<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.3.1-2.3.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.3.1-2.3.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Igitur secundum prophetae interpretationem imago uisa figuram 
 <lb/>
            mundi gerit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>caput aureum Chaldaeorum imperium est,  <lb/>
            siquidem id primum et opulentissimum fuisse accepimus. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>pectus <lb n="15"/>
            et brachia argentea secundum regnum annuntiant: Cyrus enim  <lb/>
            uictis Chaldaeis atque Medis imperium ad Persas contulit. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>in <lb/>
            uentre aereo tertium regnum portendi pronuntiatur, atque impletum<lb/>
            uidemus, <sic>siquidemAlexander</sic> <sic>ereptumPersisimperiumMacedoniae</sic><lb/>
             uindicauit. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>crura ferrea imperium quartum, idque Romanum <lb n="20"/>
            intellegitur, omnibus ante regnis ualidissimum. pedes uero partim <lb/>
            ferrei, partim fictiles diuidendum esse Romanum regnum, ita ut <lb/>
            numquam inter se coёa.t, praefigurant: quod aeque impletum est, <lb/>
            siquidem cum non ab uno imperatore, sed etiam a pluribus semperque<lb/>
            inter se armis aut studiis dissentientibus res Romana administretur. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>demque commisceri testum atque ferrum numquam inter <lb/>
            se coeunte materie commixtiones humani generis futurae a se inuicem<lb/>
            dissidentes significantur, siquidem Romanum solum ab <lb/>
            exteris gentibus aut rebellibus occupatum aut dedentibus se per


<note type="footnote"> 2 Danieli <hi rend="italic">b</hi> 4 accersitur <hi rend="italic">b</hi> II per Dominum b 5 refert <hi rend="italic">de Prato <lb/>
            (idem</hi> regi <hi rend="italic">scribens):</hi> refertur <hi rend="italic">P</hi> (uisio regis refertur solutioque <hi rend="italic">6)</hi> 7 pectore<lb/>
            <hi rend="italic">addendum esse uidit Drusius, cf. u. 15 et Dan. 2, 32</hi>. 9 partim<lb/>
            <hi rend="italic">b:</hi> om. <hi rend="italic">P</hi> 10 se <hi rend="italic">addidit Giselinua;</hi> confasum inter se <hi rend="italic">Vorstius</hi> <lb/>
            11 abscisus <hi rend="italic">P</hi> 18 atque <hi rend="italic">P:</hi> idque <hi rend="italic">b</hi> 24 siquidem iam non .. administratnr<lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> II <hi rend="italic">fort</hi>. sed iam a pluribus 26 denique quod commiecentur<lb/>
            <hi rend="italic">Bernays p. 28 not. 48</hi> 27 coeunte materia <hi rend="italic">Bernays,</hi> coeuntS <lb/>
            materig <hi rend="italic">P</hi> 29 rebelli <hi rend="italic">P</hi> II se per pacis speciem <hi rend="italic">Sigonius:</hi> semper pacis <lb/>
            speciS P </note> <lb/>


<pb n="59"/>
            pacis speciem traditum constet, exercitibusque nostris, urbibus <lb/>
            atque prouinciis permixtas barbaras nationes, et praecipue Iudaeos, <lb/>
            inter nos degere nec tamen in mores nostros transire uideamus. <lb/>
            atque haec esse postrema prophetae annuntiant. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>in lapide uero sine  <lb/>
            manibus abscisso, <sic>quiaurum</sic>, argentum, aes, ferrum testumque <lb n="5"/>
            comminuit, Christi figura est. is enim non conditione humana <lb/>
            editus, siquidem non ex uoluntate uiri, sed ex Deo natus est, <lb/>
            mundum istum, in quo sunt regna terrarum, in nihilum rediget <lb/>
            regnumque aliud incorruptum atque perpetuum, id est futurum <lb/>
            saeculum, quod sanctis paratum est, confirmabit. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>de quo uno adhuc  <lb n="10"/>
            quorumdam fides in ambiguo est, non credentium de futuris, cum de<lb/>
             praeteritis conuincantur. igitur Daniel multis a rege muneribus <lb/>
            donatus, praefectus Babyloniae atque omni imperio, in summis <lb/>
            honoribus habebatur. eius suffragio Annanias, Azarias et Misael <lb/>
            ad summam aeque dignitatem et potestatem prouecti. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>eodem fere  <lb n="15"/>
            tempore praeclara Ezechielis prophetia extitit, reuelato ei futurorum<lb/>
            et resurrectionis mysterio. extat liber magni operis et cum <lb/>
            cura legendus.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>