<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.28.7-1.29.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.28.7-1.29.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>huic Simmichar successit, de quo nihil amplius scriptura<lb n="25"/>
             prodidit. nam neque finem imperii eius repperi et fuisse populum<lb/>
            sine duce inuenio. ideo, cum aduersus Beniamin tribum <lb/>
            ciuile bellum fuit, ludas temporarius dux belli assumptus est. sed <lb/>
            plerique, qui de temporibus scripserunt, annuum imperium eius <lb/>
            <sic>annotauerunt</sic>: plerique ita eum praeterierunt, ut post Samson


<note type="footnote"> 6 Jud. 16. </note>


<note type="footnote"> 3 Domino <hi rend="italic">b</hi> 6 teptare <hi rend="italic">P</hi> 8 corripiunt P: corrumpunt <hi rend="italic">b</hi> 9 multa <lb/>
            P: multum <hi rend="italic">b</hi> 10 captis P 14 accisos <hi rend="italic">Pb</hi> II cum eo P: cum eis <hi rend="italic">b</hi> II <lb/>
            occoeperat <hi rend="italic">b</hi> 18 idolis P 19 exhyberi P 21 mire P 25 Simmichar <lb/>
            <hi rend="italic">Pb, at infra c. 29,</hi> 7 Semigar 26 reperi <hi rend="italic">b</hi> 27 ideo 6; adeo P p tribuum<lb/>
            <hi rend="italic">de Prato</hi> 29 plerique] <hi rend="italic">immo</hi> pauci <hi rend="italic">(uel</hi> aliqui); <hi rend="italic">videtur</hi> eum <lb/>
            <hi rend="italic">librarius sequens</hi> plerique <hi rend="italic">calamo praecepisse</hi> p annuum imperium <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            annùunù imperiO. P, annum unum imperio <hi rend="italic">edd</hi>. </note> <lb n="30"/>


<pb n="32"/>
            Heli sacerdotem <sic>snbiunieriiit</sic>. nos eam rem ut parum compertam <lb/>
            in medio relinquemus.

</p></div></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Per haec tempora ciuile, ut diximus, bellum exarserat, causa  <lb/>
            autem motus haec fuit.

</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Leuites quidam cum concubina iter faciens, <lb/>
            urguente nocte compulsus in oppido Gabaa, quod ab Beniamitis<lb n="5"/>
            <sic>incolebatar</sic>, successerat. cum eum senex quidam hospitio benigne <lb/>
            recepisset, iuuenes ei oppido hospitem circumsistunt, stupro eum  <lb/>
            subdere parantes. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>multum a sene increpiti aegreque exorati, uicario <lb/>
            demum concubinae eius corpore in ludibrium accepto, aduenae <lb/>
            pepercerunt, illusamque nocte tota postero die reddiderunt. Sed <lb n="10"/>
            illa — stupri iniuria an uerecundia, parum definio — uiso uiro  <lb/>
            animam efflauit. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>tum Leuita m testimonium diri <sic>racmons</sic> membra <lb/>
            eius in duodecim discissa partes per duodecim tribus misit, quo  <lb/>
            promptius omnes facti inuidia commoueret. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>quod ubi omnibus <lb/>
            compertum, undecim reliquae tribus aduersum Beniamin in bellum<lb n="15"/>
             conspirant. huic bello ludas, ut diximus, dux fuit. sed duobus <lb/>
            proeliis male pugnatum: tertio demum Beniamitae uicti caesique <lb/>
            ad internecionem: ita paucorum scelus publico exitio punitum.  <lb/>
            haec quoque Iudicum uolumine continentur:
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Regum libri sequuntur. <lb/>
            sed mihi annorum ordinem et seriem temporum persequenti  <lb n="20"/>
            parum continuata uidetur historia. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>nam cum post Samson iudicem <lb/>
            Semigar fuerit, pauloque post historia consignet populum sine <lb/>
            iudicibus egisse, Heli etiam sacerdos libris regnorum fuisse referatur,<lb/>
            sed quot anni inter Heli et Samson fuerint minime scriptura<lb/>
            prodiderit, uideo medii quiddam fuisse temporis, quod laboret  <lb n="25"/>
            ambiguo. 
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>