<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.30.1-2.30.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.30.1-2.30.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Igitur post excessum Neronis Galba. imperium rapuit: mox 

 <lb/>
            Otho Galba interfecto occupauit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>tum Vitellius e Gallia fretus <lb/>
            exercitibus, quibus praeerat, urbem ingressus, Othone interfecto <lb/>
            summam rerum usurpauit. quae posteaquam ad Vespasianum <lb/>
            delata, licet malo exemplo, bono tamen affectu rei publicae ab <lb n="15"/>
            improbis uindicandae, cum Hierosolymam obsideret, sumit imperium<lb/>
            et, ut mos est, diademate capiti imposito ab exercitu <lb/>
            consalutatus. Titum filium Caesarem facit: eidem pars copiarum  <lb/>
            et obsidendae Hierosolymae negotium datum. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Vespasianus Romam<lb/>
            profectus, summo fauore senatus et populi receptus, cum <lb n="20"/>
            se Vitellius interfecisset, imperium confirmauit. interea Iudaei <lb/>
            obsidione clausi, quia nulla neque pacis neque deditionis copia <lb/>
            dabatur, ad extremum fame interibant, passimque uiae oppleri <lb/>
            cadaueribus coepere, uicto iam officio humandi: quin omnia nefanda<lb/>
            esca super ausi ne humanis quidem corporibus pepercerunt,  <lb n="25"/>
            nisi quae eiusmodi alimentis tabes praeripuerat. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>igitur defessis <lb/>
            defensoribus irrupere Romani. ac tum forte in diem Paschae <lb/>
            omnis ex agris aliisque Iudaeae oppidis multitudo conuenerat:


<note type="footnote"> 8 Apocal. 13, 3. </note>


<note type="footnote"> 1 Festi] <hi rend="italic">a Josepho uocatur</hi> Gessius Floras, <hi rend="italic">ab Eusebio</hi> Cestios FL <lb/>
            4 Nero P, <hi rend="italic">ut coni. Giselinus:</hi> uero <hi rend="italic">b</hi> 6 non repertum (sic ñreptù.) <lb/>
            P: interemptum <hi rend="italic">b; sententiam diuinauerat TUlemont proponens</hi> irrepertum<lb/>
            8 ei\' P: <hi rend="italic">fort</hi>. 08, i <hi rend="italic">e</hi>. esse: II et <hi rend="italic">Sigonius:</hi> uel <hi rend="italic">(per comp.) P,</hi> <lb/>
            ut b 12 Tunc <hi rend="italic">b</hi> II in Gallias <hi rend="italic">Pb,</hi> ex Galliis <hi rend="italic">Sigonius,</hi> in Galliis. Is <lb/>
            fretus <hi rend="italic">Vonck</hi> 13 excercitibus P 14 postea <hi rend="italic">malebat de Prato</hi> 15 R. <lb/>
            P. P 18 consalutatus P: Imperator consalutatus <hi rend="italic">b</hi> 21 sibi confirmanit<lb/>
            <hi rend="italic">de Prato</hi> 22 obsidioni P 23 interiebant <hi rend="italic">P haud scio an recte</hi> <lb/>
            25 esca super P: insuper b ; <hi rend="italic">cf. Bernays p. 59 n. 79</hi> </note> <lb/>


<pb n="85"/>
            nimirum ita Deo placitum, ut eo tempore, quo Dominum cruci <lb/>
            <sic>aftixerat</sic>, gens impia internecioni daretur. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Pharisaei aliquantisper  <lb/>
            pro templo acerrime restiterunt, donec obstinatis ad mortem <lb/>
            animis ultro se subiectis ignibus intulerunt. numerus peremptorum<lb/>
            ad undecies centena milia refertur, capta uero <hi rend="italic">C milia</hi> ac <lb n="5"/>
            uenundata. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>fertur Titus adhibito consilio prius deliberasse, an  <lb/>
            templum tanti operis euerteret. etenim nonnullis uidebatur, <lb/>
            aedem sacratam ultra omnia mortalia illustrem non oportere deleri,<lb/>
            quae seruata modestiae Romanae testimonium, diruta perennem<lb/>
             crudelitatis notam praeberet. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>at contra alii et Titus ipse  <lb n="10"/>
            euertendum in primis templum censebant, quo plenius Iudaeorum<lb/>
            et Christianorum religio tolleretur: quippe has religiones, <lb/>
            licet contrarias sibi, isdem tamen <hi rend="italic">ab</hi> auctoribus profectas; Christianos<lb/>
            ex Iudaeis extitisse: radice sublata stirpem facile perituram. <lb/>
            
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>ita Dei nutu accensis omnium animis templum dirutum,  <lb n="15"/>
            abhinc annos trecentos triginta et unum. atque haec ultima <lb/>
            templi euersio et postrema Iudaeorum captiuitas, qua extorres <lb/>
            . patria per orbem terrarum dispersi cernuntur , cotidie mundo <lb/>
            testimonio sunt, non ob aliud eos quam ob illatas Christo impias <lb/>
            manus fuisse punitos. nam saepe alias, cum propter peccata captiuitatibus<lb n="20"/>
            traderentur, numquam tamen ultra LXX annos seruitutis<lb/>
            poenam pependerunt.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>