<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.14.1-2.14.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.14.1-2.14.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Huic rerum ordini recte Iudith actus conseram: traditur enim  <lb/>
            post captiuitatem fuisse, sed quis eo tempore Persis regnauerit,<lb n="25"/>
            <sic>historiadiuinanonedidit</sic>: regem tamen, sub quo illa gesta <lb/>
            sint, Nabuchodonosor nuncupat, non utique eum, qui Hierosolymam<lb/>
            ceperit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>sed nullum hoc nomine post captiuitatem apud Persas  <lb/>
            regnasse reperio, nisi si ob inpotentiam et pariles conatus


<note type="footnote"> 6 Esther 5. 13 Esther 7. 24 Judith 1. </note>


<note type="footnote"> 8 parata de <hi rend="italic">Prato :</hi> parat <hi rend="italic">Pb</hi> II dõ <hi rend="italic">P corr. 1 m, ex</hi> dnõ: Domino <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            9 percalsns <hi rend="italic">b</hi> 10 coeipm <hi rend="italic">b</hi> 11 gentis <hi rend="italic">P,</hi> em. <hi rend="italic">Galesinius</hi> 13 pernitiem<lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 17 cunctatnr deliherandique b 18 ut uidit <hi rend="italic">Sigonim:</hi> uidit P <lb/>
            20 compertum erat <hi rend="italic">b</hi> 21 epdem <hi rend="italic">P:</hi> eidem <hi rend="italic">b</hi> 22 artazerses <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            23 LX P: XL <hi rend="italic">Sigoniue; contra</hi> de <hi rend="italic">Prato cenaet infra</hi> anni n et XL <hi rend="italic">(pro</hi> <lb/>
            dno et xx) scribendum <hi rend="italic">esse</hi> 24 conaeram <hi rend="italic">P, ut coni</hi>. Drurius: conferam <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            26 gesta sunt <hi rend="italic">malebat de Prato</hi> 29 inpatientiam <hi rend="italic">Pt em. Sigonius</hi> <lb/>
            II quicumq. <hi rend="italic">P et Sigonius:</hi> quicum <hi rend="italic">b</hi> </note>

<pb n="70"/>

            quicumque ille rex Nabuchodonosor a Iudaeis uocitatus est. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>plerique <lb/>
            tamen Cambysen, Cyri regis filium, putant, eo quod uictor Aegyptum<lb/>
            atque Aethiopiam penetrauerit. sed huic opinioni eadem sacra <lb/>
            historia repugnat: nam duodecimo regis illius anno Iudith fuisse  <lb/>
            signatur. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>porro Cambyses non ultra VIIII annos rerum potitus est. <lb n="5"/>
            unde, si in historia opinari licet, sub Ocho rege, qui post Artaxersen<lb/>
            secundum fuit, haec gesta crediderim: idque uel ex hoc <lb/>
            conicio, quod idem Ochus, ut <hi rend="italic">in</hi> saecularibus legi, natura immitis <lb/>
            cupidusque bellorum traditur. nam et arma finitimis intulit et <lb/>
            Aegyptum, quae ante multos annos desciuerat, bello recuperauit. <lb n="10"/>

</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>            quo tempore etiam sacra eorum et Apim in deum receptum irrisisse<lb/>
            traditur: quod postea Baguas, spado eius natione Aegyptius, <lb/>
            indignatus, contumeliam gentis morte regis ultus est. meminit.  <lb/>
            autem huius Baguae historia diuina:
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>nam cum <sic>Holofernes</sic> iussu <lb/>
            regis aduersum Iudaeos duxit exercitum, Baguam in isdem<lb n="15"/>
            castris fuisse memorauit. unde non immerito in argumentum <lb/>
            nostrae opinionis adduxerim, ut rex ille, Nabuchodonosor nuncupatus,<lb/>
            Ochus fuerit, sub quo Baguam fuisse <sic>mundiaies</sic> historici  <lb/>
            prodiderunt. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>ceterum illud nemini mirum esse oportebit, quod <lb/>
            scriptores saecularium litterarum nihil ex his, quae sacris uoluminibus<lb n="20"/>
             scripta sunt, attigerunt: Dei spiritupraeualente, ut intaminata<lb/>
            ab ore corrupto uel falsis uera miscente intra sua tantum <lb/>
            mysteria contineretur historia, quae separata a mundi negotiis et <lb/>
            sacris <sic>tantumuocibus</sic> proferenda permisceri cum aliis uelut aequali  <lb/>
            sorte non debuit:
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>etenim erat indignissimum, ut alia agentibus <lb n="25"/>
            aut alia quaerentibus haec quoque cum reliquis miscerentur. sed <lb/>
            pergam ad cetera ac per Iudith gesta, ut potero, paucis absoluam.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>