<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:6.41-6.60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:6.41-6.60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>sed grauis sit forsitan haec atque <lb n="15"/>
            iniqua conquestio: grauis profecto, si falsa. at quomodo, inquis, <lb/>
            quomodo non falsa, cum in paucis nunc ferme Romanis <lb/>
            urbibus fiant ista, quae diximus? plurimas autem iam harum <lb/>
            impuritatum labe non pollui, ubi licet sint loca ipsa ac domicilia <lb/>
            erroris antiqui, nequaquam tamen agantur illa, quae to

<note type="footnote">1 responderi <hi rend="italic">ex</hi> respondere <hi rend="italic">A corr. m. 1 (fort. scrib</hi>. respondere <lb/>
            potes, <hi rend="italic">ut congruat locus cum altero §. 41:</hi> At quomodo, inquis, quomodo <lb/>
            non falsa <hi rend="italic">cfr. ad IIII 66</hi> 4 maguntiacensium <hi rend="italic">B</hi> 5 \'excissa <hi rend="italic">T<lb/>
             haud scio an recte\' Halmms</hi> agitur <hi rend="italic">(ante</hi> Agrippinae) enim <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 6 in <hi rend="italic">adctidimus:</hi> om. <hi rend="italic">AB Halmius (post</hi> Treuerorum <hi rend="italic">habet Balueivs); <lb/>
            cfr. cum paulo ante</hi> in Mogontiacensium ciuitate <hi rend="italic">twm §. 76 de <lb/>
            isdem Treueris:</hi> in Gallorum excellentigsima urbe 7 qui <hi rend="italic">s. scr. m. 2</hi> <lb/>
            a <hi rend="italic">d</hi> 8 implurimis <hi rend="italic">.A</hi> urbibus Galliarum <hi rend="italic">B</hi> 9 atque <hi rend="italic">(ante</hi> <lb/>
            impur.) <hi rend="italic">B s. l</hi>. 10 plebibus est ante deum <hi rend="italic">B sed</hi> est <hi rend="italic">s. I</hi>. <lb/>
            12 barbarum <hi rend="italic">s. scr</hi>. or <hi rend="italic">m. 2 A</hi> 14 Romanorum hominum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            natura <hi rend="italic">A 8. Z. m. 1, ut uid</hi>. 15 atque <hi rend="italic">B</hi> s. <hi rend="italic">Z</hi>. 16 profecto <hi rend="italic">om. <lb/>
            B</hi> 19 inpuritate <hi rend="italic">B</hi> \'pollui. <hi rend="italic">uidetwr uerbum deesse, unde oratio<lb/>
             obliqua pendeat, uelut</hi> uideamus\' <hi rend="italic">Halmius, cui assentiri malim quam<lb/>
             Hartelio qui ex</hi> inquis <hi rend="italic">fort</hi>. affirmas <hi rend="italic">uel tale quid supplendum putat,<lb/>
             quod tamen a Saluiani scribendi ratione alienum esse censuerim; cfr. <lb/>
             nos Sitz.-Ber. p. 26; nunc</hi> malim: fieri <hi rend="italic">(quod facile ex</hi> fiat <hi rend="italic">oriri poterat)</hi> <lb/>
            ista quae diximus (uideamus), <hi rend="italic">conl. §. 95</hi> uideamus quae fiant antiqui <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> antique <hi rend="italic">d</hi> corr. <hi rend="italic">m. 2</hi> 20 agantur <hi rend="italic">sed s</hi>. a <hi rend="italic">med. scr. m</hi>. 2 u <lb/>
            A, -agantur <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="137"/>
            prius acta sunt.</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p>considerandum ergo utrumque est, id est,  <lb/>
            quid sit quod adhuc loca ipsa ac diuersoria ludicrorum sint, <lb/>
            ludicra autem esse cessauerint. loca enim et habitacula turpitudinum <lb/>
            idcirco adhuc sunt, quia illic impura omnia prius <lb/>
            acta sunt. nunc autem ludicra ipsa ideo non aguntur, quia <lb n="5"/>
