<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.1.1-2.1.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:2.1.1-2.1.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Captiuitatis tempora prophetarum uaticiniis atque actibus <lb/>
            illustrata sunt, maximeque Danielis egregia ad conseruandam <lb/>
            legem perseuerantia et in absolutione Susannae diuino consilio  <lb/>
            ceterisque ab eo gestis, quae iam ordine persequemur. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>hic sub rege <lb/>
            Ioachim captus deductusque Babylonam paruus admodum puer: <lb n="5"/>
            postea ob elegantiam uultus inter ministros regios assumptus,  <lb/>
            unaque cum eo Annanias, Misael et Azarias. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>sed cum eos rex <lb/>
            delicatioribus cibis curari praecepisset idque Asphanae eunucho <lb/>
            negotii dedisset, Daniel paternarum traditionum memor, ne ex <lb/>
            mensa regis gentilium cibis participaret, poposcit ab eunucho, ut  <lb n="10"/>
            leguminibus tantum uterentur. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>causante Asphane, ne dissimulatum <lb/>
            imperium regis consecutura macies proderet, Daniel Deo fretus <lb/>
            pollicetur maioris decoris sibi [uultus ex:leguminibus quam ex <lb/>
            cibis regiis fore. fidesque dictis affuit, ita ut minime eorum uultus <lb/>
            comparabiles haberentur, qui imperialibus impendiis <sic>procurabantur</sic>. <lb n="15"/>
             igitur a rege in honorem et gratiam adhibiti prudentia et


<note type="footnote"> 7 Dan. 1. </note>


<note type="footnote"> 2 egregiam — perseuerantiara <hi rend="italic">P, em. de Prato</hi> (Maiime itaque Danielis<lb/>
            egregiam ad c. 1. perseuerantiam, et in abaolutionem S. diuino <lb/>
            consilio, caeteraque ab eo gesta ordine persequemur <hi rend="italic">b)</hi> 3 absolutionS <hi rend="italic">P, <lb/>
            em. Hofmeister et de Prato</hi> 11 suBsanne P 4 quae iam ordine <hi rend="italic">scripsi:</hi> quae <lb/>
            in ordine <hi rend="italic">P</hi> 5 Joacim <hi rend="italic">Sigonius</hi> 11 babalonam <hi rend="italic">P</hi> 6 eligantiam <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            7 Ananias <hi rend="italic">b, item infra c</hi>. 3 8 delicatoribus P 11 asphane eununcho P <lb/>
            9 patriarum <hi rend="italic">Sigonius, at</hi> u. <hi rend="italic">II, 12, 6</hi> II memo. ne <hi rend="italic">P</hi> 11 uescerentur <lb/>
            <hi rend="italic">Sigonius</hi> II asphanen P 13 maius P 16 in honorem et gratiam <hi rend="italic">nos:</hi> <lb/>
            in honore et gratia <hi rend="italic">(sed</hi> gratia <hi rend="italic">ex</hi> gratiS <hi rend="italic">raswra faetum) P,</hi> in honore et <lb/>
            gratia <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>


<pb n="57"/>
            disciplina breui omnibus regis proximis antelati. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>per idem tempus  <lb/>
            Susanna, cuidam Ioachi nupta, spectatae femina pulchritudinis, <lb/>
            a duobus presbyteris <sic n="poss">appquita</sic>, cum impudicis non adquieuisset, <lb/>
            falso crimine incessitur, isdem presbyteris deferentibus, in remotis <lb/>
            locis adulescentem cum ea deprehensum, sed illum iuuenili alacritate<lb n="5"/>
            senum manus effugisse. ita presbyteris fides habita: iudicio <lb/>
            populi Susanna damnatur. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>quae cum secundum legem ad supplicium<lb/>
             duceretur, Daniel, tum annos natus <sic>xn</sic>, increpitis Iudaeis, <lb/>
            cur innocenter morti dedissent, reduci eam in iudicium causamque<lb/>
            denuo audiri postulat. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>enimuero multitudo Iudaeorum, quae  <lb n="10"/>
            tum aderat, non sine Deo existimans puerum contemptae aetatulae <lb/>
            in hanc constantiam prorupisse, fauore accommodato in consilium <lb/>
            reuertitur. initur denuo iudicium: Danielo. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>, ut inter maiores natu  <lb/>
            resideret, delatum. igitur separari accusatores iubet: unumquemque<lb/>
             ex eis interrogat, sub cuius generis arbore adulteram deprehendisset. <lb n="15"/>
            ex uarietate responsi falsitas deprehensa: Susanna absoluta,<lb/>
            presbyteri, qui innocenti periculum creauerant, capite damnati.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>