<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:7.21-7.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:7.21-7.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> V. Sed uidelicet difficile hoc probari potest et nulla omnino <lb/>
            extant praeteritarum turpitudinum flagitiorumque uestigia. <lb n="5"/>
            ecce etiam nunc multi ex eis, licet patria careant et in comparatione <lb/>
            praeteritarum opum pauperes uiuant, peiores ferme <lb/>
            sunt quam fuerunt. peiores autem non uno modo, quia etsi <lb/>
            eadem faciunt quae ante faciebant, hoc ipso tamen deteriores <lb/>
            sunt, quia a scelere non cessant. siquidem facinora eorum,<lb n="10"/>
            etsi genere ipso maiora non sint, attamen plura sunt, ac per <lb/>
            hoc etsi criminum nouitate non crescant, pluralitate cumulantur.  <lb/>
            </p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>adde autem quod haec, ut dixi, faciunt iam senes <lb/>
            adde quod pauperes; utrumque enim sceleris augmentum est. <lb/>
            minus siquidem prodigiosum est peccare iuuenes peccare locupletes.<lb/>
            quae autem in his spes aut remedium est, qui ab <lb n="15"/>
            usitata impuritate nec miseriarum egestate nec uitae extremitate <lb/>
            reuocantur ? esto enim quosdam aut stulta praesumptio <lb/>
            longae uitae aut spes quandoque agendae paenitentiae consoletur: <lb/>
            nonne nouum hoc monstri genus est esse aliquos <lb/>
            etiam in morte uitiosos? quae cum ita sint, numquid est aliquid, <lb n="20"/>
            quod dici amplius possit? sed adhuc tamen addimus, <lb/>
            scilicet quod multi haec agunt hodie etiam inter hostes siti <lb/>
            et cotidiano discrimine ac timore captiui, cumque ob impurissimam <lb/>
            uitam traditi a deo barbaris fuerint, impuritates tamen <lb/>
            ipsas etiam inter barbaros non relinquunt. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p> VI. Sed tales forte hostes sunt, inter quos agunt, ut eos <lb/>
            ista delectent et offendantur grauissime, si, cum ipsi impudici <lb/>
            sint, uideant castos esse Romanos. quod si ita esset, nequaquam <lb/>
            tamen facere nos improbos improbitas deberet aliena, quia quemlibet hominum magis sibi praestare conuenit ut sit <lb n="30"/>
            bonus, quam alteri ut sit malus, et plus id laborandum est,

<note type="footnote">2 sordidum <hi rend="italic">A</hi> 6 comparationem <hi rend="italic">B</hi> 12 crescunt <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 his <hi rend="italic">AB:</hi> iis <hi rend="italic">cum edd. Halmius</hi> 17 usitata <hi rend="italic">ex</hi> -te <hi rend="italic">A eorr</hi>. <lb/>
            m. 1 19 longaeuitate <hi rend="italic">B</hi> 21 immorte <hi rend="italic">A quę Å</hi> 8. 1. <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2</hi> 25 impuritates <hi rend="italic">ex</hi> -tis <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 32 bonos s. <hi rend="italic">acr</hi>. u <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 A</hi> </note><lb/>
             
