<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.26.1-2.26.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.26.1-2.26.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur post Ionatham Simon frater eius, ut supra dictum est,  <lb n="5"/>
            Hebraeis praefuit iure pontificis. id enim ei tum et a suis et a <lb/>
            populo Romano <sic>honori%delatum</sic>. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>hic cum secundo Demetrii regis  <lb/>
            anno ciuibus praeesse coepisset, post octo annos insidiis Ptolemaei <lb/>
            circumuentus occubuit. huic Iohannes filius successit. qui cum aduersum<lb/>
            Hyrcanos, gentem ualidissimam, egregie pugnasset, <lb n="10"/>
            Hyrcani cognomen accepit. mortuus est annos VI et xx rerum <lb/>
            potitus. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>post hunc Aristobulus pontifex substitutus primus omnium<lb/>
             post captiuitatem regium nomen assumpsit capitique diadema<lb/>
            imposuit. exacto anno diem functus est. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Alexander deinde  <lb/>
            filius eius, rex pariter et pontifex fuit, regnauit annos VII et xx: <lb n="15"/>
            in cuius actibus nihil praeter crudelitatem memoria dignum repperi. <lb/>
            hic cum Aristobulum et Hyrcanum paruos filios reliquisset, <lb/>
            Salina siue Alexandra uxor eius regnum per nouem annos tenuit. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            post huius obitum foeda inter fratres de regno certamina. ac primum<lb/>
            Hyrcanus imperium obtinebat: mox ab Aristobulo fratre <lb n="20"/>
            pulsus confugit ad Pompeium, qui tum Mitridatico bello confecto<lb/>
            pacataque Armenia et Ponto uictor omnium gentium, quas <lb/>
            adierat, introrsum pergere et uicina quaeque Romano imperio <lb/>
            adiungere cupiens, causas belli et materiam uincendi quaerebat. <lb/>
            igitur Hyrcanum libens excepit ductuque eius Iudaeos aggreditur:
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="25"/>
            urbe capta atque eruta templo pepercit. Aristobulum uinctum <lb/>
            Romam mittit, Hyrcano ius pontificatus restituit: <sic>impositoludaeis</sic><lb/>
            stipendio procuratorem eis Antipatrum quendam


<note type="footnote"> 5 Jonathan <hi rend="italic">b</hi> II symon P 6 id enim;- populo <hi rend="italic">scripsi:</hi> et id enim et <lb/>
            tnti et a suis et a populo P, id enim ei tum a suis, tum et a populo <hi rend="italic">b (Dru-</hi> <lb/>
            stus: a regibus eius <hi rend="italic">loco quod est</hi> a populo Ro.) 8 ptolomei P 11 annos <lb/>
            vi et xx r. potitus <hi rend="italic">Qiselinus :</hi> anno vr et xx rerum potitus est P 12 aristobolus<lb/>
            P 15 filius] <hi rend="italic">\'immo</hi> frater, <hi rend="italic">ut ex Josepho liqueV</hi> dePrato<lb/>
             18 Salina P, <hi rend="italic">ut coni. Brusius:</hi> Solina <hi rend="italic">b</hi> n alexandria <hi rend="italic">P</hi> 19 prim\'ū <lb/>
            (t. e. primusum) P 20 moi aristobolo P 23 aderat P II introrsum P: <lb/>
            ultrorsum <hi rend="italic">b</hi> 24 nincendi P: incendii <hi rend="italic">aliquot edd. recentt</hi>. 25 excipit <lb/>
            <hi rend="italic">malebat de Prato</hi> 26 ernta <hi rend="italic">P:</hi> arce <hi rend="italic">b</hi> II uinctum <hi rend="italic">Sigonius :</hi> nictum <hi rend="italic">P, <lb/>
            cf. Jos. Ant. 14, 8. Flor. 1, 41, 30 etc</hi>. 27 impositoque <hi rend="italic">b</hi> 28 ascolonitem<lb/>
             P, <hi rend="italic">itemp. 82,</hi> 3 ascolonitae </note>


<note type="footnote"> .. 6 </note>
<pb n="82"/>

            <sic>Ascalonitem</sic> praeposuit. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Hyrcanus quattuor et triginta annos rerum potitus,<lb/>
            dum aduersum Parthos bellum gerit, capitur.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>