitudine 2 codd. <lb/>
            <hi rend="italic">Gis. etv</hi> 7 subpresso <hi rend="italic">F</hi> II <hi rend="italic">edatur om. Fpr. m.,</hi> datur <hi rend="italic">V</hi> 8 <hi rend="italic">et] aut de<lb/>
             Prato</hi> 9 auctorem] <hi rend="italic">additum in V:</hi> Vale frater in Christo uenerabilis; decus <lb/>
            bonorum. sanctorumque omnium. <hi rend="italic">Sequitur deinde in V:</hi> Incipit uita sancti <lb/>
            martini episoopi et confessoris, in <hi rend="italic">F legitur post praefationem (eap. 2 in.) :</hi> <lb/>
            Inc. uita sci ac beatissimi patroni nostri Martini episcopi atque confessoris, <lb/>
            <hi rend="italic">in A eodem item loco:</hi> Inc. uita sci ac beatissimi Martini archiepiscopi turoniensis<lb/>
            10 mortalium <hi rend="italic">AFQ</hi> 1\\ studio et gloriae <hi rend="italic">(F</hi> gloria ut <hi rend="italic">uidetur)</hi> <lb/>
            saeculari <hi rend="italic">AFV:</hi> studio gloriao saecularis <hi rend="italic">3 codd. Gisel</hi>. \'Studium <hi rend="italic">h. J</hi>. notI <lb/>
            <hi rend="italic">ardorem animi et desideriuiu, sed litterarum exercitationem designat\'</hi> de <lb/>
            Prato 11 <hi rend="italic">quaesiuerunt AFv</hi> 12 uirorum <hi rend="italic">V s. I</hi>. 13 <hi rend="italic">utique om. A</hi> <lb/>
            14 suam <hi rend="italic">BMV:</hi> sui <hi rend="italic">AFQv</hi> 17 curam <hi rend="italic">V</hi> 20 socraten <hi rend="italic">V:</hi> socratem <lb/>
            <hi rend="italic">AFv</hi> 23 animas suas <hi rend="italic">v</hi> Ii dederunt <hi rend="italic">F</hi> II Si <hi rend="italic">F corr. e</hi> Sed </note> <lb/>


<pb n="111"/>
            solam hominum memoriam se perpetuandos crediderunt, cum » <lb/>
            hominis officium sit, perennem potius uitam quam perennem <lb/>
            memoriam quaerere, non scribendo aut pugnando uel philosophando,<lb/>
            sed pie sancte religioseque uiuendo. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>qui quidem error  <lb/>
            humanus litteris traditus in tantum ualuit, ut multos plane <lb n="5"/>
            aemulos uel inanis philosophiae uel stultae illius uirtutis inue--nerit. <lb/>
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>unde facturus mihi operae pretium uideor, si uitam sanctissimi<lb/>
             uiri, exemplo aliis mox futuram, perscripsero: quo utique <lb/>
            ad ueram sapientiam et caelestem militiam diuinamque uirtutem <lb/>
            legentes incitabuntur. in quo ita nostri quoque rationem commodi<lb n="10"/>
            ducimus, ut non inanem ab hominibus memoriam, sed <lb/>
            aeternum a Deo praemium exspectemus, quia etsi ipsi non ita <lb/>
            uiximus, ut exemplo aliis esse possimus, dedimus tamen operam, <lb/>
            ne is lateret qui esset imitandus. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>igitur sancti Martini uitam  <lb/>
            scribere exordiar, ut se uel ante episcopatum uel in episcopatu gesserit,<lb n="15"/>
            quamuis nequaquam ad omnia illius potuerim peruenire: <lb/>
            adeo ea, in quibus ipse tantum sibi conscius fuit, nesciuntur, quia <lb/>
            laudem ab hominibus non requirens, quantum in ipso fuit, omnes <lb/>
            uirtutes suas latere uoluisset quamquam etiam ex his, 

</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>quae conperta<lb/>
             nobis erant, plura omisimus, quia sufficere credidimus, si <lb n="20"/>
            tantum excellentia notarentur: simul et legentibus consulendum <lb/>
            fuit, ne quod his pareret copia congesta fastidium. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>obsecro autem  <lb/>
            eos qui lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant, neque me quicquam<lb/>
            nisi conpertum et probatum scripsisse arbitrentur: alioquin <lb/>
            tacere quam falsa dicere maluissem. <lb n="25"/>
            

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>