<pb n="163"/>
            ut placeamus deo per honestatem quam ut hominibus per <lb/>
            impuritatem: ac perinde, etiamsi inter impudicos quis bar-,. <lb/>
            baros uiuat, magis tamen pudicitiam sequi debet, quae sibi <lb/>
            expedit, quam impudicitiam, quae impuris hostibus placet. <lb/>
            sed quid accedit insuper ad mala nostra?</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>inter pudicos barbaros  <lb n="5"/>
            impudici sumus. plus adhuc dico: offenduntur barbari <lb/>
            ipsi impuritatibus nostris. esse inter Gothos non licet scortatorem <lb/>
            Gothum: soli inter eos praeiudicio nationis ac nominis <lb/>
            permittuntur impuri esse Romani. et quae nobis, rogo, spes <lb/>
            ante deum est? impudicitiam nos diligimus Gothi execrantur: <lb n="10"/>
            puritatem nos fugimus illi amant: fornicatio apud illos crimen <lb/>
            atque discrimen est apud nos decus.</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>et putamus nos ante  <lb/>
            deum posse consistere, putamus posse nos saluos esse, quando <lb/>
            omne impuritatis scelus omnis impudicitiae turpitudo a Romanis <lb/>
            admittitur et a barbaris uindicatur? hic nunc illos <lb n="15"/>
            requiro, qui meliores nos putant esse quam barbaros: dicant <lb/>
            quid horum uel paucissimi Gothi faciant, uel quid non horum <lb/>
            Romani omnes uel paene omnes? et miramur, si terrae uel <lb/>
            Aquitanorum uel nostrorum omnium a deo barbaris datae <lb/>
            sunt, cum eas, quas Romani polluerunt fornicatione, nunc <lb n="20"/>
            mundent barbari castitate? 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>VII. Sed forte hoc in Aquitanis tantum. transeamus etiam  <lb/>
            ad alias mundi partes, ne de solis tantummodo Galliis dixisse <lb/>
            uideamur. quid? Hispanias nonne uel eadem uel maiora forsitan <lb/>
            uitia perdiderunt? quas quidem caelestis ira etiamsi aliis <lb n="25"/>
            quibuslibet barbaris tradidisset, digna flagitiorum tormenta <lb/>
            tolerauerant puritatis inimici. sed accessit huc ad manifestandam

<note type="footnote"> 1 quam hominibus <hi rend="italic">B m. 1</hi> 2 proinde <hi rend="italic">Bittershusius</hi> pudicos <lb/>
            quis barbarus <hi rend="italic">A</hi> 3 pudiciam <hi rend="italic">B</hi> 5 quod accedit i. ad mala <lb/>
            nostra, inter <hi rend="italic">malit Hartelius</hi> . accidit <hi rend="italic">Å</hi> (aooedit <hi rend="italic">et Rittershusius)</hi> <lb/>
            8 iudicio praeiudicio <hi rend="italic">B ,</hi> 15 uindicantur <hi rend="italic">sed</hi> n <hi rend="italic">in paenuZt. syll. <lb/>
            punct. A</hi> 17 faciunt <hi rend="italic">B</hi> 18 penes <hi rend="italic">punct</hi>. 8 <hi rend="italic">Â,</hi> 19 nostrum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 20 polluerant <hi rend="italic">B</hi> 22 Aquitanis<hi rend="italic">Halmius:</hi> recte <hi rend="italic">(cf. <lb/>
            p. 173,17:</hi> in Afris paene onmibus nihil horum est <hi rend="italic">et p. 176,15)</hi> aquitanos <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> aquitanicis <hi rend="italic">B</hi> tantum tantum <hi rend="italic">sed poster. loco puncta A</hi> <lb/>
            24 spanias <hi rend="italic">s. scr. m. 2</hi> hi <hi rend="italic">A</hi> 27 manifestandum <hi rend="italic">A fort. recte cf</hi>. <lb/>
            §. 54 :. </note>

