<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.34.7-1.35.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.34.7-1.35.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>ac primum tribus<lb/>
             eum fecerat, ut rem bellicam curaret: inde, cum ei filiam <lb n="5"/>
            spopondisset, fidem fregit eamque alteri tradidit. mox filia regis <lb/>
            natu minor, Melchol nomine, amore Dauid flagrare occeperat. <lb/>
            igitur nuptiarum eius istiusmodi conditionem proponit: si centum <lb/>
            praeputia Dauid ex hostibus retulisset, regiam uirginem matrimonio<lb/>
            illius cessuram: sperabat enim iuuenem periculosa audentem<lb n="10"/>
            facile periturum. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>sed longe aliter ac ratus erat euenit: nam,  <lb/>
            ut proposuerat, impigre Dauid centum praeputia ex Allophylis <lb/>
            retulit: atque ita regis filiam in matrimonio accepit.

</p></div></div><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Crescebat in dies in eum regis odium stimulante inuidia,  <lb/>
            quia bonos semper mali insectantur. igitur ministris et Ionathae <lb n="15"/>
            filio imperauit, uitae eius ut insidias pararent. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>sed Ionathae carus  <lb/>
            acceptusque iam inde a principio Dauid fuerat: itaque rex increpitus<lb/>
            a filio cruentum imperium repressit. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>sed non diu mali boni  <lb/>
            sunt. nam cum spiritu erroris Saul <sic>aflligeretur</sic>, eique Dauid <sic>assisteret</sic>,<lb/>
             cithara laborantem deliniens, lancea eum ferire conatus est, <lb n="20"/>
            nisi ille letalem ictum propere declinasset. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>exinde iam non occulte,  <lb/>
            sed palam ei necem parabat: nec ultra se Dauid regi credidit. ac <lb/>
            primum fugiens ad Samuelem se contulit, inde ad Abimelech, <lb/>
            postremo ad regem Moab confugit. mox per Gad prophetam monitus<lb/>
             in terram Iudae regressus, uitae periculum adiit. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>ea tempestate<lb n="25"/>
             Saul Abimelech sacerdotem interemit, cur Dauid recepisset: <lb/>
            et cum ex ministris regiis nemo in sacerdotem manus inferre <lb/>
            auderet, Doec Syrus cruentum ministerium executus est. 
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>