<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.15.1-2.15.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.15.1-2.15.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Igitur reuersis, ut supra memorauimus, in solum patrium <lb/>
            Iudaeis, necdum composito rerum aut urbis statu, rex Persarum <lb/>
            Medis bellum infert atque aduersus regem eorum, Arphaxad


<note type="footnote"> 12 Jndith 2. 30 Judith 1. </note>


<note type="footnote"> 2 eo P: esse b 6 artarxersen <hi rend="italic">P</hi> 8 conitio P t) in 6: om. <hi rend="italic">P</hi> 11 sęcularibus<lb/>
            P: Becularibus quibusdam scriptis <hi rend="italic">b</hi> 14 olofern\', t. <hi rend="italic">e</hi>. olofernus P <lb/>
            15 aduersus <hi rend="italic">b</hi> II duxit <hi rend="italic">Laubmann:</hi> dux P, <hi rend="italic">duxerat b,</hi> duceret <hi rend="italic">de Prato</hi> <lb/>
            17 opionis P 21 attigerunt <hi rend="italic">b:</hi> contigerunt P, attigerint <hi rend="italic">malebat de<lb/>
             Prato</hi> II prouidente <hi rend="italic">coni. de Prato</hi> 22 uelP: et b 27 ac Jndith <lb/>
            gesta <hi rend="italic">Sigonius</hi> 30 arfaxat <hi rend="italic">P, em. Drusius e Graeco \'<foreign xml:lang="grc">Αρϕαξάδ</foreign></hi> </note> <lb n="30"/>


<pb n="71"/>
            nomine, acie confligit secundo euentu: perempto rege gentem <lb/>
            imperio adiungit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>idem reliquis nationibus facit, praemisso Holofeme,<lb/>
             quem principem militiae delegarat, cum milibus peditum <lb/>
            c et xx, equitum <sic>xn</sic>. is Cilicia et Arabia bello uastatis multas <lb/>
            urbes aut ui capit aut metu in deditionem compellit. iamque. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="5"/>
            Damascum admotus exercitus magno Iudaeos terrore perculerat. <lb/>

</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>            sed impares ad resistendum, neque ad deditionem adquiescentibus  <lb/>
            animis, expertis quippe usque antea captiuitatis mala, ad templum <lb/>
            frequentes concurrunt. ibi communi gemitu permixtoque ululatu <lb/>
            diuinum auxilium implorant: satis se Deo ob peccata uel crimina <lb n="10"/>
            dedisse poenarum; reliquiis saltem seruitio nuper exemptis parceret. <lb/>
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>interea Holofernes Moabitis in deditionem acceptis atque  <lb/>
            aduersum Iudaeos in societatem belli assumptis, cum ab eorum <lb/>
            principibus inquireret, quibusnam uiribus freti Hebraei deditioni <lb/>
            animos non dedissent, 

</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Achior quidam comperta edisserit, Iudaeos  <lb n="15"/>
            Dei cultores, pio a patribus ritu institutos, olim in Aegypto pependisse<lb/>
            seruitium: inde diuino munere eductos ac siccatum mare <lb/>
            pedibus emensos, postremo omnibus gentibus deuictis habitatas <lb/>
            maioribus terras recepisse. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>exin uario rerum statu floruisse aut  <lb/>
            concidisse, atque iterum malis emersisse, secundum merita iratum <lb n="20"/>
            ant placatum Deum uicissitudine expertos, dum peccantes incursionibus<lb/>
            hostium aut captiuitatibus coercentur, propitio numine <lb/>
            semper inuicti. ceterum, si praesenti tempore absque peccato sint, <lb/>
            nullo modo eos posse superari: sin aliter se habeant, facile uincendos. <lb/>
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>ad haec Holofernes ferox multis uictoriis, nihil sibi inuictum  <lb n="25"/>
            ratus, ira accensus, cur ex peccato potissimum Iudaeorum pendere <lb/>
            illius uictoria putaretur, propelli Achior in castra Hebraeorum <lb/>
            iubet, ut cam his periret, quos uinci non posse affirmauerat. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>ac  <lb/>
            tum Iudaei montes petiuerant: ita quibus id negotii datum, ima


<note type="footnote"> 2 Judith 2 sq. 7 Judith 4. 12 Judith 5. 28 Judith 6. </note>


<note type="footnote"> 2 oloferne <hi rend="italic">Petaic deinceps</hi> 3 delegerat <hi rend="italic">b</hi> 6 torrere <hi rend="italic">P</hi> 8 antea <lb/>
            <hi rend="italic">nos:</hi> antead <hi rend="italic">P (an ex</hi> antehac?), ante <hi rend="italic">b</hi> 11 salutem <hi rend="italic">P</hi> 12 <hi rend="italic">et</hi> 25 olofernis<lb/>
            <hi rend="italic">P, item,</hi> p. <hi rend="italic">72,5</hi> II Moabitis] addendum <hi rend="italic">censet Drusius</hi> et Am. <lb/>
            monitis <hi rend="italic">(uei</hi> et flliia Ammon), quia <hi rend="italic">Aohior Ammonitarum dux fuerit</hi> <lb/>
            13 asumptis P 15 aeitor P <hi rend="italic">(etsic deinceps, sed p., 721</hi> accitor), <lb/>
            Accitor <hi rend="italic">b, em. Drusius, cf. Judith 5, 6</hi> 20 emeruiase P 22 captiui. <lb/>
            tatis P II coercerentur <hi rend="italic">Vorstius</hi> 28 uincti P </note> <lb/>


<pb n="72"/>
            montium successere ibique uinctum Achior reliquerunt. quod ubi <lb/>
            Iudaei animaduerterunt, exemptum uinculis in collem perducunt. <lb/>
            causas rei quaerentibus gesta exponit receptusque in pacem exitum <lb/>
            opperiebatur. is post uictoriam circumcisus Iudaeus factus est.  <lb/>

</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>            igitur <sic>Holofernes</sic> difficultate locorum comperta, quia adiri praecelsa<lb n="5"/>
             non poterant, montes militibus circumdat et summa cura <lb/>
            Hebraeos aquationibus prohibet: eoque maturius obsidionem sensere. <lb/>
            itaque uicti penuria aquae ad Oziam principem concurrunt, <lb/>
            proni omnes ad deditionem. ille uero opperiendum paulisper et <lb/>
            diuinum auxilium expectandum respondens, quinto demum die <lb n="10"/>
            deditionis tempus constituit.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>