<note type="footnote"> 11* </note> <lb/>
             
<pb n="164"/>
            illic impudicitiae damnationem, ut Wandalis potissimum id  <lb/>
            est pudicis barbaris traderentur.</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>dupliciter in illa Hispanorum <lb/>
            captiuitate ostendere deus uoluit quantum et odisset carnis <lb/>
            libidinem et diligeret castitatem, cum et Wandalos ob solam <lb/>
            maxime pudicitiam superponeret et Hispanos ob solam uel<lb n="5"/>
            maxime impudicitiam subiugaret. quid enim? numquid non <lb/>
            erant in omni orbe terrarum barbari fortiores, quibus Hispanorum  <lb/>
            traderentur?</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>multi absque dubio, immo, ni fallor, omnes. sed <lb/>
            ideo ille infirmissimis hostibus cuncta tradidit, ut ostenderet <lb/>
            scilicet non uires ualere sed causam, neque nos tunc ignauissimorum<lb n="10"/>
            quondam hostium fortitudine obrui sed sola uitiorum <lb/>
            nostrorum impuritate superari: ut uere in nos uenerit <lb/>
            dictum ilud, quo ait dominus ad ludaeos: secundum inmunditias <lb/>
            suas et secundum iniquitates suas feci <lb/>
            illis, et auerti faciem meam ab eis, et alibi ad gentem<lb n="15"/>
            ipsam: adducet dominus super te gentem de longinquo, <lb/>
            et ungulis, inquit, equorum suorum omnes plateas <lb/>
            tuas conculcabunt et populum tuum gladio <lb/>
            interficient. completa ergo in nos sunt omnia, quae dixit <lb/>
            sermo diuinus, et uim uerborum eaelestium luit poena cunctorum.<lb n="20"/>
            </p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>VIII. Sed tamen cum omnes fere barbarae gentes Romanum sanguinem biberint omnes uiscera nostra lacerauerint, quid <lb/>
            est quod deus noster maximas rei publicae opes et locupletissimos <lb/>
            Romani nominis populos in ius potissimum ignauissimorum<lb/>
            quondam hostium dedit ? quid? nisi ut agnosceremus <lb n="25"/>
            scilicet, quod supra dixi, meritorum hoc fuisse non uirium, <lb/>
            atque ipsum quoque hoc nobis in confusionem caderet ac

<note type="footnote"> 13 Ezecb. 39, 24 16 Dent. 28, 49 17 Ezech. 26, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 pudissimum <hi rend="italic">A</hi> 7 erat s. <hi rend="italic">scr</hi>. n <hi rend="italic">m. 2 A</hi> 8 ni fallor immo <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 9 ilH eifirmissimis <hi rend="italic">sed snper</hi> i <hi rend="italic">poster. uocis</hi> illi 8. <hi rend="italic">scr. m. 2 e<lb/>
             et super</hi> ei <hi rend="italic">scr,</hi> iN <hi rend="italic">Å</hi> 10 rnres <hi rend="italic">ex</hi> uiris <hi rend="italic">A corr. m. 2; idem statim</hi> <lb/>
            inignauissimorum 12 puritate A 13 ad iudaeos dominus B <lb/>
            16 te <hi rend="italic">post</hi> adducet <hi rend="italic">habet B</hi> 18 tuas om. <hi rend="italic">B</hi> 19 in <hi rend="italic">om. B m: 1; <lb/>
            item statim</hi> dixit <hi rend="italic">om</hi>. (ait T) 20 cunctarum <hi rend="italic">B m. 1</hi> 28 biberint <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> biberent A <hi rend="italic">eorr. m. 2:</hi> biberunt <hi rend="italic">B</hi> 25 populos <hi rend="italic">ex</hi> populus <lb/>
            <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 28 quoque <hi rend="italic">B 8. I.:</hi> qui <hi rend="italic">sed pvmct. A</hi> - </note> <lb/>
             
<pb n="165"/>
            poenam, quod ignauissimis traderemur et uel sic plagam caelestis <lb/>
            manus agnosceremus, quia nos non fortissimi hostium <lb/>
            sed ignauissimi subiugarent.</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>sic enim legimus quod, si quando  <lb/>
            euidenter intellegi deus uoluit magna opera a se patrari, aut <lb/>
            per paucos aut per infimos acta res est, ne opus caelestis <lb n="5"/>
            dexterae uirtuti adsignaretur humanae. ideo siquidem et dux <lb/>
            Sisara, quem Hebraeus tremebat exercitus, a muliere prostratus <lb/>
            est, et Abimelech ciuitatum expugnatorem feminea manus perculit <lb/>
            et ferratae Assyriorum acies uidua opitulante cecideruut. <lb/>
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>            et ne de solis tantum feminis loquar, Benedad regem Syriae,  <lb n="10"/>
            cui praeter innumera populi sui milia triginta et duo reges <lb/>
            exercitusque eiusdem numeri seruiebant, nonne ideo a paucis, <lb/>
            principum pedissequis dominus uinci uoluit, ut qui esset auctor <lb/>
            talis uictoriae nosceretur?</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>contra Madianitas quoque, qui, ut  <lb/>
            liber Iudicum refert, instar locustarum cuncta compleuerant, <lb n="15"/>
            Gedeon iubetur pugnare cum paucis, non quia plures in exercitu <lb/>
            non haberet, sed uetatur multos ad bellum ducere, ne <lb/>
            multitudo sibi possit aliquid de uictoria uindicare. unde cum <lb/>
            triginta armatorum milia congregasset, sic ad eum dominus <lb/>
            locutus est: multus est tecum populus, nec tradetur <lb n="20"/>
            Madian in manus eius. et quid postea?</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>homini aduersum  <lb/>
            innumera barbarorum milia pugnaturo trecentos tantum uiros <lb/>
            reliquit. in eam quippe exiguitatem redigi agmen militum <lb/>
            iussit, ut sibi de patrato diuinitus belli opere paucitas usurpare <lb/>
            nil posset. denique cur hoc dominus ita faceret, ipse euidentissime <lb n="25"/>
            declarauit dicens: ne glorietur contra me

