<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:3.41-3.60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:3.41-3.60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>quae cum <lb/>
            ita sint et cum a nobis nihil penitus dominicae iussionis fiat, <lb/>
            quid est quod nos queramur de deo, cum queri magis deus<lb n="5"/>
            de nobis omnibus possit? quae ratio est, ut doleamus nos <lb/>
            non audiri a deo, cum ipsi deum non audiamus, ut susurremus <lb/>
            non respici a deo terras, cum ipsi non respiciamus ad caelum, <lb/>
            ut molestum sit despici a domino preces nostras, cum praecepta <lb/>
            eius despiciantur a nobis? fac nos pares domino nostro <lb n="10"/>
            esse:</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p>quis iustae querimoniae locus est, hoc pati quemque quod <lb/>
            fecerit? saluo eo quod probare facile possum, nequaquam nos <lb/>
            pati illa quae facimus et mitius multo nobiscum deum agere <lb/>
            quam nos cum deo: sed interim tamen hac agamus lege qua <lb/>
            coepimus. sic enim etiam dominus ipse dicit: clamaui ad<lb n="15"/>
            nos et non audistis me: et uos clamabitis ad me <lb/>
            et non exaudiam nos. quid enim dignius aut quid iustius ?   <lb/>
            non audiuimus non audimur: non respeximus non respicimur.</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            quis, rogo, ex carnalibus dominis hac cum suis lege agere <lb/>
            contentus est, ut contemnat tantummodo seruos suos, quia<lb n="20"/>
            fuerit ab eis ipse contemptus? quamquam nos non hac solum <lb/>
            iniuria contemnamus deum, qua contemni a seruis suis domini <lb/>
            carnales solent, quia seruorum hic contemptus est maximus,

<note type="footnote"> 15 Prou. 1, 24 Mich. 3,4 Psal. 17,42 Hierem. 11,11 Zachar. 7,13 </note>

