<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.48.1-1.48.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.48.1-1.48.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="48" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Celebris circa haec tempora Niniuitarum fides traditur. id <lb/>
            oppidum olim ab Assure, Sem filio, conditum caput regni Assyriorum<lb/>
            fuit, frequens tum incolentium multitudine, alens uirorum  <lb/>
            milia c et xx atque ut in magno populo abundans uitiis. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>\' quia<lb n="10"/>
            Deus motus Ionam prophetam ex Iudaea ire praecepit ac denuntiare <lb/>
            urbi excidium, sicut olim Sodoma et Gomorra diuinis ignibus  <lb/>
            conflagrassent. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>uerum propheta praedicationis istius ministerium <lb/>
            detrectans, non contumacia, sed praescientia, qua uidebat Deum <lb/>
            paenitentia populi placandum, nauim, quae longe diuersa regione <lb n="15"/>
            Tharsos petebat, conscendit. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>sed ubi in altum processum, nautae <lb/>
            saeuitia maris compulsi, quisnam esset mali causa, sorte <sic>exploranare</sic>. <lb/>
            cum super Ionam sors decidisset, tamquam piaculum tempestatis<lb/>
            in profundum proiectus est: exceptusque a ceto [marino <lb/>
            monstro] ac deuoratus, post triduum fere Niniuitarum litoribus <lb n="20"/>
            eiectus iussa praedicat, urbem scilicet ob peccata populi triduo  <lb/>
            perituram. igitur non dissimulanter, ut olim Sodomis,. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>audita est <lb/>
            uox prophetae: ac statim iussu regis exemploque populus uniuersus, <lb/>
            quin et recens nati cibo potuque abstinentur: iumenta itidem et <lb/>
            diuersi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium  <lb n="25"/>
            speciem cum hominibus praebebant. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>ita imminens malum auersum. <lb/>
            Ionae apud Deum conquerenti, quod fides dictis non affuisset, <lb/>
            responsum, paenitentibus ueniam negari non posse.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>