<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:4.81-4.95</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:4.81-4.95</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="81" subtype="section" type="textpart"><p> XVII. Quae cum ita sint, magna uidelicet nobis praerogatiua <lb/>
            de nomine Christianitatis blandiri possumus, qui ita <lb/>
            agimus ac uiuimus, ut hoc ipso quod Christianus populus esse <lb/>
            dicimur obprobrium Christi esse uideamur. at e diuerso in <lb/>
            paganis quid horum simile quae dicimus ? numquid dici de <lb n="10"/>
            Chunis potest: ecce quales sunt, qui Christiani esse dicuntur? <lb/>
            numquid de Saxonibus aut Francis: ecce quae faciunt, qui  <lb/>
            se adserunt Christi esse cultores?</p></div><div n="82" subtype="section" type="textpart"><p>numquid propter Maurorum <lb/>
            efferos mores lex sacrosancta culpatur? numquid Scytharum <lb/>
            aut Gipidarum inhumanissimi ritus in maledictum atque<lb n="15"/>
            blasphemiam nomen domini saluatoris inducunt? numquid <lb/>
            dici de ullis istorum potest: ubi est lex catholica, quam credunt? <lb/>
            ubi sunt pietatis et castitatis praecepta, quae discunt? <lb/>
            euangelia legunt et impudici sunt, apostolos audiunt et inebriantur, <lb/>
            Christum sequuntur et rapiunt, uitam improbam<lb n="20"/>
            agunt et probam legem habere se dicunt. numquid haec de <lb/>
            ulla istarum gentium dici queunt? non utique: de nobis <lb/>
            quippe omnia ista dicuntur, in nobis Christus patitur obprobrium, <lb/>
            in nobis patitur lex Christiana maledictum. de <lb/>
            nobis enim dicitur illud, quod supra diximus: ecce quales <lb n="25"/>
            sunt qui Christum colunt.</p></div><div n="83" subtype="section" type="textpart"><p>falsum plane illud est, quod aiunt

<note type="footnote"> 3 in caelis est <hi rend="italic">B</hi> nos its-est in caelis <hi rend="italic">om. B m. 1 suppleta<lb/>
             sunt in marg</hi>. e <hi rend="italic">d 8. l. m</hi>. 2 fili <hi rend="italic">B</hi> 7 blandiri <hi rend="italic">ex</hi> blandire<lb/>
             <hi rend="italic">A eorr. m. 1</hi> 9 nideatur <hi rend="italic">Halmius ; sed unanimen omniutn<lb/>
             codic. scripturam</hi> uideamur <hi rend="italic">retinendam et</hi> hoc ipsum <hi rend="italic">mutandum in</hi> hoc<lb/>
             ipso <hi rend="italic">putaui</hi> (\'wir sind eine Schmach filr Christus gerade dadurch, dass<lb/>
             wir Christen heissen*) 10 quid horum <hi rend="italic">ex</hi> quidorum <hi rend="italic">A corr. m. 2 <lb/>
            item statim</hi> Chnnis <hi rend="italic">ex</hi> Chnnos (hunis <hi rend="italic">B)</hi> . 14 scytamm <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            15 gipydarum <hi rend="italic">hoc loco Å</hi> gepidarum <hi rend="italic">B immanissimi Bittershusius <lb/>
            </hi> 16 blasphemia <hi rend="italic">Å</hi> . 19 legiunt <hi rend="italic">B</hi> 23 pro nobis ex <lb/>
            in nobis <hi rend="italic">d corr. m. 2</hi> 26 aiunt <hi rend="italic">ex</hi> agunt <hi rend="italic">A corr</hi>. tn. <hi rend="italic">2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="95"/>
            se bona discere, quod iactant se sanctae legis praecepta retinere. <lb/>
            si enim bona discerent, boni essent. talis profecto secta <lb/>
            est quales et sectatores: hoc sunt absque dubio, quod docentur. <lb/>
            apparet itaque et prophetas, quos habent, impuritatem docere, <lb/>
            et apostolos, quos legunt, nefaria sanxisse, et euangelia, quibus <lb n="5"/>
            imbuuntur, haec quae ipsi faciunt praedicare.</p></div><div n="84" subtype="section" type="textpart"><p>postremo sancta  <lb/>
            a Christianis fierent, si Christus sancta docuisset. aestimari <lb/>
            itaque de cultoribus suis potest ille qui colitur. quomodo <lb/>
            enim bonus magister est, cuius tam malos uidemus esse discipulos <lb/>
            ? ex ipso enim Christiani sunt, ipsum audiunt, ipsum <lb n="10"/>
            legunt. promptum est omnibus Christi intellegere doctrinam. <lb/>
            uide Christiani quid agant, et euidenter potes de Christo scire <lb/>
            quid doceat.</p></div><div n="85" subtype="section" type="textpart"><p>denique quam praue ac nefarie pagani semper  <lb/>
            de sacris dominicis opinati sint, docent persecutorum immanium <lb/>
            cruentissimae quaestiones, qui in sacrificiis christianis <lb n="15"/>
            nihil aliud quam impura quaedam fieri atque abominanda <lb/>
            credebant. siquidem etiam initia ipsa nostrae religionis nonnisi <lb/>
            a duobus maximis facinoribus oriri arbitrabantur, primum <lb/>
            scilicet homicidio, deinde, quod homicidio est grauius, incestu, <lb/>
            nec homicidio solum et incestu, sed quod sceleratius quiddam <lb n="20"/>
            est incestu ipso et homicidio, incestu matrum sacrosanctarum <lb/>
            et homicidio innocentium paruulorum, quos non occidi tantum <lb/>
            a Christianis, sed, quod magis abominandum est, etiam uorari <lb/>
            existimabant: et haec omnia ad placandum deum, quasi ullo <lb/>
            facinore magis posset offendi, ad purgandum piaculum, quasi <lb n="25"/>
            ullum aliud maius esset, ad commendandum sacrificium, quasi