<note type="footnote"> delectationi <hi rend="italic">B etex</hi> dilectatione <hi rend="italic">corr. m. 2 A; primum scribendum putaueram <lb/>
            </hi> detractationi <hi rend="italic">ut est apud Cyprianum p. 689, 19 ed. Hartelius:</hi> <lb/>
            bonorum integra ac sincera dilectio ab omnibus haereticae detractationis <lb/>
            sordibus repurgetur; <hi rend="italic">sed nunc et ibi</hi> quoque <hi rend="italic">ex cod. C recipere mali</hi>. <lb/>
            detractionis 1 coherceat <hi rend="italic">AB</hi> 3 cumita <hi rend="italic">ex</hi> comita <hi rend="italic">A corr. <lb/>
             m. 2</hi> 4 nihil <hi rend="italic">A quod Halmium fugit, qui in B certe</hi> nil <hi rend="italic">inuenisse <lb/>
            uidetwr</hi> 5 quaeramur <hi rend="italic">A, item paulo post</hi> quaeri <hi rend="italic">sed hic</hi> a <hi rend="italic">puncta</hi> <lb/>
            7 audiri <hi rend="italic">ex</hi> audire <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> ut] et <hi rend="italic">B</hi> 11 iuste <hi rend="italic">A</hi> quaerimoniae <lb/>
            <hi rend="italic">A sed priore</hi> a <hi rend="italic">punct</hi>. 13 deum] domini <hi rend="italic">B</hi> 14 quam <lb/>
            nos <hi rend="italic">om. B</hi> qua] quam <hi rend="italic">B</hi> 15 etiam ipse dominus <hi rend="italic">B</hi> 17 quid <lb/>
            <hi rend="italic">(post</hi> aut) <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 20 contempnat <hi rend="italic">A (item paulo</hi> post comtempnamus <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> contempni) seruos <hi rend="italic">ex</hi> seruo <hi rend="italic">A corr. m. 1</hi> 22 domini <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> carnales <hi rend="italic">A</hi> arn <hi rend="italic">litt. in ras.; quid m. 1 habuerit (Halmius</hi> dicit <lb/>
            curiales) <hi rend="italic">discernere non potui;</hi> cur tales <hi rend="italic">B (curiales Ttv);</hi> saeculares <lb/>
            suspicatur <hi rend="italic">Hartelius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="57"/>
            si non faciant quod iubentur. porro autem nos omni studio <lb/>
            omni nisu non solum iussa non facimus, sed contra id facimus <lb/>
            quod iubemur. iubet enim deus ut omnes nobis inuicem cari <lb/>
            simus, omnes autem nos mutua infestatione laceramus. iubet <lb/>
            deus ut cuncti egentibus sua tribuant: cuncti admodum aliena <lb n="5"/>
            peruadunt. iubet deus ut omnis qui Christianus est etiam <lb/>
            oculos castos habeat: quotus quisque est, qui non se luto fornicationis <lb/>
            inuoluat? et quid plura?</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p>graue et luctuosum est quod  <lb/>
            dicturus sum: ipsa ecclesia, quae in omnibus esse debet placatrix <lb/>
            dei, quid est aliud quam exacerbatrix dei ? aut praeter <lb n="10"/>
            paucissimos quosdam, qui mala fugiunt, quid est aliud paene <lb/>
            omnis coetus Christianorum quam sentina uitiorum? quotum <lb/>
            enim quemque inuenias in ecclesia non aut ebriosum aut belluonem <lb/>
            aut adulterum aut fornicatorem aut raptorem aut <lb/>
            ganeonem aut latronem aut homicidam? et quod his omnibus <lb n="15"/>
            peius est, prope haec cuncta sine fine.</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>interrogo enim Christianorum <lb/>
            omnium conscientiam: ex his uel flagitiis uel sceleribus, <lb/>
            quae nunc diximus, quotusquisque hominum non aliquid est <lb/>
            horum aut quotusquisque non totum? facilius quippe inuenias <lb/>
            qui totum sit quam qui nihil. et quod diximus nihil nimis <lb n="20"/>
            forsitan grauis uideatur esse censurae: plus multo dicam: <lb/>
            facilius inuenias reos malorum omnium quam non omnium, <lb/>
            facilius maiorum criminum quam minorum, id est, facilius <lb/>
            qui et maiora crimina cum minoribus quam qui minora tantum <lb/>
            sine maioribus perpetrarint.</p></div><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p>in hanc enim morum probrositatem  <lb n="25"/>
            prope omnis ecclesiastica plebs redacta est, ut in cuncto populo <lb/>
            Christiano genus quodammodo sanctitatis sit minus esse uitiosum. <lb/>
            itaque ecclesias uel potius templa atque altaria dei <lb/>
            minoris reuerentiae quidam habent quam cuiuslibet minimi

<note type="footnote"> 3 kari*simos <hi rend="italic">(sic) A sed sup. o scr</hi>. v \' 8 et quid plura] <hi rend="italic">cf,</hi> sed <lb/>
            quid plura <hi rend="italic">VI 75</hi> 9 sum <hi rend="italic">A</hi> s. <hi rend="italic">l</hi>. m. <hi rend="italic">rec</hi>. ecclesia dei <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 exacerbatrix <hi rend="italic">ex</hi> acerbatrix <hi rend="italic">A corr m, rec. (cfr. paulo post:</hi> qui ingre.. <lb/>
            dituT ad placandum, non debet egredi ad exacerbandum) 11 poena <lb/>
            <hi rend="italic">hoc loco A</hi> 15 ganneonem <hi rend="italic">A</hi> 17 flagiliis <hi rend="italic">ex</hi> plagitiis <hi rend="italic">A corr. <lb/>
            m. rec., item pauio post</hi> quae <hi rend="italic">ex</hi> quem 18 hominum-quotusquisque <lb/>
            otn. A <hi rend="italic">oculorum aberratione</hi> 25 perpetrarint <hi rend="italic">ex</hi> perpetrarent <lb/>
            <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> hac A probrositatem morum <hi rend="italic">B</hi> 26 prope <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> probe <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 27 minus sit <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="58"/>
            ac municipalis iudicis domum. siquidem intra ianuas non <lb/>
            modo inlustrium potestatum sed etiam praesidum aut praepositorum <lb/>
            non omnes passim intrare praesumunt, nisi quos aut <lb/>
            iudex uocarit aut negotium traxerit aut ipsa honoris proprii <lb/>
            dignitas introire permiserit, ita ut, si quispiam fuerit insolenter<lb n="5"/>
            ingressus, aut caedatur aut propellatur aut aliqua  <lb/>
            uerecundiae atque existimationis suae labe multetur.</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p>in templa <lb/>
            autem uel potius in altaria atque in sacraria dei passim omnes <lb/>
            sordidi ac flagitiosi sine ulla penitus reuerentia sacri honoris <lb/>
            inrumpunt, non quia non omnes ad exorandum deum currere<lb n="10"/>
            debeant, sed quia qui ingreditur ad placandum, non debet <lb/>
            egredi ad exacerbandum: neque enim eiusdem officii est indulgentiam  <lb/>
            poscere et iracundiam prouocare.</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p>nonum siquidem <lb/>
            monstri genus est: eadem paene omnes iugiter faciunt, quae <lb/>
            fecisse se plangunt, et qui intrant ecclesiasticam domum, ut<lb n="15"/>
            mala antiqua defleant, ** exeunt. et quid dico, exeunt? in <lb/>
            ipsis paene hoc orationibus suis ac supplicationibus moliuntur. <lb/>
            aliud quippe ora hominum aliud corda agunt, et dum uerbis <lb/>
            praeterita mala plangunt, sensu futura meditantur, ac sic <lb/>
            oratio eorum auctrix est magis criminum quam exoratrix. ut<lb n="20"/>
            uere illa in eis scripturae maledictio denique, ut de oratione  <lb/>
            ipsa exeant condemnati et oratio eorum fiat in peccatum.</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p>denique <lb/>
            si uult quispiam scire, quid in templo huiusmodi homines <lb/>
            cogitarint, uideat quid sequatur. siquidem consummatis sollemnibus <lb/>
            statim ad consuetudinaria omnes studia discurrunt,<lb n="25"/>
            alii scilicet ut furentur alii ut inebrientur alii ut fornicentur

