<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:3.1-3.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:3.1-3.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>I. Bene habet: iacta sunt fundamenta operis pia molitione  <lb/>
            coepti et diuini officii amore suscepti: et ideo non sunt solubili <lb/>
            luto posita nec temporali lapide constructa sed sacrarum <lb/>
            expensarum confectione ualida et diuini magisterii arte firmata: <lb n="5"/>
            quae, ut ipse in euangelio deus dicit, nec uentis possint <lb/>
            furentibus concuti nec adluuione fluminum subrui nec pluuiarum <lb/>
            infusione dissolui. cum enim opus hoc manus quodammodo <lb/>
            diuinorum uoluminum instruxerit et caelestium scripturarum <lb/>
            compago solidarit, necesse est tam firma haec per dominum <lb n="10"/>
            Iesum Christum esse quae facta sunt, quam firma illa sunt <lb/>
            quae fecerunt. aedificium itaque hoc naturam status sui de <lb/>
            stirpe sumit et labefactari saluis auctoribus suis non potest. <lb/>
            sicut enim in terrenis aedificiis deicere parietes nullus potest, <lb/>
            nisi lapides et caementa deiecerit, sic aedificium quod construximus <lb n="15"/>
            dissoluere nullus ualet, nisi id, unde structum est <lb/>
            et consummatum, ante dissoluerit: quod quia labefactari utique <lb/>
            nequaquam potest, recte etiam a nobis incolumitas aedificii <lb/>
            praesumitur, cuius status subsidiis immortalibus continetur. <lb/>
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>            quaeritur itaque, cum haec ita sint, si totum quod in hoc  <lb n="20"/>
            mundo est cura et gubernaculo et iudicio dei agitur, cur

<note type="footnote"> 6 Matth. 7, 25. </note>

<note type="footnote"> 2 Bene habet <hi rend="italic">optime Halmius addens: \'imitatus est Saluianus Lactantium <lb/>
            diu. Inst. VII1 qui ipse sua sumpsit ex Cic. p. Mur. §. 14:</hi> <lb/>
            bene habet: iacta sunt fundamenta defensionis\': BENE HABITI A Bene <lb/>
            se res habet <hi rend="italic">B</hi> 4 structa <hi rend="italic">B m. 1</hi> 7 adluuione <hi rend="italic">svpr</hi>. a <hi rend="italic">add. <lb/>
            m. 2 lit. L A</hi> 8 opus hoc opus <hi rend="italic">B</hi> 9 instruxerit <hi rend="italic">ex</hi> instruxerat <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> corr. <hi rend="italic">m. 1</hi> 12 naturam per status <hi rend="italic">B</hi> 13 sumet <hi rend="italic">B</hi> 15 nisi] <lb/>
            nisi prius B 18 a <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 20 sint ita <hi rend="italic">B</hi> hoc do <lb/>
            est sra et A 21 et iudico—condicio <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="42"/>
            melior multo sit barbarorum condicio quam nostra, cur inter <lb/>
            nos quoque ipsos sors bonorum durior quam malorum? cur <lb/>
            probi iaceant improbi conualescant? cur iniquis uel maxime <lb/>
            potestatibus uniuersa succumbant? possim quidem rationabiliter <lb/>
            et satis constanter dicere: nescio; secretum enim et consilium<lb n="5"/>
            diuinitatis ignoro. sufficit mihi ad causae huius probationem <lb/>
            dicti caelestis oraculum. deus a se, ut libellis <lb/>
            superioribus iam probauimus, omnia dicit aspici omnia regi  <lb/>
            omnia iudicari.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>si scire uis quid tenendum sit, habes litteras  <lb/>
           sacras: perfecta ratio est hoc tenere quod legeris. qua causa<lb n="10"/>
            autem deus haec de quibus loquimur ita faciat, nolo a me <lb/>
            requiras. homo sum, non intellego secreta dei, inuestigare non <lb/>
            audeo et ideo etiam adtemptare formido, quia et hoc ipsum <lb/>
            genus quasi sacrilegae temeritatis est, si plus scire cupias <lb/>
            quam sinaris. sufficiat tibi quod deus a se agi ac dispensari <lb/>
            cuncta testatur: quid me interrogas, quare alter maior sit <lb n="15"/>
            alter minor, alter miser alter beatus, alter fortis alter infirmus? <lb/>
            qua causa quidem haec deus faciat, non intellego, <lb/>
            sed ad plenissimam rationem abunde sufficit, quod a deo agi <lb/>
            ista demonstro. sicut enim plus est deus quam omnis humana <lb n="20"/>
            ratio, sic plua. mihi debet esse quam ratio, quod a deo agi <lb/>
            cuncta cognosco. nihil ergo in hac re opus est nouum aliquid <lb/>
            audire: satis sit pro uniuersis rationibus auctor deus. nec licet, <lb/>
            ut de his quae diuino aguntur arbitrio aliud dicas iustum <lb/>
            aliud iniustum, quia quicquid a deo agi uides atque conuinceris, <lb n="25"/>
            necesse est plus quam iustum esse fatearis.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>haec ergo <lb/>
            de gubernaculo dei atque iudicio expeditissime ac certissime <lb/>
            dici possunt. neque enim necesse est, ut argumentis a me <lb/>
            probetur, quod hoc ipso, quia a deo dicitur, comprobatur. <lb/>
            itaque, cum legimus dictum a deo, quia aspiciat iugiter omnem<lb/>
            terram, hoc ipso probamus quod aspicit, quia aspicere se <lb n="30"/>
            dicit: . cum. legimus quod regat cuncta quae fecit, hoc ipso