<note type="footnote">1 discere] dicere <hi rend="italic">B</hi> 2 talis <hi rend="italic">ex</hi> tales <hi rend="italic">Å corr. m. 2</hi> 3 docent <lb/>
            <hi rend="italic">sed ras. supra</hi> t <hi rend="italic">Zit. Å</hi> 5 sanciisse <hi rend="italic">Å</hi> 7 aestimari <hi rend="italic">ex</hi> -re <hi rend="italic">d<lb/>
             corr, m. 2 item statim</hi> ille <hi rend="italic">ex</hi> illis, malos <hi rend="italic">ex</hi> malus, uidemut <hi rend="italic">ex</hi> nidimus<lb/>
             11 leguot] audiunt <hi rend="italic">(atc iterum) B</hi> 12 christianis <hi rend="italic">sed</hi> 8 <lb/>
            <hi rend="italic">finali punct. Å</hi> christianos <hi rend="italic">B</hi> potest <hi rend="italic">sed</hi> t <hi rend="italic">finali ptmCt. Å</hi> <lb/>
            13 quid doceat ex qjiod <hi rend="italic">d. A corr</hi>. m. <hi rend="italic">2</hi> denique ac quam <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 peroequutorum <hi rend="italic">B</hi> 16 abhominanda <hi rend="italic">sed</hi> h del. <hi rend="italic">Å item pauio<lb/>
             post</hi> 17 etiam om. <hi rend="italic">B</hi> 18 oriri ex orire <hi rend="italic">d corr. m. 2</hi> arbitrantur<lb/>
             <hi rend="italic">B</hi> 19 est <hi rend="italic">om. B m.1</hi> 20 nec homicidio—incestu om. <lb/>
            <hi rend="italic">B m. 1</hi> quidem <hi rend="italic">ex</hi> quidam <hi rend="italic">d corr. m. 2</hi> (quiddam <hi rend="italic">Bet</hi>. v corr, <lb/>
            Brassicanus) . 25 posset <hi rend="italic">Halmius:</hi> posait <hi rend="italic">AB (et rea.)</hi> 26 mar <lb/>
            <hi rend="italic">gisB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="96"/>
            ullam rem dominus magis posset horrere, ad promerendam <lb/>
            uitam aeternam, quasi uero, etiamsi possit his rebus accipi, <lb/>
            tanti esset ad eam per scelera tam immania peruenire. 
</p></div><div n="86" subtype="section" type="textpart"><p> XVIII. Intellegere ergo possumus, aut quales esse pagani <lb/>
            crediderint Christianos, qui talibus sacrificiis deum colerent,<lb n="5"/>
            aut qualem sollicitent deum ipsum, qui haec sacra docuisset. <lb/>
            et hoc cur ita? cur utique nisi ob eos, qui Christiani esse <lb/>
            dicuntur et non sunt, qui per flagitia ac turpitudines suas <lb/>
            nomen religionis infamant, qui, ut scriptum est, fatentur se <lb/>
            nosse deum, factis autem negant, cum sint abominabiles et <lb n="10"/>
            increduli, ad omne autem opus bonum reprobi; per quos, ut <lb/>
            legimus, uia ueritatis blasphematur et sacrosanctum domini  <lb/>
            dei nomen sacrilegorum hominum maledictione uiolatur ?</p></div><div n="87" subtype="section" type="textpart"><p>quam <lb/>
            grauis autem ac singularis piaculi malum sit nomen diuinitatis <lb/>
            in blasphemiam gentium dare, etiam Dauid beatissimi<lb n="15"/>
            edocemur exemplo: qui cum suffragio iustitiarum suarum <lb/>
            aeternam pro offensionibus suis poenam per unam tantum <lb/>
            confessionem meruerit euadere, huius tamen criminis ueniam <lb/>
            nec per paenitentiam patrocinantem potuit impetrare. nam <lb/>
            cum ei errores proprios confitenti Natham propheta dixisset:<lb n="20"/>
            transtulit deus peccatum tuum, non morieris, subdidit <lb/>
            statim: uerumtamen quia blasphemare fecisti <lb/>
            inimicos domini propter uerbum hoc, filius, qui  <lb/>
            ex te natus est, morietur.</p></div><div n="88" subtype="section" type="textpart"><p>et quid post haec? deposito <lb/>
            scilicet diademate proiectis gemmis, exutus purpuris remoto<lb n="25"/>
            omni splendore regiae dignitatis, cum pro his omnibus solitarius <lb/>
            gemens clusus, sacco squalidus fletu madidus cinere <lb/>
            sordidatus, uitam paruuli sui tot lamentationum suffragiis