<note type="footnote"> 6 ludic. 4 8 Iudic. 9 10 III Reg. 20 14 ludie. 7 <lb/>
            20 Iudic. 7, 2 </note>

<note type="footnote"> 4 patrare <hi rend="italic">A</hi> 5 infirmos <hi rend="italic">ex ed. pr. Haimim (v uero ut AB habet</hi> <lb/>
            infimos) res acta <hi rend="italic">B(T)</hi> .6 uirtuti <hi rend="italic">ex</hi> uirtute A <hi rend="italic">corr. m. 2</hi> <lb/>
            7 sisarra <hi rend="italic">A</hi> . 8 feminea <hi rend="italic">ex</hi> feminę <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 10 feininis <lb/>
            tantum <hi rend="italic">B</hi> 11 et triginta <hi rend="italic">B *</hi> 12 eiercitus quae sed a <hi rend="italic">punct</hi>. <lb/>
            A 13 paissiB quis <hi rend="italic">super</hi> &amp; <hi rend="italic">ser</hi>. d <hi rend="italic">m. 2 A</hi> 15 locnstarum] <lb/>
            <hi rend="italic">Hmtno</hi> lncustarum* <hi rend="italic">Halmius</hi> 16 non. <hi rend="italic">B</hi> s. <hi rend="italic">I</hi>. 17 habet <hi rend="italic">A haud<lb/>
             scio an recte</hi> 19 congregassent <hi rend="italic">d</hi> 22 treoeoti <hi rend="italic">8</hi>. i <hi rend="italic">scr</hi>. os <hi rend="italic">m. 2<lb/>
             Å</hi> 23 reliquid <hi rend="italic">super</hi> d <hi rend="italic">scr</hi>. t <hi rend="italic">m. 2 A</hi> \' 24 <hi rend="italic">patratili A</hi> 25 posset <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> possit <hi rend="italic">A corr. m. »</hi> faceret, ita <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="166"/>
            Israhel et dicat: meis uiribus liberatus sum. audiant, <lb/>
            inquam, hoc omnes improbi audiant omnes praesumptuosi, <lb/>
            audiant praepotentes audiant cuncti quid deus dicit: \'ne glorietur\' <lb/>
            inquit \'contra me Israhel et dicat: meis uiribus <lb/>
            liberatus sum\'. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p> VIIII. Audiant, inquam, omnes contraria et blasphema <lb/>
            iactantes, audiant haec spem suam in homine ponentes. loqui <lb/>
            uniuersos aduersum se deus dicit, qui liberari se uiribus suis <lb/>
            posse praesumunt. quis autem est Romanorum non ita dicens? <lb/>
            quis est non ita sentiens? quis nostrae partis non prope <lb n="10"/>
            iugiter in hac parte blasphemat? nullas esse iam rei publicae <lb/>
            uires omnium conscientia est, et ne sic quidem agnoscimus,  <lb/>
            cuius hoc beneficiis, quod adhuc uiuimus, debeamus.</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>si quando <lb/>
            enim nobis prosperi aliquid praeter spem nostram et meritum <lb/>
            deus tribuit, alius hoc adscribit fortunae alius euentui, alius <lb/>
            ordinationi ducum alius consilio, alius magisterio alius patrocinio, <lb n="15"/>
            nullus deo. et miramur, si nobis caelestis manus aliqua <lb/>
            non praestet, cui quicquid praestiterit derogamus. quid enim <lb/>
            aliud facimus, cum bona, quae praestat, nos uel euentibus <lb/>
            casuum uel uirtutibus ducum uel quibuscumque aliis rebus  <lb/>
            friuulis deputamus ?</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>hoc enim modo et terris nos oporteret <lb n="20"/>
            gratias agere quod fruges annuas metimus et uineis quod <lb/>
            uindemiamus, et mari quod pisces capimus et siluis quod ligna <lb/>
            caedimus, et ouibus quod ueste tegimur et pecudibus ceteris <lb/>
            quod carne saturamur. nam quae ratio est, ut ei pro muneribus<lb n="25"/>
            aliis grati esse uelimus, cui maximorum beneficiorum <lb/>
            suorum gratiam. derogamus ? aut quis contentus est homo