<note type="footnote">3 probi snalescant <hi rend="italic">A</hi> 5 enim <hi rend="italic">om. B</hi> 6 diuinitatis - sufficit<lb/>
             A 7 oraculum *** libellis <hi rend="italic">A</hi> 9 iud***uis A 15 quod <lb/>
            tibi <hi rend="italic">B</hi> 24 iustum <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 25 agi a deo uides <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            certissime <hi rend="italic">scripsi:</hi> fortissime <hi rend="italic">AB Halmius</hi> 30 aspiciat <hi rend="italic">ex</hi> aspicit <lb/>
            <hi rend="italic">B corr</hi>. 31 quod aspieit] quod aspiciat <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            adprobamus quod regit, quia se regere testatur: cum legimus <lb/>
            quod praesenti iudicio uniuersa dispenset, hoc ipso euidens <lb/>
            est quod iudicat, quia se iudicare confirmat. alia enim omnia, <lb/>
            id est humana dicta, argumentis ac testibus egent: dei autem <lb/>
            sermo ipse sibi testis est, quia necesse est, quicquid incorrupta <lb n="5"/>
            ueritas loquitur, incorruptum sit testimonium ueritatis.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>sed  <lb/>
            tamen cum per scripturas sacras scire nos quasi de arcano <lb/>
            animi ac mentis suae quaedam uoluerit deus noster, quia <lb/>
            ipsum quodammodo scripturae sacrae oraculum dei mens est, <lb/>
            quicquid uel agnosci per suos uel praedicari deus uoluit non <lb n="10"/>
            tacebo. unum quamuis prius quam loqui ordiar scire cupiam, <lb/>
            cum Christianis mihi loquendum an cum paganis sit. si enim <lb/>
            cum Christianis, probaturum me quod ago esse non dubito; <lb/>
            si autem cum paganis, probare contemnam, non quia probatione <lb/>
            deficiar, sed quia profuturum quod loquor esse despero; <lb n="15"/>
            infructuosus quippe est et inanis labor, ubi non recipit probationem <lb/>
            prauus auditor. sed tamen quia esse nullum omnino <lb/>
            arbitror Christiani nominis hominem, qui non se Christianum <lb/>
            uideri uelit, ego cum Christiano agam. quamuis enim quia <lb/>
            impiae ac paganicae infidelitatis sit, mihi tamen satis est <lb n="20"/>
            Christiano probari quod dico. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>II. Causaris igitur, quid sit istud, quod Christiani, qui deum  <lb/>
            credimus, miseriores omnibus sumus. sufficere quidem mihi <lb/>
            ad respondendum hoc loco poterat, quod apostolus ad ecclesias <lb/>
            dixit: nemo moueatur in tribulationibus; ipsi enim <lb n="25"/>
            scitis quoniam in hoc positi sumus. et ideo cum in <lb/>
            hoc positos nos esse a deo apostolus dicat, ut aerumnas ut <lb/>
            miserias ut tristitias perferamus, quid mirum est, si mala <lb/>
            cuncta perferimus, qui ad toleranda aduersa omnia militamus ?