<note type="footnote"> 9 Tit. 1, 16 \'11 n Pet. 2, 2 21 II Reg. 12, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 posset <hi rend="italic">ex</hi> possit <hi rend="italic">A corr. m. 2:</hi> possit <hi rend="italic">B</hi> 3 immania <hi rend="italic">ex</hi> immaniam <lb/>
            <hi rend="italic">eorr. Tv m. 2:</hi> immaniam <hi rend="italic">A in qua praecedit</hi> sceleratam <hi rend="italic">(sic)<lb/>
             et B</hi> peroeum <hi rend="italic">B</hi> 4 quales <hi rend="italic">ex</hi> qualis <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> \' 10 abhominabiles- <lb/>
            <hi rend="italic">A \'</hi> 15 beatissimi <hi rend="italic">ex</hi> -me <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 19 poenit: <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> penit. <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 20 nathan <hi rend="italic">B</hi> 25 exutis <hi rend="italic">B</hi> remoto \' <lb/>
            <hi rend="italic">Baluzius :</hi> remota <hi rend="italic">B (et AT quod apud Halmium deest.)</hi> sptendore <lb/>
            regiae dignitatis <hi rend="italic">T:</hi> - splendoris regiae dignitate <hi rend="italic">AB</hi> 27 clausns <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> sacco <hi rend="italic">ex</hi> saccu <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi>\'. </note> <lb/>
             