            agi iam prae miseria temporis atque egestate non possunt. et <lb/>
            ideo, quod prius actum est, uitiositatis fuit, quod nunc non <lb/>
            agitur, necessitatis.</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p>oalamitas enim fisci et mendicitas iam  <lb/>
            Romani aerarii non sinit ut ubique in res nugatorias perditae <lb/>
            profundantur expensae. pereant adhuc quamlibet multa et <lb n="10"/>
            quasi in caenum proiciantur, sed tamen perire ia.m tanta non <lb/>
            queunt, quia non sunt tanta quae pereant. nam quantum ad <lb/>
            uotum nostrae libidinis atque impurissimae uoluptatis, eptaremus <lb/>
            profecto uel ad hoc tantummodo plus habere, ut eptaremus <lb n="15"/>
            mus in hoc turpitudinis lutum plura conuertere.</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p>et res probat  <lb/>
            quanta prodigere uelemus, si opulentes essemus ac splendidi, <lb/>
            cum prodigamus tanta mendici. ea est enim labes praesentium <lb/>
            morum atque perditio, ut cum iam non habeat paupertas quod <lb/>
            possit perdere, adhuc tamen uelit uitiositas plus perire. non <lb/>
            est ergo, quod blandiri nobis aliquid in hac parte possimus, <lb n="20"/>
            ut dicamus, non in omnibus nunc urbibus agi illa, quae prius <lb/>
            acta sunt.</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>ideo enim non in omnibus iam aguntur, quia  <lb/>
            urbes, ubi agebantur illa, iam non sunt, uel ibi, siquidem diu <lb/>
            acta sunt, * quae id efficerent, ut, ubi illa agebantur, esse non <lb/>
            possint: sicut ipse ad peccatores deus locutus est per prophetam, <lb/>
            quia horum recordatus est dominus, et

<note type="footnote"> 26 Hierem. 44, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 id <hi rend="italic">8. scr. m. 2</hi> ~ (= est) <hi rend="italic">A</hi> 4 adhuc <hi rend="italic">B s. I</hi>. 8 mendacitas <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 11 OQnam <hi rend="italic">A</hi> 13 at <hi rend="italic">s. scr. q: m, 2 A</hi> 14 possemus <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> possimus <hi rend="italic">A corr. m. 1</hi> 15 in <hi rend="italic">om. B</hi> 16 uellemus <hi rend="italic">ex</hi> uelimufl <lb/>
            <hi rend="italic">A corr. m. 2 item patdo post</hi> labes <hi rend="italic">ex</hi> labis 20 ergo <hi rend="italic">om. <lb/>
            B</hi> possumus <hi rend="italic">B</hi> 23 uel ibi <hi rend="italic">HarteZim:</hi> et ubi <hi rend="italic">AB(Ttv);</hi> Cat <lb/>
            <hi rend="italic">ante</hi> ubi <hi rend="italic">delendum mcletur, nisi grauius uitium latet in loco obscuro* <lb/>
            Hdlmius; cf. guae copiosius disputauimus in Site.-Ber. p. 26 sqq</hi>. <lb/>
            siquidem diu eihausta sunt <hi rend="italic">suspicatur Hartelius</hi> 24 <hi rend="italic">ante</hi> quae <hi rend="italic">lacunam <lb/>
            signauimus; cf. nos l. I</hi>. 25 deus ad peecatores <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="138"/>
            ascendit, inquit, super cor eius, et non poterat dominus <lb/>
            ultra portare propter malitiam studiorum uestrorum <lb/>
            et propter abominationes, quas fecistis, et <lb/>
            facta est terra uestra in desolationem et stuporem <lb/>
            et in maledictum. per haec ergo iam factum est, ut maior<lb n="5"/>
            pars Romani orbis in desolationem esset et in stuporem et <lb/>
            in maledictum. 