<note type="footnote">21 Psal. 108, 7 </note>

<note type="footnote"> 2 praesidum <hi rend="italic">ex</hi> praesidium <hi rend="italic">A corr</hi>. i <hi rend="italic">eras</hi>. aut] ac <hi rend="italic">B</hi> 7 uerecundia <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 12 exacerbandum <hi rend="italic">ex</hi> exercebandum <hi rend="italic">A corr. m. 1</hi> enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> 15 intra <hi rend="italic">litt</hi>. nt <hi rend="italic">m. rec. add. A</hi> 16 <hi rend="italic">ante</hi> exeunt <hi rend="italic">la-</hi> <lb/>
            cunam <hi rend="italic">indicauit Baluzius, post</hi> exeunt <hi rend="italic">Halmitu, qui \'supplendum</hi> uidetur\'<hi rend="italic">,</hi> <lb/>
            inquit, \'exeunt, ut noua committant\' <hi rend="italic">(uel</hi> perpetrent); <hi rend="italic">nos</hi> quoque <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            exeunt <hi rend="italic">statuimus lacttnam et putamus excidisee verba</hi> exsecuturi noua <lb/>
            <hi rend="italic">coUatis</hi> postremis <hi rend="italic">huius capitis uerbis; cfr. quae disputauimus in sit#.- <lb/>
            Ber. p. 9</hi> 20 auctrix <hi rend="italic">ex</hi> autriJ: <hi rend="italic">A corr. m. 2:</hi> aut (ut <hi rend="italic">corr.)</hi> rix <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            (aut rixa <hi rend="italic">Tt</hi> » rixa v) 21 scripturae <hi rend="italic">ex</hi> scriptura A <hi rend="italic">corr. m. 2</hi> <lb/>
            22 condempnati A 24 cogitarint <hi rend="italic">B:</hi> cogitarent A sollempnibus <lb/>
            A </note> <lb/>
             