<pb n="97"/>
            peteret et piissimum deum tanta precum ambitione pulsaret, <lb/>
            sic rogans et obsecrans obtinere non potuit,. cum tamen, quod <lb/>
            fortissimum petentibus adiumentum est, impetraturum se quod-sic <lb/>
            a deo peteret credidisset.</p></div><div n="89" subtype="section" type="textpart"><p>ex qua intellegi poteat, quod  <lb/>
            nullum penitus maioris piaculi crimen est,. quam blasphemandi <lb n="5"/>
            causam gentibus dare. quicumque enim. sine blasphemia aliorum <lb/>
            grauiter errauerit. sibi tantum . adfert damnationem: <lb/>
            qui autem blasphemare alios fecerit multos secum praecipitat.. <lb/>
            in mortem, et necesse erit ut. sit pro tantis reus, quantos <lb/>
            secum traxerit in reatum, nec solum hoc, sed quioumque, <lb n="10"/>
            peccator ita peccat, ut alios tamen peccato suo blasphemare <lb/>
            non faciat, peccatum suum ipsi obest tantummodo, qui peccauerit, <lb/>
            sacrosanctum autem dei nomen sacrilega blasphemantium <lb/>
            maledictione non laedit. qui uero blasphemare alios <lb/>
            peccans fecerit, necesse est peccatum huius supra criminis <lb n="15"/>
            humani esse mensuram, quia per conuicia plurimorum inaestimabilem <lb/>
            deo fecit iniuriam. 
</p></div><div n="90" subtype="section" type="textpart"><p>XVIIII. Hoc autem, ut dixi, malum peculiariter tantum  <lb/>
            Christianorum est, quia per eos tantummodo blasphematur <lb/>
            deus, qui bona discunt et mala faciunt, qui, ut scriptum est, <lb n="20"/>
            deum uerbis confitentur et factis negant, qui, ut idem apostolus <lb/>
            ait, adquiescunt legi et sciunt uoluntatem eius et probant, <lb/>
            quae potiora sunt, qui habent formam scientiae et <lb/>
            ueritatis in lege, qui praedicant non furandum et furantur, <lb/>
            qui legunt non moechandum et moechantur, qui in lege gloriantur <lb n="25"/>
            et per praeuaricationem legis deum inhonorant.</p></div><div n="91" subtype="section" type="textpart"><p>et ideo  <lb/>
            hoc ipso Christiani deteriores sunt, quia meliores esse deberent; <lb/>
            non enim probant quod profitentur, et impugnant professionem

<note type="footnote"> 21 Tit. 1, 16 Rom. 2, 17 </note>

<note type="footnote"> 2 et obsecrans <hi rend="italic">B bis habet</hi> 3 est <hi rend="italic">ex</hi> et <hi rend="italic">B corr</hi>. 8 alio <hi rend="italic">A<lb/>
             et statim</hi> immortem 10 trax (sic) <hi rend="italic">A</hi> . 11 alios <hi rend="italic">ex</hi> alius <hi rend="italic">A corr. <lb/>
            m. 2</hi> 12 facit <hi rend="italic">d</hi> qui <hi rend="italic">Rittershusius:</hi> quae <hi rend="italic">A quod B</hi> <lb/>
            15 est <hi rend="italic">om. B</hi> .17 fecit <hi rend="italic">A quod Halmium fugit:</hi> facit <hi rend="italic">B</hi> 19 est <lb/>
            <hi rend="italic">A 8. Z. m. 2</hi> 20 discunt] sciunt <hi rend="italic">malit HCfrlelius; at cf. Ô. 83</hi>. <lb/>
            est <hi rend="italic">B s</hi>. Z. 22 legis <hi rend="italic">sed</hi> s <hi rend="italic">puncta A</hi> 2\'4 et furantur <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            25 legem <hi rend="italic">sed</hi> m <hi rend="italic">punct. A</hi> .27 quia. <hi rend="italic">Hartelius conl. pag. 100, 4:</hi> qui <lb/>
            <hi rend="italic">AB edd</hi>. 28 confitentur <hi rend="italic">B</hi>. </note>

