<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.46.1-2.46.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.46.1-2.46.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="46" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Sequuntur tempora aetatis nostrae grauia et periculosa, quibus<lb/>
             non usitato malo pollutae ecclesiae et perturbata omnia. <lb/>
            namque tum primum infamis illa Gnosticorum haeresis intra Hispanias<lb n="15"/>
            deprehensa, superstitio exitiabilis arcanis occultata secretis. <lb/>
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>origo istius mali Oriens atque Aegyptus, sed quibus ibi  <lb/>
            initiis coaluerit haud facile est disserere. primus eam intra Hispanias<lb/>
            Marcus intulit, Aegypto profectus, Memphi ortus. huius <lb/>
            auditores fuere Agape quaedam, non ignobilis mulier, et rhetor <lb n="20"/>
            Helpidius. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>ab his Priscillianus est institutus, familia nobilis,  <lb/>
            praediues opibus, acer, inquies, facundus, multa lectione eruditus,<lb/>
            disserendi ac disputandi promptissimus, felix profecto, si  <lb/>
             <lb/>
            non prauo studio corrupisset optimum ingenium:
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>prorsus multa  <lb/>
            in animi et corporis bona cerneres. uigilare multum, famem <lb n="25"/>
            ac sitim ferre poterat, habendi minime cupidus, utendi parcissimus. <lb/>
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>sed idem uanissimus et plus iusto <sic>infIatior</sic> profanarum  <lb/>
rerum scientia : quin et magicas artes ab adolescentia eum exercuisse<lb/>
            creditum est. is ubi doctrinam exitiabilem aggressus est, <lb/>
            multos nobilium pluresque populares auctoritate persuadendi et <lb n="30"/>
            arte blandiendi allicuit in societatem. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>ad hoc mulieres nouarum  <lb/>
rerum cupidae, fluxa fide et ad omnia curioso ingenio,


<note type="footnote">1 is nos: si P, etiam b 4 petruooriis P, Petrocoris b 7 Lucifero<lb/>
            <hi rend="italic">coni</hi>. de <hi rend="italic">Prato, at вi quid mutandum, malim cum Baronio</hi> Lucifer <lb/>
            tam Antiochiae agens 9 eos uel P: eos b 11 frigia P 17 atq. Aegyptua<lb/>
            scripsi : at aegyptos P, ab Aegyptiis b; <hi rend="italic">cf Tac. Ann. 15,</hi> 44 18 init\' <lb/>
            i. e. initus P 19 memphis P, <hi rend="italic">cm. Galesinius</hi> 21 Elpidius <hi rend="italic">de Prato</hi> <lb/>
            23 felix - prauo <hi rend="italic">P in litura</hi> habet, <hi rend="italic">Bed</hi> 1 <hi rend="italic">m. scripta</hi>. </note>


<note type="footnote"> 7* </note> <lb/>


<pb n="100"/>
            cateruatim ad eum confluebant : quippe humilitatis speciem ore et <lb/>
            habitu praetendens honorem sui et reuerentiam cunctis iniecerat.  <lb/>

</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>            iamque paulatim perfidiae istius tabes pleraque Нispaniae peruaserat,<lb/>
            quin et nonnulli episcoporum deprauati, inter quos Instantius<lb/>
            et Saluianus Priscillianum non solum consensione, sed sub <lb n="5"/>

</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>            quadam etiam coniuratione susceperant, quoad Hyginus, episcopus<lb/>
            Cordubensis, ex uicino agens, comperta ad Y <sic>dacium</sic> Emeritae  <lb/>
            sacerdotem referret. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>is uero sine modo et ultra quam oportuit Instantium<lb/>
            sociosque eius lacessens, facem quandam nascenti incendio<lb/>
            subdidit, ut exasperauerit malos potius quam compresserit. <lb n="10"/>
            

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>