</p></div><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p> VIIII. Atque utinam acta tantummodo prius essent et <lb/>
            agere haec Romana uitiositas aliquando cessaret: forsitan, ut <lb/>
            scriptum est, propitiaretur deus peccatis nostris. sed nequaquam <lb n="10"/>
            ita agimus, ut propitietur. mala enim incessabiliter <lb/>
            malis addimus et peccatis peccata cumulamus, et cum maxima  <lb/>
            nostri pars iam perierit, id agimus ut pereamus omnes.</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p>quis, <lb/>
            rogo, interfici alterum iuxta se uidet et ipse non metuit? <lb/>
            quis domum uicini sui ardere cernit et non efficere omnibus <lb n="15"/>
            modis nititur ne ipse incendio concremetur? nos non uicinos <lb/>
            nostros tantum ardere uidimus, sed ipsi iam ex maxima nostrorum <lb/>
            corporum parte arsimus. et quid hoc, pro nefas, mali <lb/>
            est? arsimus, arsimus, et tamen flammas, quibus iam arsimus,               <lb/>
            non timemus.</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p>nam quod non ubique, ut dixi, aguntur quae <lb n="20"/>
            prius acta sunt, miseriae est beneficium non disciplinae. denique <lb/>
            facile hoc probo. da enim prioris temporis statum, et <lb/>
            statim ubique sunt quae fuerunt. plus addo: quantum ad <lb/>
            uota hominum pertinet, etsi iam non ubique sunt, ubique adhuc <lb/>
            sunt, quia ubique ea populus uelit esse Romanus. cum <lb n="25"/>
            enim ab homine mala res sola necessitate non agitur, ipsa  <lb/>
            turpis rei cupiditas pro actione damnatur.</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p>nam si, ut dixi, <lb/>
            iuxta domini nostri dictum qui mulierem uiderit ad

<note type="footnote"> 28 Matth. 5, 28 . </note>

<note type="footnote"> 1 inquit <hi rend="italic">A m. 2 s. I., om. tn. 1 et B chaud scio an recte\' Halmius</hi> <lb/>
            6 desolatione <hi rend="italic">B</hi> 10 propiciaretur <hi rend="italic">AB item infra</hi> propicietnr <lb/>
            13 pars nostri <hi rend="italic">B</hi> perierat <hi rend="italic">super</hi> a scr. <hi rend="italic">m. 1</hi> i <hi rend="italic">d</hi> 17 ex om. <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 18 nefas mali nefas est <hi rend="italic">B item statim</hi> arsimus arsimur <lb/>
            20 aguntur <hi rend="italic">om. B</hi> 24 ubique <hi rend="italic">(ante</hi> sunt)] obquę s. <hi rend="italic">acr. m. 2</hi> hoc <lb/>
            A adhoc <hi rend="italic">AB (swper</hi> o acr. u <hi rend="italic">m. Brassicowi, ut uid., v)</hi> <lb/>
            25 nellet <hi rend="italic">B</hi> 27 rei turpis <hi rend="italic">B</hi> si, ut <hi rend="italic">Rittershusius:</hi> sicut <hi rend="italic">AB<lb/>
             (rell.);</hi> can si, sicut?\' <hi rend="italic">Haimius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="139"/>
            concupiscendum, reus est adulterii corde concepti, <lb/>
            intellegere possumus quod, etiamsi res turpes atque damnabiles <lb/>
            necessitate non agimus, pro ipsa tamen rerum turpium <lb/>
            . uoluntate damnamur. et quid dicam de uoluntate? omnes <lb/>
            haec ferme, cum possunt, agunt. denique cuiuslibet ciuitatis <lb n="5"/>
            incolae Rauennam aut Romam uenerint, pars sunt Romanae <lb/>
            plebis in circo pars sunt populi Rauennatis in theatro. ac <lb/>
            per hoc nemo se loco aut absentia excusatum putet. omnes <lb/>