<pb n="59"/>
            alii ut latrocinentur: ut euidenter appareat hoc eos esse meditatos, <lb/>
            dum intra templum sunt, quod postquam egressi fuerint <lb/>
            exsequuntur. 
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p>X. Sed uidelicet cuncta haec mala et omnem uitiorum probrositatem,  <lb/>
            quam supra dixi, ad seruos fortasse quidam aut <lb n="5"/>
            abiectissimos quosque homines referendam putant, ceterum <lb/>
            nomen ingenuum hac flagitiorum labe non pollui., quid autem <lb/>
            aliud est cunctorum negotiantium uita quam fraus atque <lb/>
            periurium, quid aliud curialium quam iniquitas, quid aliud <lb/>
            officialium quam calumnia, quid aliud omnium militantium <lb n="10"/>
            quam rapina P sed putas forsitan, quod hoc etiam de personis\' <lb/>
            istiusmodi ferri possit.</p></div><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p>hic est enim, inquis, eorum actus, quae  <lb/>
            et professio, ac per hoc nihil mirum est, si agunt quod profitentur: <lb/>
            quasi uero aut agere ullum deus res malas uelit aut <lb/>
            profiteri, aut nulla sit penitus sacrae maiestatis offensa, si <lb n="15"/>
            maximum scelus minores uideantur agere personae, praesertim <lb/>
            cum in hac hominum multitudine maior multo sit pars generis <lb/>
            humani: et absque dubio, ubi maior est peccantium turba, <lb/>
            maior est diuinitatis iniuria. sed omnis, inquis, nobilitas ab <lb/>
            his sceleribus immunis est.</p></div><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p>parum est id quidem, quia non  <lb n="20"/>
            aliud uidetur nobilitas in omni mundo quam unus homo in <lb/>
            grandi populo. sed uideamus tamen, si uel id ipsum parum <lb/>
            sit carens crimine. ac primum consideremus, quid de huiusmodi <lb/>
            hominibus dicat sermo diuinus. arguens quippe apostolus <lb/>
            dei populum sic ait: audite, fratres mei dilectissimi. <lb n="25"/>
            nonne deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites <lb/>
            in fide et heredes regni, quod repromisit deus diligentibus <lb/>
            se? uos autem exhonorastis pauperem.

<note type="footnote"> 25 Iac. 2, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 intra in templum (aic) <hi rend="italic">A</hi> 4 probositatem <hi rend="italic">B</hi> 5 aut] ut <lb/>
            <hi rend="italic">B 7 hac ex ac A eorr. m. 2 10 officiliom B</hi> 12 ferre <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 14 ullum <hi rend="italic">B s. I</hi>. 15 paenitus <hi rend="italic">A</hi> offensum <hi rend="italic">B</hi> 17 micior<lb/>
             wi mecior A <hi rend="italic">(ortum ex</hi> maior <hi rend="italic">aperta, quam dicunt,</hi> a <hi rend="italic">lit</hi>. = cc <hi rend="italic">scripta, <lb/>
            guam</hi> in A haud <hi rend="italic">raro imteniri l. 1. p. 7</hi> monuimus);ceterum <hi rend="italic">fort. torib</hi>. <lb/>
            ea maior 18 hiimani: et (non humani, et <hi rend="italic">ut uulgo) interpungendum <lb/>
            est</hi> cum <hi rend="italic">Hartelio, aut</hi> scribendum paulo post maior sit diu. <hi rend="italic">uel</hi> maior et<lb/>
             diu. 22 id <hi rend="italic">om. B</hi> 24 sermo dicat <hi rend="italic">B</hi> 28 exonerastis <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="60"/>
            nonne diuites per potentiam opprimunt uos? nonne <lb/>
            ipsi blasphemant bonum nomen, quod inuocatum  <lb/>
            est super uos?</p></div><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p>grane hoc apostoli testimonium est, nisi <lb/>
            forte immunes se ab eo nobiles putent, quia sunt soli diuites <lb/>
            nominati. sed aut idem sunt nobiles qui et diuites, aut si<lb n="5"/>
            sunt diuites praeter nobiles, et ipsi tamen iam quasi nobiles, <lb/>
            quia tanta est miseria huius temporis, ut nullus habeatur <lb/>
            magis nobilis quam qui est plurimum diues. sed siue de alterutris <lb/>
            siue de utrisque apostolus dixerit, facile de hoc componi <lb/>
            potest; non enim interest, de qua hoc potissimum parte <lb n="10"/>
            dictum sit, quod utrique certum est conuenire.</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p>quis enim uel <lb/>
            nobilium omnino uel diuitum horrens crimina? quamuis in hoc <lb/>
            fefellerim; multi enim horrent sed paucissimi euitant. in aliis <lb/>
            quippe horrent quod in se semper admittunt, mirum in modum <lb/>
            et accusatores eorundem criminum et exsecutores. execrantur<lb n="15"/>
            publice quod occulte agunt, ac per hoc, dum damnare se <lb/>
            ceteros putant, ipsos se magis propria animaduersione con- <lb/>
            I demnant.</p></div><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p>sed relinquamus istos, qui magis rei sunt. quis est <lb/>
            uel dines omnino uel nobilis aut innocentiam seruans aut a <lb/>
            cunctis sceleribus manus abstinens? quamquam superflue a<lb n="20"/>
            cunctis dixerim: utinam uel a maximis, quia uolunt sibi id <lb/>
            forte maiores quasi priuilegii uindicare, ut iure suo crimina <lb/>
            uel minora committant. itaque de peccatis facilioribus nihil <lb/>
            dico. uideamus si uel a duobus illis quasi capitalibus malis <lb/>
            ullus immunis est, id est uel ab homicidio uel a stupro. quis<lb n="25"/>
            enim est aut humano sanguine non cruentus aut caenosa impuritate <lb/>
            non sordidus? unum quidem ex his ad poenam aeternam <lb/>
            sufficit, sed prope nullus diuitum non utrumque commisit. 
</p></div><div n="56" subtype="section" type="textpart"><p> XI. Sed cogitat forte aliquis de hoc numero: ego iam ista <lb/>
            non facio. laudo, si non facis, sed tamen forte ante fecisti,

