<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.47.1-1.47.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.47.1-1.47.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="47" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur Amassiae Ozias filius successit. nam in parte decem  <lb/>
            tribuum Ioas diem functus Ieroboae filio locum fecerat, postque <lb/>
            hunc Zacharias filius eius regnauit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>horum nos regum omniumque,  <lb n="15"/>
            qui in parte decem tribuum Samariae praefuerunt, annotanda esse <lb/>
            tempora non putauimus, quia breuitati studentes superflua omisimus,<lb/>
            et ad cognitionem temporum eius potissimum partis annos <lb/>
            credidimus persequendos, quae in captiuitatem posterius abducta <lb/>
            prolixius tempus in regno habuit. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>igitur Ozias regnum Iudae,  <lb n="20"/>
            adeptus praecipuam curam Domini cognoscendi habuit, Zacharia <lb/>
            . propheta plurimum usus: (Isaias etiam sub hoc primum prophetasse<lb/>
            traditur) quo merito prosperis euentibus aduersum finitimos <lb/>
            bella gessit, Arabas etiam deuicit. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>iamque Aegyptum terrore  <lb/>
            nominis sui concusserat, elatusque secundis rebus, illicita praesumens,<lb n="25"/>
            incensum Deo obtulit, quod solis facere sacerdotibus mos <lb/>
            erat. itaque per Azariam sacerdotem increpitus cum loco decedere


<note type="footnote"> 13 IV Reg. 15. 20 n Par. 26. </note>


<note type="footnote"> 2 nouem] <hi rend="italic">immo</hi> xxvnir, <hi rend="italic">ut libri etiam IV Reg. 14, 2 habent; cf. de<lb/>
             Prato ad h. I</hi>. 5 aimotatas est. Ea P: annotatum est. Et <hi rend="italic">b</hi> 6 regnormn]<lb/>
            Chronicorum <hi rend="italic">de Prato, nos</hi> regnorum <hi rend="italic">inclusimus</hi> II Jeroboam <hi rend="italic">P, ut <lb/>
            coni. Hornius:</hi> Joram <hi rend="italic">b</hi> 7 octauo] xviii <hi rend="italic">de Prato cum Eusebio (xv Reg. <lb/>
             IV, 14, 23)</hi> 9 quarto] <hi rend="italic">at u. de Prato</hi> II esse defonctas P: defanctas est <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            10 efficit (scil. <hi rend="italic">Eusebius in ahron.) coni. de Prato</hi> 12 auctoritate P <lb/>
            13 Ozias <hi rend="italic">(ut est infra) de Prato:</hi> Otia <hi rend="italic">Pb</hi> 14 ieroboae P: Joram b <lb/>
            15 eius filius <hi rend="italic">b</hi> 19 credimus <hi rend="italic">Pb, em. de Prato</hi> 22 Esaias <hi rend="italic">b</hi> 23 enntibuB<lb/>
            P II adaersus <hi rend="italic">b</hi> 26 mos <hi rend="italic">P:</hi> fas <hi rend="italic">b</hi> 27 cum <hi rend="italic">nos:</hi> com P (Itaque <lb/>
            cum per A. — eo loco <hi rend="italic">b)</hi> </note>


<note type="footnote"> 4 </note> <lb/>


<pb n="50"/>
            cogeretur atque in iram exarsisset, lepra oppletus decessit. quo <lb/>
            morbo affectus uita functus est, cum regnasset annos duo et quinquaginta. <lb/>
            
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>regnum inde Ioathae filio datum: isque admodum sanctus <lb/>
            fuisse traditur prospereque imperium administrauit: gentem Ammonitarum<lb/>
            bello uictam stipendium praestare coegit. regnauit<lb n="5"/>
            autem annis xvi eidemque Achaz filius successit.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>