<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.6.1-1.6.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.6.1-1.6.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Per idem tempus Abrahae Deus locutus est, multiplicandumque<lb/>
             semen eius, sicut arenas maris stellasque caeli, spopondit:<lb/>
             peregrinumque eius semen futurum praedictum ac posteros <lb n="15"/>
            in hostili solo per quadringentos annos laturos seruitium, post <lb/>
            libertati restituendos. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>tunc ei atque uxori eius adiectione unius:  <lb/>
            litterae nomen inmutatum: ita nunc ex Abram Abraham, ex Sara <lb/>
            Sarra dicitur. cuius quidem rei non inane mysterium non est <lb/>
            huius operis exponere. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>eodem tempore Abrahae lex circumcisionis  <lb n="20"/>
            imposita est, erat ei autem ex ancilla filius Ismahel. et cum ipse <lb/>
            esset annorum centum, uxor autem eius nonaginta, futurum eis <lb/>
            filium Isaac Deus pollicetur, qui cum duobus angelis ad eum <lb/>
            uenerat. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>inde Sodomam missi angeli Loth in porta sedentem reppererunt. <lb/>
             quos cum ille, homines existimans, hospitio receptos


<note type="footnote"> 2 Gen. 14. 13 Gen. 15 et 17. 23 Gen. 18. 25 Gen. 19. </note>


<note type="footnote"> 2 Domino <hi rend="italic">b</hi> 3 erant cum <hi rend="italic">b:</hi> erant inmortales cum <hi rend="italic">P</hi> 5 sodomum<lb/>
            et gomorrumP; Sodomorum, Gommoreorum <hi rend="italic">b;</hi> Gomorrhae <hi rend="italic">coni. Vorstius,<lb/>
            coll. interprete Graeco: <foreign xml:lang="grc">βασιλεὺς</foreign></hi> ∑<foreign xml:lang="grc">οδ</foreign>ó<foreign xml:lang="grc">μωυ</foreign>, <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">βασιλεὺς</foreign></hi> <foreign xml:lang="grc">Γομ</foreign>ó<foreign xml:lang="grc">ρρας</foreign> (Sodomitarum<lb/>
            et Gomorrhaeorum <hi rend="italic">coni. de Prato)</hi> II uicinarumque urbium <hi rend="italic">coni. <lb/>
            Drusius</hi> 6 uictoria <hi rend="italic">P; at cf. 1, 34, 5</hi> 11 decimas <hi rend="italic">b sed ante</hi> praedae: <lb/>
            <hi rend="italic">om. P</hi> 13 Dominus <hi rend="italic">b</hi> 15 praedictum futurum <hi rend="italic">b</hi> 16 post <hi rend="italic">P:</hi> postea <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            18 inmutatum <hi rend="italic">P corr</hi>. \\I ex Abram Abraam <hi rend="italic">Drusius</hi> II ex Sara Sarra <lb/>
            <hi rend="italic">Sigonius:</hi> ex sarai sara <hi rend="italic">Pb; cf. Genes. 17, 5 et 15 ex interpret. LXX, <lb/>
            August. de ciu. Dei XVI, 26, 25 21 Ismael b || ipse esse P</hi> 22 annorum <lb/>
            fere <hi rend="italic">(uel</hi> prope) centum <hi rend="italic">coni. de Prato</hi> 23 Dominus <hi rend="italic">b</hi> 1\\ cum duobus <hi rend="italic">b:</hi> <lb/>
            duobus <hi rend="italic">P, at u. Gen. 18,</hi> 2 apparuerunt ei tres uiri stantes propc eum. <lb/>
            24 sedente P II reperierunt <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="8"/>
            cenatosque domi haberet, iuuentus improba ex oppido nouos hospites<lb/>
            ad stuprum flagitabant. Loth pro hospitibus filias offerens, <lb/>
            non adquiescentibus, quibus illicita potius desiderio erant, ipse  <lb/>
            ad stuprum trahebatur. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>quem angeli propere ab iniuria uindicantes<lb/>
            luminibus impudicorum caecitatem offuderunt. tum Loth ab<lb n="5"/>
            hospitibus edoctus perdendum oppidum, propere cum uxore et <lb/>
            filiabus egressus: interdictum tamen est, ne retrorsum respicerent.  <lb/>

</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>            sed mulier parum dicto audiens  – humano malo quo aegre uetitis <lb/>
            abstinetur –, reflexit oculos statimque <sic>inmolem</sic> conuersa traditur.  <lb/>
            at Sodoma diuinis ignibus conflagrauit. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Loth autem filiae existimantes<lb n="10"/>
             humanum genus interisse concubitum inebriati patris <lb/>
            appetiuerunt, unde Moab et Ammon nati sunt.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>