<note type="footnote"> 3 testimonium apostoli est <hi rend="italic">B</hi> 5 idem <hi rend="italic">praeter AB etiam v,</hi> notI <lb/>
            iidem <hi rend="italic">quod B</hi>rassicano <hi rend="italic">debetwr</hi> 12 uel ue <hi rend="italic">A</hi> 13 horrent <hi rend="italic">ex</hi> horrunt <lb/>
            <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 14 immodum <hi rend="italic">d</hi> 15 acousator <hi rend="italic">ease A</hi> exaccusatores <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> eisecutores <hi rend="italic">Hartdius (propter seqg</hi>. quod occulte <lb/>
            agant): ezcusatores <hi rend="italic">AB Halmius</hi>. exsecrantur <hi rend="italic">B</hi> ut vid. <lb/>
            16 dampnare <hi rend="italic">et post</hi> condempnant <hi rend="italic">fere ubique; quare in posterum <lb/>
            talia non adnotabo</hi> 17 putant ipsos se ceteros putant ipeos <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 priuilegium dicare <hi rend="italic">B</hi> 27 sordibus A </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="61"/>
            et non est numquam omnino fecisse facere cessasse. quod si <lb/>
            ita esset, quid proderat tamen, unum a scelere desistere et : <lb/>
            multos in sceleribus permanere?</p></div><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p>non sanat connersio unius  <lb/>
            crimina plurimorum, nec sufficit ad placandum deum quod <lb/>
            unus peccata deserit, quem uniuersitas totius humani generis <lb n="5"/>
            offendit, praesertim cum is, qui conuertitur, ut mortem aeternam <lb/>
            possit euadere, magnos profecto conuersionis suae fructus capiat, <lb/>
            si euadat, nedum contingere ei possit, ut ab aliis poenam <lb/>
            damnationis auertat, quia et hoc intolerabilis superbiae atque <lb/>
            immanis piaculi crimen est, si tam bonum se aliquis esse <lb n="10"/>
            credat, ut etiam malos existimet per se posse saluari.</p></div><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p>loquens  <lb/>
            deus de terra quadam uel de populo peccatore sic dicit: si <lb/>
            fuerint tres uiri in medio eius, Noe et Daniel et <lb/>
            Iob, non liberabunt filios neque filias: ipsi soli <lb/>
            salui erunt. neminem reor tam impudentem fore, qui se <lb n="15"/>
            his talibus uiris audeat comparare, quia, quamuis placere nunc <lb/>
            aliquis deo studeat, hoc ipsum tamen genus maximae iniustitiae <lb/>
            est, si se iustum praesumat; ac per hoc sublata est omnis <lb/>
            spes falsae opinionis, qua credamus innumeram perditorum <lb/>
            hominum multitudinem suffragio paucorum bonorum a praesentibus <lb n="20"/>
            malis posse defendi.</p></div><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p>cum enim nullus illis quos  <lb/>
            supra diximus par sit, quae esse spes ullis potest, quod liberari <lb/>
            [et] extranei et innumeri et mali a paucissimis bonis <lb/>
            possint, cum illi familiarissimi deo sancti ne hoc quidem a <lb/>
            domino promeruerint, ut in filiis suis uel sua membra saluarent? <lb n="25"/>
            et recte. nam licet omnes admodum filii membra <lb/>
            parentum esse uideantur, non putandi sunt tamen membra <lb/>
            eorum esse, a quibus affectu coeperint discrepare, quia morum <lb/>
            degenerantium prauitate pereunt in talibus beneficia naturae.