<note type="footnote">1 uiribus meis <hi rend="italic">B</hi> 6 <hi rend="italic">ante</hi> inquam <hi rend="italic">m. rec. add</hi>. hoc <hi rend="italic">A</hi> blasphema <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> blasphemia <hi rend="italic">A corr. m. 2:</hi> blasphemia <hi rend="italic">B (et Tt; in v</hi> i <lb/>
            <hi rend="italic">eras.)</hi> 7 suam etiam in <hi rend="italic">B</hi> 11 iam esse <hi rend="italic">B</hi> 12 conscientiae <lb/>
            est <hi rend="italic">AB</hi> (conscientia <hi rend="italic">ex</hi> conscientię.corr. <hi rend="italic">v)</hi> ne] nec <hi rend="italic">B</hi> 14 prospere <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 15 hoc adscriba <hi rend="italic">(super</hi> &amp; <hi rend="italic">scr</hi>. i <hi rend="italic">m. 2) A:</hi> ascribit hoc <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 ordinatione <hi rend="italic">AB sed A corr</hi>. ne <hi rend="italic">in</hi> ni magistro <hi rend="italic">AB \'an</hi> magisterio?\' <lb/>
            <hi rend="italic">Haimius recte</hi> 21 fribulis <hi rend="italic">super</hi> b <hi rend="italic">scr. m. 2</hi> u <hi rend="italic">A:</hi> friuolis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 22 <hi rend="italic">metemus ex</hi> metimus <hi rend="italic">et</hi> uindemiamus <hi rend="italic">ex</hi> uindim. <hi rend="italic">A corr</hi>. <lb/>
            tn. <hi rend="italic">2</hi> 25 carni <hi rend="italic">A idem statim</hi> namq: <hi rend="italic">et</hi> uellimus <hi rend="italic">alt</hi>. 1 <hi rend="italic">puncta</hi></note><lb/>
             
<pb n="167"/>
            nostrae condicionis, ut ei quis in acceptum quippiam referat, <lb/>
            cui de donis suis summa. detraxerit?</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>ita et nos licet deo in  <lb/>
            nullo digne gratias agamus, parum tamen erat si pro his tantummodo <lb/>
            grati esse uellemus, quae nobis ad usum uiuendi <lb/>
            dedit, cui hanc gratiam tollimus, quod nos et in angustiis <lb n="5"/>
            iuuat et in periculis liberat et in medio barbararum gentium <lb/>
            sitos iugi protectione conseruat.</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>at non ita Gothi non ita  <lb/>
            Wandali, malis licet doctoribus instituti, meliores tamen etiam <lb/>
            in hac parte quam nostri. offendi quamuis quosdam suspicer <lb/>
            his quae dicimus. sed quia ueritas magis quam offensio cogi- . <lb n="10"/>
            tanda est, dicam et saepe dicam: non ita Gothi non ita <lb/>
            Wandali: qui et in discrimine positi opem a deo postulant et <lb/>
            prosperitates suas munus diuinitatis appellant.</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>denique probauit  <lb/>
            hoc bello proximo infelicitas nostra. cum enim Gothi metuerent <lb/>
            praesumeremus nos in Chunis spem ponere illi in deo, <lb n="15"/>
            cum pax ab illis postularetur a nobis negaretur, illi episcopos <lb/>
            mitterent nos reppelleremus, illi etiam in alienis sacerdotibus <lb/>
            deum honorarent nos etiam in nostris contemneremus, prout <lb/>
            actus utriusque partis ita et rerum terminus fuit. illis data <lb/>
            est in summo timore palma nobis in summa elatione confusio: <lb n="20"/>
            ut uere et in nobis tunc et in illis euidenter probatum sit <lb/>
            illud domini nostri dictum: quoniam qui se exaltat

