<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.13.3-2.14.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.13.3-2.14.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>igitur Aman ad perniciem <lb/>
            Hebraei animum intendens regem adit affirmatque, esse in regno <lb/>
            eius hominum genus prauis superstitionibus deo hominibusque <lb/>
            inuisum, externis legibus uiuens, dignum exitio: rectum esse omnes <lb/>
            huius gentis internecioni dare, exque eorum bonis inmensas  <lb n="25"/>
            opes pollicetur. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>facile <sic>ld</sic> barbaro persuasum: edictum emittitur <lb/>
            Iudaeos necandos, missique continuo qui per omne regnum ab <lb/>
            India usque Aethiopiam promulgarent. id ubi Mardochaeo compertum,<lb/>
            conscissis uestibus sacco obuoluitur conspersusque cinere <lb/>
            pergit ad regiam, ibique <sic>eiuiatu</sic> multo cuncta questibus replet: <lb n="30"/>
            facinus indignum immeritam gentem perire neque ullam pereundi


<note type="footnote"> 6 Esther 2. 18 Esther 3. 28 Esther 4. </note>


<note type="footnote"> 8 mardochoeo P || patraele b lOetom. <hi rend="italic">P, ac b</hi> II ammonita <hi rend="italic">P</hi> 13 coepit<lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 14 aequatam sibi imp. <hi rend="italic">malebat Vorstim</hi> 15 mardocheus P, <hi rend="italic">et sic<lb/>
             deinceps</hi> 18 amman h. <hi rend="italic">Z. P, sed alias</hi> aman; Haman <hi rend="italic">b</hi> 21 pernitiem P <lb/>
            22 intendene <hi rend="italic">b:</hi> incendensP 1\\ adiit Pb 27 omnSP 28 promulgarent <lb/>
            P: edictoia promalgarent b 30 regiam <hi rend="italic">P et de Prato:</hi> reginam b </note> <lb/>


<pb n="69"/>
            causam dari. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Esther lamentantis voce excita rem, ut erat, cognoscit. <lb/>
             tum uero anceps consilii, quia adeundi regem potestas non <lb/>
            erat — etenim more Persarum reginae introire ad regem nisi <lb/>
            accersitae non licet, nec tamen, cum fuerit regi libitum, sed statuto <lb/>
            tempore admittitur — et forte tum ita euenerat, ut diebus xxx <lb n="5"/>
            proximis separata a conspectu regis Esther haberetur. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>igitur audendum<lb/>
             aliquid pro ciuibus rata, etsi certa pestis adesset, pulchro m <lb/>
            negotio occumbere parata, inuocato prius Deo, aulam regis ingreditur. <lb/>
            at barbarus re insolita percussus, paulatim blandimento <lb/>
            muliebri delinitus, postremo ad cenam reginae perducitur, unaque <lb n="10"/>
            cum illo Aman ille regi carus et Iudaeae genti infestus. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>igitur  <lb/>
            cum iam post epulas multis poculis conuiuium calere coepisset, <lb/>
            Esther genibus regis aduoluitur, gentis suae perniciem deprecatur. <lb/>
            rex uero nihil se petenti, si quid ultra peteret, negaturum pollicetur. <lb/>
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>tum Esther arrepto tempore Amanis mortem flagitat in  <lb n="15"/>
            ultionem gentis, quam perditam cupierat. sed rex amici memor <lb/>
            paulisper cunctatus deliberandi gratia modicum secessit. deinde <lb/>
            regressus <hi rend="italic">ut</hi> uidit Aman reginae genua complexum, succensus ira <lb/>
            et appetitam reginam clamitans, morte eum <sic>amci</sic> iubet. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>et tum  <lb/>
            regi compertum, poenam crucis per Aman Mardochaeo paratam. <lb n="20"/>
            ita Aman eaedem cruci affigitur, omniaque bona eius Mardochaeo <lb/>
            data Iudaeique sunt absoluti. Artaxerses regnauit annos duos et <lb/>
            LX, eidemque Ochus successit.

</p></div></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Huic rerum ordini recte Iudith actus conseram: traditur enim  <lb/>
            post captiuitatem fuisse, sed quis eo tempore Persis regnauerit,<lb n="25"/>
            <sic>historiadiuinanonedidit</sic>: regem tamen, sub quo illa gesta <lb/>
            sint, Nabuchodonosor nuncupat, non utique eum, qui Hierosolymam<lb/>
            ceperit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>sed nullum hoc nomine post captiuitatem apud Persas  <lb/>
            regnasse reperio, nisi si ob inpotentiam et pariles conatus


<note type="footnote"> 6 Esther 5. 13 Esther 7. 24 Judith 1. </note>


<note type="footnote"> 8 parata de <hi rend="italic">Prato :</hi> parat <hi rend="italic">Pb</hi> II dõ <hi rend="italic">P corr. 1 m, ex</hi> dnõ: Domino <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            9 percalsns <hi rend="italic">b</hi> 10 coeipm <hi rend="italic">b</hi> 11 gentis <hi rend="italic">P,</hi> em. <hi rend="italic">Galesinius</hi> 13 pernitiem<lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 17 cunctatnr deliherandique b 18 ut uidit <hi rend="italic">Sigonim:</hi> uidit P <lb/>
            20 compertum erat <hi rend="italic">b</hi> 21 epdem <hi rend="italic">P:</hi> eidem <hi rend="italic">b</hi> 22 artazerses <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            23 LX P: XL <hi rend="italic">Sigoniue; contra</hi> de <hi rend="italic">Prato cenaet infra</hi> anni n et XL <hi rend="italic">(pro</hi> <lb/>
            dno et xx) scribendum <hi rend="italic">esse</hi> 24 conaeram <hi rend="italic">P, ut coni</hi>. Drurius: conferam <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            26 gesta sunt <hi rend="italic">malebat de Prato</hi> 29 inpatientiam <hi rend="italic">Pt em. Sigonius</hi> <lb/>
            II quicumq. <hi rend="italic">P et Sigonius:</hi> quicum <hi rend="italic">b</hi> </note>

<pb n="70"/>

            quicumque ille rex Nabuchodonosor a Iudaeis uocitatus est. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>plerique <lb/>
            tamen Cambysen, Cyri regis filium, putant, eo quod uictor Aegyptum<lb/>
            atque Aethiopiam penetrauerit. sed huic opinioni eadem sacra <lb/>
            historia repugnat: nam duodecimo regis illius anno Iudith fuisse  <lb/>
            signatur. 
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>