            turpitudine rerum unum sunt, qui sibi rerum turpium uoluntate <lb/>
            sociantur. et blandimur nobis insuper de probitate <lb n="10"/>
            morum blandimur de turpitudinum raritate.</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p>ego amplius dico,  <lb/>
            non solum agi nunc illas ludicrorum infamium labes, quae <lb/>
            prius actae sunt, sed criminosius multo agi quam prius actae <lb/>
            sunt. tunc enim integra Romani orbis membra florebant, <lb/>
            angusta esse horrea publicae opes fecerant, cunctarum urbium <lb n="15"/>
            ciues diuitiis ac deliciis affluebant, uix poterat religionis <lb/>
            auctoritas inter tantam rerum exuberantiam morum tenere <lb/>
            censuram.</p></div><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p>pascebantur quidem tunc passim in locis plurimis  <lb/>
            actores turpium uoluptatum, sed plena ac referta omnia erant: <lb/>
            nemo sumptus rei publicae cogitabat nemo dispendia, quia <lb n="20"/>
            non sentiebatur expensa. quaerebat quodammodo ipsa res <lb/>
            publica ubi perderet, quod penitus iam recipere uix posset. <lb/>
            et ideo cumulus diuitiarum, qui iam fere modum excesserat, <lb/>
            etiam in res nugatorias redundabat.</p></div><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p>nunc autem quid dici  <lb/>
            potest ? recesserunt a nobis copiae ueteres recesserunt priorum <lb n="25"/>
            temporum facultates, miseri iam sumus et necdum nugaces <lb/>
            esse cessamus. cumque etiam pupillis prodigis soleat subuenire <lb/>
            paupertas, simulque ut destiterint esse diuites, desinant

<note type="footnote"> 2 atque <hi rend="italic">B s. I</hi>. 5 aguntur <hi rend="italic">B</hi> 11 blandimur nobis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 Romanis <hi rend="italic">B m. 1</hi> urbis <hi rend="italic">A</hi> 17 exnberantium <hi rend="italic">B</hi> 19 auctores <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 21 res ipsa publica <hi rend="italic">B</hi> 22 penitus qui iam <hi rend="italic">sed sub</hi> <lb/>
            qn <hi rend="italic">lineola ducta m. 2 A;</hi> qui <hi rend="italic">illud statim post</hi> diuitiarum <hi rend="italic">in eod. cod. <lb/>
            deest; uidetur ergo e marg. uenisse in locum non suum</hi> possit iam <lb/>
            nix recipere <hi rend="italic">B</hi> 25 ueteres <hi rend="italic">ex</hi> aeteris <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 27 prodigis <lb/>
            (prodigus <hi rend="italic">A m. 1)</hi> vel prodigiosis <hi rend="italic">AB (rell.)</hi> \'prodigis <hi rend="italic">Baluzius Halmius; <lb/>
            in mea Baluzii editione quarta a. 1743 est etiam glossa</hi> uel prodigiosis <lb/>
            28 destitdrint <hi rend="italic">ex dist. A corr. m. 1</hi> desinunt <hi rend="italic">libri<lb/>
             \'fort</hi>. desinant1 <hi rend="italic">Halmius, quod recipere non dubitaui</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="140"/>
            quoque esse uitiosi, nos tantum nouum genus pupillorum ac <lb/>
            perditorum sumus, in quibus opulentia esse desiit, sed nequitia <lb/>
            perdurat. adeo nos non at alii homines causas corruptelarum <lb/>
            in inlecebris, sed in cordibus habemus, et uitiositas nostra <lb/>
            mens nostra est, ut ad emendandos nos non facultatum ablatione<lb n="5"/>
            * sed malarum rerum amore peccare (pergamus). 