<note type="footnote"> VIII. </note>

<note type="footnote"> 7 </note> <lb/>
             
<pb n="98"/>
            suam moribus suis. magis enim damnabilis est malitia, quam <lb/>
            titulus bonitatis accusat, et reatus impii est pium nomen. <lb/>
            unde etiam saluator in Apocalypsi ad tepidum Christianum <lb/>
            ait: utinam aut calidus esses aut frigidus: nunc <lb/>
            autem, quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore<lb n="5"/>
            meo. omnem Christianum dominus fide ac spiritu iubet esse <lb/>
            feruentem. sic enim scriptum est: ut simus spiritu feruentes, <lb/>
            domino seruientes.</p></div><div n="92" subtype="section" type="textpart"><p>in hoc ergo feruore spiritus <lb/>
            fidei religiosae ardor ostenditur: de quo ardore qui plurimum <lb/>
            habet feruens esse agnoscitur et fidelis: qui nihil omnino <lb n="10"/>
            habet frigidus esse intellegitur ac paganus; qui uero inter <lb/>
            utrumque uel neutrum est, tepidus atque exosus est domino <lb/>
            Christianus, et ideo ad eum dicitur: utinam aut calidus <lb/>
            esses aut frigidus: nunc autem, quia tepidus es, <lb/>
            incipiam te euomere ex oremeo. hoc est dicere: utinamis <lb n="15"/>
            aut calorem et fidem haberes bonorum Christianorum aut <lb/>
            certe frigus et ignorantiam paganorum. aut enim fides te <lb/>
            calida deo insinuaret aut certe ad praesens adhuc legis ignorantia <lb/>
            aliquatenus excusaret. nunc autem quia Christum iam <lb/>
            agnouisti et neglegis quem agnouisti, qui susceptus es quasi  <lb n="20"/>
            intra os dei per fidei agnitionem proiceris per teporem.</p></div><div n="93" subtype="section" type="textpart"><p>quod <lb/>
            quidem etiam beatus apostolus Petrus euidenter exposuit dicens <lb/>
            de uitiosis ac tepidis, id est male uiuentibus Christianis: <lb/>
            melius erat illis non cognoscere ueritatem quam <lb/>
            cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi <lb/>
            mandato. contigit illis res ueri prouerbii: canis <lb n="25"/>
            reuersus ad suum uomitum aut sus lota in uolutabro <lb/>
            caeni.\' quod ut euidenter de his dictum intellegamus, <lb/>
            qui sub Christiano nomine in sordibus mundi atque impuritatibus <lb/>
            uiuunt, audi, quid de isdem in eodem loco dicat:

<note type="footnote"> _4 Apoc. 3, 15 7 Rom. 12, 11 24 II Pet. 2, 21 sq. </note>

<note type="footnote"> 4 fridus s. <hi rend="italic">scr</hi>. m. 2 gi <hi rend="italic">A item</hi> § 92 (13) 6 fidem <hi rend="italic">sed</hi> m <hi rend="italic">punct. A</hi> <lb/>
            16 et] aut <hi rend="italic">B</hi> 20 suscepisti <hi rend="italic">sed punct</hi>. isti <hi rend="italic">et 8. scr. m. 2</hi> tus es <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> 21 dei] d* <hi rend="italic">(sic) A</hi> proicieris <hi rend="italic">B</hi> 27 sues <hi rend="italic">sed</hi> e <hi rend="italic">punct. <lb/>
            A sues B</hi> uolutrabro <hi rend="italic">B</hi> 28 cęni <hi rend="italic">A:</hi> Iuti <hi rend="italic">B</hi> euidenter <lb/>
            ex uidenter <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 30 quid de hisdem <hi rend="italic">ex</hi> quidehisdem <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            corr. m. 2 quid eisdem <hi rend="italic">(om</hi>. de) <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="99"/>
            si enim, inquit, refugientes coinquinationes mundi <lb/>
            in agnitionem domini nostri et conseruatoris Iesu <lb/>
            Christi his rursus impliciti superantur, facta sunt <lb/>
            illis nouissima -peiora prioribus.</p></div><div n="94" subtype="section" type="textpart"><p>quod quidem et  <lb/>
            beatus apostolus Paulus in eundem modum dicit: circumcisio <lb n="5"/>
            quidem prodest, si legem custodias: si autem <lb/>
            praeuaricator legis sis, circumcisio tua praeputium <lb/>
            facta est. circumcisionem autem christianitatem intellegendam <lb/>
            ipse euidentissime docet dicens: nos enim sumus <lb/>
            circumcisio, qui spiritu deo seruimus et non in <lb n="10"/>
            carne confidimus. ac per hoc uidemus, quod malos <lb/>
            . Christianos paganis comparat, nec comparat tantum, sed paene <lb/>
            postponit dicens: si autem praeputium iustitias legis <lb/>
            custodiat, nonne praeputium illius in circumcisione <lb/>
            reputabitur, et iudicabit id, quod ex natura <lb n="15"/>
            est praeputium, legem consummans, te, qui per <lb/>
            litteram et circumcisionem praeuaricator legis <lb/>
            es? ac per hoc intellegimus, ut supra dixi, culpabiliores nos ! 
</p></div><div n="95" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            multo esse, qui legem dei habemus et spernimus, quam illos, <lb/>
            qui nec habent omnino nec norunt: nemo enim ignota contemnit. <lb n="20"/>
            concupiscentiam quippe, apostolus, nesciebam, <lb/>
            inquit, nisi lex diceret: non concupisces. neque enim <lb/>
            praeuaricantur a lege, quam non habent, quia, ut scriptum <lb/>
            est, ubi non est lex, nec praeuaricatio. ac per hoc,

