<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.35.1-1.35.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.35.1-1.35.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Crescebat in dies in eum regis odium stimulante inuidia,  <lb/>
            quia bonos semper mali insectantur. igitur ministris et Ionathae <lb n="15"/>
            filio imperauit, uitae eius ut insidias pararent. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>sed Ionathae carus  <lb/>
            acceptusque iam inde a principio Dauid fuerat: itaque rex increpitus<lb/>
            a filio cruentum imperium repressit. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>sed non diu mali boni  <lb/>
            sunt. nam cum spiritu erroris Saul <sic>aflligeretur</sic>, eique Dauid <sic>assisteret</sic>,<lb/>
             cithara laborantem deliniens, lancea eum ferire conatus est, <lb n="20"/>
            nisi ille letalem ictum propere declinasset. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>exinde iam non occulte,  <lb/>
            sed palam ei necem parabat: nec ultra se Dauid regi credidit. ac <lb/>
            primum fugiens ad Samuelem se contulit, inde ad Abimelech, <lb/>
            postremo ad regem Moab confugit. mox per Gad prophetam monitus<lb/>
             in terram Iudae regressus, uitae periculum adiit. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>ea tempestate<lb n="25"/>
             Saul Abimelech sacerdotem interemit, cur Dauid recepisset: <lb/>
            et cum ex ministris regiis nemo in sacerdotem manus inferre <lb/>
            auderet, Doec Syrus cruentum ministerium executus est. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>post id  <lb/>
            Dauid desertum petiit. illuc quoque eum Saul persecutus est, sed <lb/>
            inani opera eius exitium moliebatur, quem Deus protegebat. erat


<note type="footnote"> 1 I Reg. 18. 19 I Reg. 20. 24 I Reg. 22. 29 I Beg. 24. </note>


<note type="footnote"> ! 3 pernecie P 7 <hi rend="italic">Mtlxoi LXX,</hi> Michal <hi rend="italic">text. hebr</hi>. 13 matrimonio<lb/>
            P: matrimonium <hi rend="italic">b</hi> 21 loetalem P 23 Abimelech, post ad <lb/>
            regem Geth, postremo <hi rend="italic">Drusvus</hi> 25 in t. Juda <hi rend="italic">coni. de Prato,</hi> ut <hi rend="italic">estin <lb/>
            LXX</hi> d, <hi rend="italic">yñv \'<foreign xml:lang="grc">Ιούα</foreign></hi> 26 cur P: quod <hi rend="italic">b; cf. Ind. IIIs. u</hi>. 28 doęc P, <lb/>
            Doeg <hi rend="italic">b; cf. LXX dutjx</hi> II sirus P 29 peraeqnntns <hi rend="italic">b</hi> II sed <hi rend="italic">om. P, fori</hi>. <lb/>
            \'persecntns, set inani 30 exitum P 1\\ Dominus <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb n="30"/>


<pb n="38"/>
            in deserto spelunca, uasto recessu patens. in huius interiora Dauid  <lb/>
            se coniecerat. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Saul nesciens in primo speluncae aditu reficiendi <lb/>
            corporis gratia successerat, ibique somno captus requiescebat. <lb/>
            quod ubi Dauid animaduertit, hortantibus cunctis ut oportunitate <lb/>
            uteretur, abstinuit regis exitio, diploidem tamen eius abstulit. <lb n="5"/>

</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>            mox egressus tuto eminus loco a tergo allocutus est, sua in illum <lb/>
            commemorans beneficia, ut saepe pro regno eius caput periculis <lb/>
            obiectasset, ut postremo praesenti tempore a Deo sibi traditum <lb/>
            interimere noluisset. ad haec Saul culpam fateri, ueniam precari, <lb/>
            lacrimas fundere, pietatem Dauid extollere, malitiam suam incusare,<lb n="10"/>
             regem eum et filium appellans. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>tantum ex feroci illo animo <lb/>
            mutatum: crederes nihil ultra aduersum generum ausurum. sed <lb/>
            Dauid, qui pensius ingenium mali spectatum haberet et cognitum,  <lb/>
            nihil regi credendum ratus intra eremum se continebat. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Saul uecors<lb/>
             animi, quia comprehendendi generum potestas non erat, <lb n="15"/>
            filiam suam Melchol Dauid, ut supra retulimus, nuptam Faltim <lb/>
            cuidam in matrimonium dedit. Dauid ad Allophylos confugit. - ;

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>