<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.20.1-1.20.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.20.1-1.20.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Exin Leuiticus liber sequitur, in quo litandi praecepta traduntur,<lb/>
            mandata etiam latae superius legi adduntur, plena omnia sacerdotalibus<lb/>
            institutis. quae si quis cognoscere uolet, perfectius inde <lb/>
            capiet. nos enim suscepti operis modum custodientes solam historiam<lb n="10"/>
             persequimur. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur Leui tribu in sacerdotium segregata reliquae<lb/>
             tribus dinumeratae repertaque hominum DC et m D. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>cum <lb/>
            ergo populus mannae cibo, ut supra retulimus, uteretur, tot tantisque<lb/>
            beneficiis Dei, ut semper, ingratus uiles, quibus in Aegypto  <lb/>
            assueuerat, desiderabat. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>tum Deus inmensam copiam coturnicum<lb n="15"/>
             castris intulit: quae cum auide diriperent, primoribus labiis <lb/>
            admotis carnibus interibant. magnaque eo die in castris clades fuit, <lb/>
            adeo ut xx et III virorum perisse tradantur. ita populus eo, quem  <lb/>
            desiderabat, cibo punitus est. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>inde promotum agmen et in Faran <lb/>
            uentum est: edoctusque a Deo Moyses, uicinam esse terram, cuius<lb n="20"/>
            possessionem eis promiserat Deus, exploratoribus in eam missis <lb/>
            renuntiatur, felicem omni copia esse regionem, sed gentes ualidas  <lb/>
            et munita ingentibus muris oppida. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>quod ubi populo compertum, <lb/>
            magna mentes omnium formido incesserat : eoque mali uentum,


<note type="footnote"> 11 Num. 1 sqq. 14 Num. 11. 17 Num. 12, sq. 22 Num. 14. </note>


<note rend="script" type="footnote"> 2 Domini <hi rend="italic">b</hi> 3 tabernaculfl <hi rend="italic">P:</hi> tabernaculi b II referetur <hi rend="italic">P:</hi> refertur<lb/>
            <hi rend="italic">b, quo recepto</hi> hoc in loco <hi rend="italic">interpretantur \'scilicet ab Exodi cap. 35 <lb/>
            usque</hi> ad <hi rend="italic">finem libri\'</hi>. Quodsi <hi rend="italic">codicis scriptura uera est, adnotationem <lb/>
            Seueri de re habemus, quam exsecuturus erat, sed incertum qua causa <lb/>
            praetermisit</hi> 8 legi <hi rend="italic">Vonck:</hi> legis <hi rend="italic">Pb</hi> 10 hystoriam <hi rend="italic">P</hi> 11 persequimur]<lb/>
            <hi rend="italic">sic P,</hi> non prosequimur, <hi rend="italic">utaitde Prato</hi> 12 DC. et .111..D. <hi rend="italic">P,</hi> <lb/>
            DC et <hi rend="italic">nr ub; nos scripsimus</hi> rn <hi rend="italic">addito signo millenario,</hi> ut <hi rend="italic">iam sit numerus<lb/>
             hominum 603,500;</hi> in <hi rend="italic">quarto libro Pentateuchi (Num. 1, 46) numervs</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">603 milia et 550</hi> 15 desiderabat P <hi rend="italic">(sc</hi>. cibos): dapes desiderabat <hi rend="italic">b</hi> II <lb/>
            Dominus <hi rend="italic">b, item u. 21</hi> 17 clades in castris <hi rend="italic">b</hi> 18 xx. et III. uirorum <lb/>
            <hi rend="italic">P:</hi> xx et m virorum millia <hi rend="italic">b</hi> n perisse traduntur <hi rend="italic">P,</hi> periisse tradantur<lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 19 desiderauerat <hi rend="italic">de Prato</hi> 20 a Domino <hi rend="italic">b</hi> 21 ei <hi rend="italic">malebat <lb/>
            de Prato</hi> </note> <lb/>


<pb n="23"/>
            ut spreto Moysi imperio ducem sibi constituere pararent, cuius <lb/>
            ductu m Aegyptum reuerterentur. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>tum Iesus et Chaleb, qui inter  <lb/>
            exploratores terrae fuerant, conscissis uestibus flentes populum <lb/>
            obtestantur, ne exploratoribus credant, formidolosa referentibus: <lb/>
            se quoque una cum his fuisse, nihil metuendum in solo illo repperisse:<lb n="5"/>
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>promissis illos Dei confidere oportere, hostes praedae potius<lb/>
             quam exitio fore. sed gens indomita, sanis consiliis male renitens,<lb/>
            in perniciem eorum ferebatur. quis rebus commotus Deus <lb/>
            partem populi hostibus caedendam obiecit, exploratoribus interfectis<lb/>
             ad uulgi formidinem. <lb n="10"/>
            

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>