<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.2.1-1.2.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.2.1-1.2.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Mundus a Deo constitutus est abhinc annos iam paene sex<lb n="5"/>
            milia, sicut processu uoluminis istius digeremus: quamquam <lb/>
            inter se parum consentiant, qui rationem temporum inuestigatam  <lb/>
            ediderunt. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>quod cum uel Dei nutu uel uitio uetustatis eueniat, <lb/>
            calumnia carere debebit. mundo autem condito homo factus est: <lb/>
            uiro Adam, mulieri Eua nomen fuit. sed constituti in paradiso,<lb n="10"/>
            cum interdicta sibi arbore degustassent, in nostram uelut exules  <lb/>
            terram eiecti sunt. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>deinde ex his Cain atque Abel nascitur: sed <lb/>
            Cain impius fratrem interemit. filium Enoch habuit, a quo primum<lb/>
             ciuitas condita est, auctoris nomine uocitata. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>ex hoc Irad <lb/>
            atque ex eo Mauiahel nascitur. hic Mathusalam filium habuit <lb n="15"/>
            isque Lamech genuit, a quo iuuenis occisus traditur, nec tamen <lb/>
            nomen refertur occisi: quod quidem futuro mysterio fuisse praemissum<lb/>
             a prudentibus aestimatur. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>igitur Adam post necem filii <lb/>
            minoris Seth filium procreauit, cum iam trigesimum et ducentesimum<lb/>
            annum aetatis implesset, uixit autem annos DCCCCXXX. <lb n="20"/>
            Seth uero Enos, Enos Kainan, Kainan Malaleel, Malaleel Iared, <lb/>
            Iared Enoch genuit: qui ob iustitiam translatus a Deo traditur.  <lb/>
            huius filius Mathusalam dictus est, qui Lamech genuit:
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>ex quo <lb/>
            Noe natus, iustitia egregius et prae ceteris mortalibus Deo carus  <lb/>
            acceptusque. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>qua tempestate cum iam humanum genus abundaret, <lb n="25"/>
            angeli, quibus caelum sedes erat, speciosarum forma uirginum


<note type="footnote"> 5 Gen. 1. 9 Gen. 2. 18 Gen. 4. 19 Gen. 5. </note>


<note type="footnote"> 1 diriuata P 4 faciam INCIPIT LIBER P 5 a Deo <hi rend="italic">P et SigoniUlJ:</hi> <lb/>
            a Domino <hi rend="italic">b</hi> II annorum <hi rend="italic">malebat Giselinus</hi> 6 millia <hi rend="italic">b</hi> 8 uenustatis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            10 constutiti <hi rend="italic">P</hi> 11 interdicta sibi arbore <hi rend="italic">seripsi:</hi> interdicti sibi arboro <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> interdictam sibi arborem <hi rend="italic">b</hi> 12 nascitur <hi rend="italic">P:</hi> nascuntur <hi rend="italic">b</hi> 13 Is filium <lb/>
            <hi rend="italic">Vonck (inLectionumLatinarum libris II. Traiecti1745) II</hi> enoc <hi rend="italic">P</hi> 14 ex <lb/>
            eo Irad atque ex hoc <hi rend="italic">malebat de Prato</hi> 15 mauiahel <hi rend="italic">P:</hi> Mamahel <hi rend="italic">b</hi> II <lb/>
            hic Mathusael <hi rend="italic">Vorstius</hi> 16 iuuenis P: iuuenis quidam b 17 pmissum <lb/>
            <hi rend="italic">P (non</hi> pmissum, <hi rend="italic">ut ait de Prato)</hi> 20 ducentesimum] <hi rend="italic">sic LXX, contra<lb/>
             textus hebr. et vulg</hi>. centesimum 21 Kainan <hi rend="italic">P (bis), ut coni. Gelasinius:</hi> <lb/>
            Nainan b j) <hi rend="italic">Maleleel LXX et Lucas 24 iustitiS P</hi> II <hi rend="italic">deo P:</hi> Domino <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            26 sedis <hi rend="italic">P, sed eadeni manu</hi> sedes <hi rend="italic">corr</hi>. II spetiosarum P </note> <lb/>


<pb n="5"/>
            capti illicitas cupiditates appetierunt: ac naturae suae originisque<lb/>
            degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis<lb/>
            se mortalibus miscuerunt. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>hi paulatim mores noxios  <lb/>
            conserentes humanam corrupere progeniem, exque eorum coitu <lb/>
            Gigantes editi esse dicuntur, cum diuersae inter se naturae permixtio<lb n="5"/>
            monstra gigneret.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>