</p></div><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p> X. Quanta autem uitia Romanorum sint, quibus barbarae <lb/>
            gentes non inquinantur, licet hactenus satis dixerim, addam <lb/>
            tamen multa quae desunt. sed illud admoneo tamen ante <lb/>
            quam dico, ne ullum penitus culpae genus, quod ad contumeliam <lb n="10"/>
            dei pertinet, cuiquam leue esse uideatur. si enim in-, <lb/>
            lustrem ac praepotentem uirum nequaquam exhonorari a quoquam <lb/>
            licet et, si quisquam exhonorauerit, decretis legalibus <lb/>
            reus sistitur et iniuriarum auctor iure damnatur, quanto utique <lb/>
            maioris piaculi crimen est iniuriosum quempiam deo esse? <lb n="10"/>
            semper enim per dignitatem iniuriam perferentis crescit culpa <lb/>
            facientis, quia necesse est, quanto maior est persona eius, qui  <lb/>
            contumeliam patitur, tanto maior sit noxa eius, qui facit.</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p>et <lb/>
            hinc est quod legimus in lege, etiam eos, qui uidentur con., <lb/>
            tra mandatum sacrum leuia fecisse, seuerissime tamen esse<lb n="20"/>
            punitos: ut intellegeremus scilicet nihil ad deum pertinens <lb/>
            leue esse ducendum, quia etiam quod uidebatur exiguum esse <lb/>
            culpa, grande hoc faciebat diuinitatis iniuria. denique Oza <lb/>
            ille leuites dei quid contra mandatum caeleste fecit, quod

<note type="footnote"> 19 Exod. 31 Num. 20 23 II Rag. 6 </note>

<note type="footnote"> 3 coruptellarum <hi rend="italic">alt</hi>. 1 <hi rend="italic">punct. A</hi> 5 <hi rend="italic">post</hi> ablatione <hi rend="italic">signum lacunae<lb/>
             posuit Halmius \'cum uerbum aliquod (uelut</hi> conuertamur, deducamur <lb/>
            etc.) <hi rend="italic">deesse appareat\' et sequens</hi> peccamus <hi rend="italic">retinuit ex AB,</hi> de peccemus <lb/>
            <hi rend="italic">(Ttv) monens: \'hoc membrum ab</hi> ut <hi rend="italic">pendere non posse manifestum uidetur\'; <lb/>
            nos in Sitz.-Ber. p. 10 post</hi> ablatione <hi rend="italic">excidisse statuimus</hi> moueamur <lb/>
            <hi rend="italic">et pro</hi> peccamus <hi rend="italic">scribendum esse</hi> peccare pergamus; <hi rend="italic">nam</hi> pergendi <lb/>
            <hi rend="italic">notionem desiderari nec deesse posse totius loci ratio probat (cf. <lb/>
            quae praecedunt:</hi> destiterint- desinant <hi rend="italic">et</hi> opulentia esse desiit sed nequitia <lb/>
            perdurat) 8 coinquinantur <hi rend="italic">B</hi> 9 desint <hi rend="italic">B</hi> 14 ezsistitur <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 16 perferentis <hi rend="italic">ex</hi> -tes <hi rend="italic">.A corr. m. 2</hi> 18 sit] est <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            et <lb/>
            <hi rend="italic">fort. in archetypo A cod. fuit</hi> sit <hi rend="italic">unde facile fiebat</hi> est <hi rend="italic">pro</hi> sit et <lb/>
            22 exigium <hi rend="italic">s</hi>. gi <hi rend="italic">scr. m. 2 u Â</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="141"/>
            uacillantem aream domini sustinere temptauit? nihil enim <lb/>
            hinc erat lege praeceptum. et tamen statim dum sustinebat, <lb/>
            extinctus est, non quia, ut uidetur, ad speciem contumaci aliquid <lb/>
            aut inoffaciosa saltim mente commiserit, sed ipso officio <lb/>
            inofficiosus fuit, quia iniussa praesumpsit.</p></div><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p>hoJao Israheliticae  <lb n="5"/>
            plebis cum ligna sabbatis collegisset; occisus est, et hoc iudicio <lb/>
            ac iussu dei, piissimi scilicet ac misericordissimi iudicis et <lb/>
            qui parcere absque dubio quam occidere maluisset, nisi ratio <lb/>
            onem misericordiae seueritatis ratio uicisset. unus enim incautior <lb/>
            periit, ne multi per incautelam postea deperirent. et <lb n="10"/>
            quid de singulis dicam?</p></div><div n="56" subtype="section" type="textpart"><p>uniuersa gens Hebraeorum, cum per  <lb/>