<note type="footnote"> 22 Luc. 14, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 in acceptum] inceptum <hi rend="italic">B</hi> 2 detraxerat <hi rend="italic">A sed</hi> a <hi rend="italic">posteriore <lb/>
            punct. et s. scr</hi>. i <hi rend="italic">m. 2</hi> 3 nullo <hi rend="italic">B corr. ex</hi> illo agimus <hi rend="italic">A <lb/>
            ged punct</hi>. i <hi rend="italic">et s. scr. m. 2</hi> a hia summa tantummodo <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            4 uellemus <hi rend="italic">ex</hi> uellimus <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 5 cui <hi rend="italic">AB:</hi> cur <hi rend="italic">Tt Halmius</hi> <lb/>
            6 impericulis <hi rend="italic">A</hi> et medio <hi rend="italic">B m.l</hi> barbararum <hi rend="italic">ex</hi> barbarum <hi rend="italic">A<lb/>
             corr. m. 2:</hi> barbarorum <hi rend="italic">B m. 1</hi> 7 ad <hi rend="italic">8. scr. t m. 2 A</hi> 8 doctoribus <lb/>
            licet instituti <hi rend="italic">A sed adiecta sunt transpositionis signa</hi> 9 quam <lb/>
            <hi rend="italic">B s. I</hi>. 11 dicam et (non <hi rend="italic">s. I.) B</hi> 12 opem a] optima <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            13 probabit <hi rend="italic">super</hi> b <hi rend="italic">poster. scr</hi>. u <hi rend="italic">m. 2 A</hi> 14 metuerent <hi rend="italic">ex</hi> metuerint <lb/>
            <hi rend="italic">A corr. m. 2:</hi> metuerint <hi rend="italic">B</hi> 15 praesumeremus <hi rend="italic">Halmius:</hi> <lb/>
            praesumimus s. i <hi rend="italic">scr</hi>. eba m. <hi rend="italic">rec. A</hi> praesumpsimus <hi rend="italic">B</hi> hunis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 cum <hi rend="italic">A m. 1 in marg., om. B</hi> ab <hi rend="italic">B s. I</hi>. \' 17 etiam] enim <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 18 contemneremus. Prout <hi rend="italic">ante Balmium interpungebatur</hi> <lb/>
            19 partis <hi rend="italic">ex</hi> partes <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> illis <hi rend="italic">B corr. ex</hi> ita 22 quoniam] <lb/>
            quia omnis <hi rend="italic">Rittershusius cum Vulgata</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="168"/>
            humiliabitur, et quis humiliat exaltabitur; illis enim <lb/>
            exaltatio data est pro humilitate, nobis pro elatione deiectio. 
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p> X. Itaque agnouit hoc ille dux nostrae partis, qui eandem <lb/>
            urbem hostium, quam eodem die uictorem se intraturum esse <lb/>
            praesumpsit, captiuus intrauit. probauit scilicet, quod propheta<lb n="5"/>
            dixit: quia non est hominis uia eius, nec uiri est ut <lb/>
            ambulet et dirigat gressus suos. nam quia uiam suam <lb/>
            iuris sui esse existimauit, nec gressum directionis habuit nec <lb/>
            uiam salutis inuenit. effusa est, ut legimus, abiectio <lb/>
            super principem, seductus est in inuio et non in <lb n="10"/>
            uia, et ad nihilum deductus est uelut aqua decurrens.  <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>