<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.11.5-1.11.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1:1.11.5-1.11.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0270.stoa001.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>qui cum somnia sua ad Ioseph  <lb/>
            retulissent, futura ex somnio coniectans, unum eorum poenas <lb/>
            capite luiturum, alium absoluendum pronuntiauit. atque ita accidit. <lb/>
            igitur post biennium somnium regi obiectum est. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>quod cum  <lb/>
            a prudentibus Aegyptiorum non posset absolui, minister regis ille <lb n="5"/>
            carcere exemptus regem admonet, Ioseph esse mirum somniorum <lb/>
            interpretem. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>ita Ioseph soluitur interpretatusque est regi somnium:<lb/>
             septem annis proximis maximam frugum ubertatem futuram,<lb/>
            consequentibus inopiam. quo metu rex perculsus, uidens diuinum<lb/>
            in Ioseph spiritum, rei eum annonariae praefecit, aequato <lb n="10"/>
            secum imperio. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>tum Ioseph abundantibus per totam Aegyptum  <lb/>
            frumentis magnam copiam congessit: multiplicatisque horreis aduersus<lb/>
            futuram famem consuluerat. ea tempestate spes atque salus <lb/>
            Aegypti in illo sita erat. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>per idem tempus duos ex Asenet  <lb/>
            filios genuit, Manassen et Ephraem: ipse autem, cum summam a <lb n="15"/>
            rege potestatem accepit, erat annorum xxx: nam a fratribus septem<lb/>
            decem annos natus uenundatus est.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>