<note type="footnote"> 12 Ezech. 14, 14. </note>

<note type="footnote"> 2 proderet <hi rend="italic">B</hi> (prodesset <hi rend="italic">Ttv)</hi> 3 unius conuersio B 6 his <lb/>
            qui <hi rend="italic">B</hi> 7 magnus <hi rend="italic">B et</hi> u <hi rend="italic">m. 2 mut. in</hi> o <hi rend="italic">A</hi> profecto <hi rend="italic">ex</hi> profectu <lb/>
            <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 10 est crimen <hi rend="italic">B</hi> 11 estimet A ęstimet <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            13 Danihel <hi rend="italic">A</hi> 14 neque] et <hi rend="italic">B</hi> 15 neminem tamen <hi rend="italic">B</hi> (neminem <lb/>
            tam <hi rend="italic">sed</hi> tam <hi rend="italic">linea transuersa deZ</hi>. in <hi rend="italic">v</hi> Brassicanus) 17 iustitiae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            21 nullis <hi rend="italic">A</hi> 22 par. <hi rend="italic">eras</hi>. 8 <hi rend="italic">lit. A</hi> liberare <hi rend="italic">A</hi> 23 et <hi rend="italic">(ante</hi> extranei) <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelio,</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> mali) <hi rend="italic">delendum uidetur Halmio</hi> 25 promeruernnt <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            quo fit ut etiam nos, qui Christiani esse dicimur, perdamus  <lb/>
            uim tanti nominis uitio prauitatis.</p></div><div n="60" subtype="section" type="textpart"><p>nihil enim omnino prodest <lb/>
            nomen sanctum habere sine moribus, quia uita a professione <lb/>
            discordans abrogat inlustris tituli honorem per indignorum <lb/>
            actuum ecoclesiarum. unde cum paene nullam Christianorum<lb n="5"/>
            omnium partem, paene nullum eoclesiarum omnium angulum <lb/>
            non plenum omni offensione et omni letalium peccatorum labe <lb/>
            uideamus, quid est, in quo nobis de Christiano nomine blandiamur, <lb/>
            cum utique hoc ipso magis per nomen sacratissimum <lb/>
            rei simus, quia a sancto nomine discrepamus; nam ideo plus<lb n="10"/>
            sub religionis titulo deum laedimus, quia positi in religione <lb/>
            peccamus.

<note type="footnote"> 1 qui non Christianos esae dicimus <hi rend="italic">B</hi> qui Christianos <hi rend="italic">(sed</hi> o <hi rend="italic">mut. <lb/>
             in</hi> i <hi rend="italic">et</hi> 8 <hi rend="italic">punct.)</hi> esse dicimur <hi rend="italic">A</hi> 2 omnino enim nihil <hi rend="italic">B</hi> 5 cum <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 7 loaalium <hi rend="italic">d</hi> 10 sancto <hi rend="italic">B s</hi>. h nam et <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            11 ledimus <hi rend="italic">ex</hi> ludimus tn <hi rend="italic">v eotY</hi>. Brassicanus: laudemus d ludimms <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> (in <hi rend="italic">archetypo d cod. futsse suspicor</hi> landimus <hi rend="italic">s. ser</hi>. e iit. <hi rend="italic">quae</hi> substituenda <lb/>
            <hi rend="italic">fuit pro</hi> u sed <hi rend="italic">male ponebatur</hi> pro i) 12 <hi rend="italic">post</hi> peccamus <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">ΕΧΡ̃</foreign>L. LIB. m. INCIPIT LIBER(om. <hi rend="italic">B)</hi> QUARTUS <hi rend="italic">AB</hi> </note> 
<pb n="63"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>