<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.36.1-2.36.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.36.1-2.36.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="36" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Itaque primum Athanasium Alexandriae episcopum, uirum  <lb/>
            sanctum, qui apud Nicaenam synodum diaconus adfuerat, aggrediuntur<lb/>
            absentemque condemnant. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>etenim ad crimina, quae falsi  <lb/>
            testes congesserant, aggregabant, quod Marcellum atque <sic>Photmum</sic><lb n="15"/>
            haereticos sacerdotes, synodi iudicio condemnatos, prauo <lb/>
            studio recepisset. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>sed de Photino dubium non erat merito fuisse  <lb/>
            damnatum: in Marcello nihil tum damnatione dignum repertum <lb/>
            uidebatur, maximeque ei a studiis partium innocentia accesserat, <lb/>
            quod eosdem illos iudices, a quibus fuerat condemnatus, haereticos<lb n="20"/>
            esse nemo dubitabat. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>ceterum Arriani non hos potius quam  <lb/>
            Athanasium remouere cupiebant. itaque imperatorem eo usque <lb/>
            compellunt, ut Athanasius exulatum ad Gallias mitteretur. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>mox  <lb/>
            in Aegypto LXXX episcopi congregati Athanasium iniuste <lb/>
            condemnatum esse pronuntiant. res ad Constantinum refertur: <lb n="25"/>
            iubet ex toto orbe apud Sardicam episcopos congregari atque <lb/>
            . omne iudicium, quo Athanasius damnatus fuerat, retractari i.


<note type="footnote"> 3-5 Hilarii fragm. II, 27 </note>


<note type="footnote"> sui ei nihilo in substantiam nonam atque alteram Deum nouum alterumque <lb/>
            fecisse <lb/>
            1 et <hi rend="italic">Galesinius: eo P</hi> 2 deum P: factum Dominum b II fecisse <hi rend="italic">supple-</hi> <lb/>
            uimus <hi rend="italic">ex Hilario</hi> 6 dampnatur P 7 detrectare <hi rend="italic">coni</hi>. de <hi rend="italic">Prato</hi> 10 adacrsum<lb/>
            b 12 uirn sanctum <hi rend="italic">P distincte:</hi> iuns consultum b 13 affuerat P <lb/>
            15 fotinum <hi rend="italic">P et sic postea</hi> 19 a studiis p. innocentia Mceaserat <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> astudiis p. innocentiù cesserat P, studium p. innocontium aceesserat<lb/>
            b 20 condempnatus <hi rend="italic">P et</hi> sic <hi rend="italic">saepius</hi> 23 compellant <hi rend="italic">tnalebat de <lb/>
            Prato II, p, 103</hi> II athanasids <hi rend="italic">(sic) P</hi> 25 Constantinum] <hi rend="italic">at</hi> u. de <hi rend="italic">Prato</hi> <lb/>
            ad <hi rend="italic">h. l</hi>. 26 serdicam P </note>

<pb n="90"/>
             <lb/>
            inter haec Constantinus moritur:
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>synodus congregata iam Constantio<lb/>
            imperatore Athanasium absoluit, Marcellus quoque <lb/>
            episcopatui redditur: nam de Photino episcopo Sirmiensi non est <lb/>
            rescissa sententia, qui etiam nostrorum iudicio haereticus probatur. <lb/>
            et tamen hoc ipsum Marcellum grauabat, quia Photinus  <lb n="5"/>
            auditor eius fuisse in adolescentia uidebatur. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>uerum tamen ad <lb/>
            Athanasii absolutionem etiam illud accesserat, quod <sic>Vrsatius</sic> et <lb/>
            Valens, principes Arrianorum, cum post synodum Sardicensem <lb/>
            uiderentur a communione secreti, coram positi a Iulio Romanae <lb/>
            urbis episcopo ueniam poposcerunt, quod innoxium condemnassent,<lb n="10"/>
             meritoque eum sententia concilii Sardicensis absolutum <lb/>
            professi sunt.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>