<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.37.5-2.38.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.37.5-2.38.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="37" subtype="chapter" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>igitur Arriani astuto consilio <lb n="25"/>
            miscent innoxium criminosis, damnationemque Photini et Marcelli<lb/>
            et Athanasii eadem sententia comprehendunt, illud nimirum <lb/>
            apud imperitorum animos praestruentes, ut non putarentur de <lb/>
            Athanasio perperam iudicasse, qui de Marcello atque Photino  <lb/>
            uera sensissent. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>uerumtamen ea tempestate Arriani perfidiam <lb n="30"/>
            suam occultabant: non ausi palam erroris sui dogmata praedicare<lb/>
            catholicos se gerebant, nihil sibi prius agendum rati quam


<note type="footnote"> 1 constantio P : Constantino <hi rend="italic">b</hi> 4 qui etiam <hi rend="italic">scripsi: quia etiam P</hi> <lb/>
            II probatur P: probabatur b 7 Vrsacius <hi rend="italic">de Prato</hi> 14 fidei P: fidei <lb/>
            esse b 17 fuerit P 20 ut P: quod b II fuisse P 21 quam ininste <lb/>
            Marcellus <hi rend="italic">malebat de Prato</hi> 22 haereticuB esse b 23 assator P <lb/>
            26 miBcnnt P II fofotini P 28 imperitorum <hi rend="italic">de Prato :</hi> imperatorum Pb <lb/>
            II prostruentes <hi rend="italic">corr</hi>. 1 m. <hi rend="italic">in</hi> pstruentes P 31 non P: nec <hi rend="italic">malebat de Prato</hi> </note> <lb/>


<pb n="91"/>
            ut Athanasium ecclesia submouerent, qui semper eis uelut murus <lb/>
            obstiterat: quo remoto reliquos in libidinem suam cessuros sperabant. <lb/>
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>sed pars episcoporum, quae Arrios sequebatur, damnationem. <lb/>
             Athanasii cupitam accepit: pars coacti metu et factione <lb/>
            studia partium concesserant: pauci, quibus fides cara et ueritas<lb n="5"/>
            potior erat, iniustum iudicium non receperunt: inter quos <lb/>
            Paulinus, episcopus Treuerorum, oblata sibi epistola ita subscripsisse<lb/>
            traditur, se in Photini atque Marcelli damnationem <lb/>
            praebere consensum, de Athanasio non probare.

</p></div></div><div n="38" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Tum uero Arriani, ubi doli parum processerant, ui agere  <lb n="10"/>
            decernunt. nam quidlibet audere atque agere facile erat regis <lb/>
            amicitia subnixis, quem sibi prauis adulationibus deuinxerant. <lb/>
            quin etiam ex consensione multorum inexpugnabiles erant:
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>nam  <lb/>
            . omnes fere duarum Pannoniarum episcopi multique Orientalium <lb/>
            ac tota Asia in perfidia eorum coniurauerant. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>sed principes mali  <lb n="15"/>
            istius habebantur a Singiduno <sic>Yrsatins</sic>, Valens a Mursa, Heraclia<lb/>
            Theodorus, Stephanus Antiochenus, Acatius a Caesarea, <lb/>
            Menofantus Epheso, Georgius Laodicia, Narcissus a Neronopoli. <lb/>

</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>            hi ita palatium occupauerant, ut nihil sine eorum nutu ageret  <lb/>
            imperator, obnoxius quidem omnibus, sed praecipue Valenti <lb n="20"/>
            deditus. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>nam eo tempore, quo apud Mursam contra Magnentium  <lb/>
            armis certatum, Constantius descendere in conspectum pugnae <lb/>
            non ausus in basilica martyrum extra oppidum sita, Valente tum <lb/>
            eius loci episcopo in solatium assumpto, diuersatus est. ceterum <lb/>
            Valens callide per .. suos disposuerat, ut quis proelii fuisset euentus<lb n="25"/>
            primus cognosceret, uel gratiam regis captans, si prior <lb/>
            bonum nuntium detulisset, uel uitae consulens, ante.capturus <lb/>
            fugiendi spatium, si quid contra accidisset. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>itaque paucis, qui 


<note type="footnote"> 15 Hilarii fragm. n (ex epist. Sardic. synodi). </note>


<note type="footnote"> 2 concessuros Vorstius, <hi rend="italic">ut est paulo post u</hi>. 5 3 arrios P: Arrium b <lb/>
            6 concesserunt <hi rend="italic">coni. de Prato</hi> 6 portior P 9 de A. non praebere <lb/>
            Giselinus 11 quodlibet b 12 deuixerant P <hi rend="italic">15 in perfidiam Vorstius</hi> <lb/>
            16 mursia <hi rend="italic">P, em</hi>. de <hi rend="italic">Prato</hi> II ab Heraclia b 18 menofantus P, ut <lb/>
            cosi. <hi rend="italic">de Prato :</hi> Menophanes b II Laodicea b II Neronopoli <hi rend="italic">Sigonius (sed</hi> <lb/>
            ille Neronipoli): Neapoli Pb. Jeropoli <hi rend="italic">cod. Hilarii</hi> 20 obnixius P <lb/>
            21 mursam P: Morsam b 22 constantiùs <hi rend="italic">(sed</hi> - eras.) P: Constantinus<lb/>
            b 22 conspectu P 25 per agros <hi rend="italic">(uel</hi> campum) auos <hi rend="italic">de Prato,<lb/>
             ipse</hi> malim per uiam suos </note> <lb/>


<pb n="92"/>
            circa regem erant, metu trepidis, imperatore anxio, primus <lb/>
            nuntiat hostes fugere. cum ille indicem ipsum intromitti posceret,<lb/>
            Valens ut reuerentiam sui adderet, angelum sibi fuisse  <lb/>
            nuntium respondit. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>facilis ad credendum imperator palam postea <lb/>
            dicere solitus, se Valentis meritis, non uirtute exercitus uicisse. <lb n="5"/>
            

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>