<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.23.8-1.24.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.23.8-1.24.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>eodem tractu Iesus mortuus <lb/>
            est, anno aetatis decimo et centesimo. de imperii autem eius tempore<lb/>
            parum definio: frequens tamen opinio est, xx et <sic>vii</sic> annis <lb/>
            eum Hebraeis praefuisse. quod si ita est, a mundi exordio in excessum<lb/>
              eius anni sunt III D CCC LXXX et IIII. <lb n="20"/>
            

</p></div></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Iesu mortuo populus sine duce agebat. sed cum aduersus Chananaeos<lb/>
            bellandum esset, dux belli ludas assumptus est. huius <lb/>
            ductu res prospere gestae: domi militiaeque summum otium: <lb/>
            populus subactis aut per deditionem acceptis gentibus imperitabat.  <lb n="25"/>

</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>            inde, ut semper fieri secundis rebus solet, morum disciplinaeque <lb/>
            immemor matrimonia ex uictis assumere paulatimque externos <lb/>
            mores trahere ac mox profano ritu idolis sacrificare occepit: adeo


<note type="footnote"> 3 Jos. 13. sqq. 15 Jos. 23. 24. 22 Jud. 1. </note>


<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">xxxi Stgonius coll. Jos. 12, 24</hi>. 2 terra per undecim tribus uiritim<lb/>
            <hi rend="italic">b:</hi> trib; per undecim tribus uirtntem <hi rend="italic">P; uerum erat</hi> per xn tribus, <lb/>
            <hi rend="italic">sed uidetur error ipsim Seueri</hi> 6 immoemores P 7 labendi P 15 incoeptum<lb/>
            <hi rend="italic">Pb</hi> 17 annis nemine audente tentare <hi rend="italic">b ex interpolatione</hi> 1\\ tractu <lb/>
            temporis <hi rend="italic">malebat de Prato,</hi> temporum tractu <hi rend="italic">Vonck coll. I, 13. II, 5. 9. <lb/>
             12. 33</hi>. 21 <hi rend="italic">m P, ut coni. GiselintIJJ:</hi> M <hi rend="italic">b</hi> 22 chananeos <hi rend="italic">P</hi> 23 Juda <lb/>
            <hi rend="italic">coni. Brusius, quoniam de tribu sermo est</hi> 25 populus aut subactis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            27 assumere b: assumpsere P </note> <lb/>


<pb n="27"/>
            cuncta cum externis societas perniciosa est. quae Deus longo ante <lb/>
            prospiciens salubri Hebraeos responso instruxerat, deuictas gentes <lb/>
            ut internecioni darent. sed plebs cupida dominandi imperare victis<lb/>
            cum pernicie malebat. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>igitur cum relicto Deo idola colerent,  <lb/>
            destituti diuino auxilio, a rege Mesopotamiae <sic>euieti</sic> et subacti <lb n="5"/>
            VIII annis captiuitatem pependerunt, donec Gothoniel duce in libertatem<lb/>
            restituti per quinquaginta annos rerum potiti sunt. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>rursumque<lb/>
 corrupti longae pacis malo idolis litauerunt. moxque aderat<lb/>
            poena peccantibus: ab Eglom rege Moabitarum deuicti duodeuiginti<lb/>
             annis seruierunt, donec instinctu Dei Aod regem hostium <lb n="10"/>
            dolo interemit contractoque tumultuario exercitu libertatem armis <lb/>
            uindicauit. idem per LXXX annos in pace Hebraeis praefuit. huic <lb/>
            Semigar successit: isque aduersus Allophylos congressus secundum<lb/>
            euentu proelium fecit. 
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>