<note type="footnote"> 1 II Pet. 2, 20 5 Rom. 2, 25 9 Phil. 8, 13 13 Rom. <lb/>
            2, 26 21 Rom. 7, 7 24 Rom. 4, 15 </note>

<note type="footnote"> 2 conseraatoris <hi rend="italic">ex</hi> -res <hi rend="italic">A corr. m.2</hi> 5 in eodem modum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            11 malos Christianos <hi rend="italic">ex</hi> malus Christianus A corr. m. 2 20 contempnit <lb/>
            d ut <hi rend="italic">statim</hi> contempnnnt 21 apostolna nesciebam inquit <lb/>
            <hi rend="italic">omnes codd</hi>. nesciebam, apostolus inquit <hi rend="italic">cum edd. HaZmiva; equidem</hi> <lb/>
            m <hi rend="italic">uerborum collocatione quae est in codd. non offenderim nee retinere <lb/>
            dvbitaui; si uero mutanda est, certe acribendum:</hi> inquit apostolus <lb/>
            <hi rend="italic">non</hi> ap. inquit; <hi rend="italic">ubicumque enim inquit una cum subiecto in omnibus <lb/>
            Saluiani scriptis apparet, subiectum postponitur uerbo</hi> inquit <hi rend="italic">nusquam <lb/>
            praeponittW; sic locis quindecim (ut statim</hi> F, <hi rend="italic">1):</hi> inquit apostolus, <lb/>
            <hi rend="italic">decem</hi> inquit sacra scriptura s. scriptura <hi rend="italic">8</hi>. sermo diuinus; <hi rend="italic">quinquies</hi> <lb/>
            inquit saluator, <hi rend="italic">bis</hi> inquit dominus, <hi rend="italic">semel</hi> inquit beatisaimua Paulus s. <lb/>
            deus 8. diabolns s. propheta </note>

<note type="footnote"> 7* </note> <lb/>
             
<pb n="100"/>
            si non praenaricantur a lege quam non habent, ergo nec contemnunt <lb/>
            legis scita quae non habent, quia nemo, ut dixi, <lb/>
            potest despicere quod nescit. nos ergo et contemptores pariter <lb/>
            . at, praeuaricatores sumus ac per hoc paganis deteriores, quia <lb/>
            illi non norunt dei mandata, nos nouimus: illi ea non habent,<lb n="5"/>
            nos habemus;, illi inaudita non faciunt, nos lecta calcamus. <lb/>
            et ideo apud illos ignorantia est apud nos praeuaricatio, quia <lb/>
            minoris criminis reatus est legem nescire quam spernere.

<note type="footnote"> 8 spernere. EXPLICIT LiBER QUABTUS. INCIPIT LIBER QUINTUS <hi rend="italic">AB</hi> </note> 
<pb n="101"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>