            heremum iter ageret, quia consuetudinarias carnes desiderauit, <lb/>
            partem suae plebis amisit. et quidem interdictum necdum <lb/>
            fuerat ne desideraret, sed legali, ut reor, obseruantiae proficere <lb/>
            deus uoluit, ut rebellem consuetudinarias ceerceret: quo <lb n="15"/>
            facilius scilicet cunctus populus agnosceret, quantum euitare <lb/>
            deberet quae deus scriptis caelestibus interdiceret, quando <lb/>
            etiam illa eum admissa laederent, quae necdum lege uetuisset. <lb/>
</p></div><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p>            laborem quoque se sustinere idem populus ingemuit et propter  <lb/>
            hoc plagis caelestibus uerberabatur, non quia laboranti gemere <lb n="20"/>
            non liceat, sed ingratus scilicet fuit gemitus deum quasi <lb/>
            auctorem immoderati laboris accusans. ex quo intellegi conuenit <lb/>
            quantum placere deo debeat qui rerum iucundarum <lb/>
            beatitudine fruitur, quando etiam de his queri non licet, quae <lb/>
            ingrata uideantur. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p>XI. Quaeritur forsitan quorsum ista pertineant? quorsum  <lb/>
            absque dubio nisi ut nihil leue existimetur, quo deus laeditur ? <lb/>
            de ludis enim publicis dicimus, ludibriis scilicet spei nostrae,

<note type="footnote"> 5 Num. 15, 32 11 Nam. 11, 4 19 Eiod. 10 </note>

<note type="footnote"> 2 tamen <hi rend="italic">om. B</hi> tenebat <hi rend="italic">B</hi> 6 colligisset <hi rend="italic">B</hi> 7 iussu <lb/>
            et indicio <hi rend="italic">B</hi> 9 ineautor <hi rend="italic">super</hi> or <hi rend="italic">scr</hi>. m. <hi rend="italic">rec</hi>. 111 <hi rend="italic">A</hi> 10 perirent<lb/>
             s. pe scr. <hi rend="italic">m. 1</hi> de <hi rend="italic">A</hi> 15 cohereeret <hi rend="italic">sed</hi> h <hi rend="italic">punct. A</hi> 16 agi <lb/>
            nosceret <hi rend="italic">A</hi> 20 uerberatur <hi rend="italic">AB (Xlv):</hi> uerberabatur cum <hi rend="italic">edd</hi>. om- <lb/>
            <hi rend="italic">nibus Halmku</hi> 22 intelligi <hi rend="italic">hoc loco A</hi> 23 iocundarum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            26 forsitam <hi rend="italic">A</hi> quor∗∗sum <hi rend="italic">A bis erasis</hi> duabw <hi rend="italic">litt</hi>. (quorurlum <hi rend="italic">B<lb/>
             pottariore loco)</hi> 27 quod deus <hi rend="italic">B</hi> 28 enim scilicet <hi rend="italic">sed</hi> enim <lb/>
            <hi rend="italic">expunct. B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="142"/>
            ludibriis uitae nostrae. nam dum in theatris et circis ludimus, <lb/>
            deperimus secundum illud utique dictum sermonis sacri: stultus <lb/>
            per risum operatur scelus. et nos itaque, dum inter <lb/>
            turpia ac dedecorosa ridemus, scelera committimus, et quidem <lb/>
            scelera non minima, sed hoc ipso poenaliora, quia cum uideantur <lb n="5"/>
            specie esse parua, rebus sunt exitiosis pestilentissima.</p></div><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p>nam cum <lb/>
            duo sint maxima mala, id est, si homo aut se ipsum perimat aut <lb/>
            deum laedat, hoc utrumque in ludis publicis agitur: nam per <lb/>
            turpitudines criminosas aeterna illic salus Christianae plebis <lb/>
            extinguitur et per sacrilegas superstitiones maiestas diuina  <lb n="10"/>
            uiolatur.</p></div><div n="60" subtype="section" type="textpart"><p>dubium enim non est quod laedunt deum, utpote <lb/>
            idolis consecratae. colitur namque et honoratur Minerua in <lb/>
            gymnasiis Venus in theatris Neptunus in circis Mars in ha- <lb/>
            renis Mercurius in palaestris, et ideo pro qualitate auctorum <lb/>
            cultus est superstitionum. quicquid inmunditiarum est hoc <lb n="15"/>
            exercetur in theatris, quicquid luxuriarum in palaestris, quicquid <lb/>
            immoderationis in circis, quicquid furoris in caueis. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>