<note type="footnote"> 25 I Thess. 3, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 aprobamus <hi rend="italic">B</hi> 7 scire nos quasi nos de nos archano <hi rend="italic">(sic) B</hi> <lb/>
            arcano <hi rend="italic">s. scr</hi>. h <hi rend="italic">lit. m. rec. A</hi> 14 probari contempnam <hi rend="italic">A</hi> probare <lb/>
            contempno <hi rend="italic">B</hi> 14 deficiar probatione <hi rend="italic">B m. 1</hi> non deficiar in probatione <lb/>
            <hi rend="italic">B corr</hi>. 17 quia tamen <hi rend="italic">A sed adiecta sunt transpositionis signa</hi> <lb/>
            m. 1 19 uella <hi rend="italic">A</hi> 21 a Christiano <hi rend="italic">B</hi> 23 omnibus miseriores <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 25 tribulationis <hi rend="italic">B</hi> 27 nos <hi rend="italic">om. A</hi> a deo <hi rend="italic">om. B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="44"/>
            sed quia multi ista non sapiunt et putant homines Christianos <lb/>
            haec quasi stipendia fidei suae a deo capere debere, ut, quia <lb/>
            sint cunctis gentibus religiosiores, sint cunctis etiam fortiores,  <lb/>
            adquiescamus opinioni eorum atque sententiae.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>sed uideamus <lb/>
            tamen quid sit deum fideliter credi. qui enim tam magnam<lb n="5"/>
            credulitatis et fidei mercedem in hoc saeculo esse uolumus, <lb/>
            qualis credulitas aut fides ipsa esse debeat considerare debemus. <lb/>
            quid est igitur credulitas uel fides ? opinor, fideliter hominem <lb/>
            Christo credere, id est fidelem deo esse, hoc est fideliter dei <lb/>
            mandata seruare. sicut enim serui hominum diuitum aut procuratores,<lb n="10"/>
            quibus uel supellectiles copiosae uel cellaria opulenta <lb/>
            creduntur, fideles absque dubio dici non queunt, si res sibi <lb/>
            traditas deuorarint: sic profecto etiam Christiani homines infideles <lb/>
            sunt, si bona sibi a deo adsignata corruperint.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>quaeritur <lb/>
            forsitan, quae sint bona, quae deus Christianis hominibus<lb n="15"/>
            adsignet? quae, nisi omnia per quae credimus, id est, per <lb/>
            quae omnia Christiani sumus? primum scilicet legem, deinde <lb/>
            prophetas, tertio euangelium, quarto apostolicas lectiones, postremum <lb/>
            regenerationis nouae munus, sancti baptismatis gratiam, <lb/>
            diuini chrismatis unctionem: scilicet, ut sicut apud<lb n="20"/>
            Hebraeos quondam, id est peculiarem ac propriam dei gentem, <lb/>
            cum iudiciarius honor in potestatem regiam transcendisset, <lb/>
            probatissimos et lectissimos uiros per unguentum regium deus <lb/>
            uocauit in regnum, sic omnes homines Christiani, cum post <lb/>
            chrisma ecclesiasticum omnia dei mandata fecissent, ad capiendum <lb n="25"/>
            laboris praemium uocarentur ad caelum.</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>cum ergo ista <lb/>
            sint omnia, per quae fides constat, uideamus quis tanta haec <lb/>
            fidei sacramenta custodiat, ut fidelis esse uideatur, quia infidelis, <lb/>
            ut diximus, sit necesse est qui fidei commissa non <lb/>
            seruat. et quidem non quaero, ut cuncta faciat quae

<note type="footnote"> 1 multa <hi rend="italic">B</hi> 5 tamen <hi rend="italic">om. B</hi> quid enim <hi rend="italic">d</hi> 8 uel] aut <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> hominem fideliter <hi rend="italic">B</hi> 9 a Christo <hi rend="italic">B</hi> 10 procuratoris <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 11 suppellectiles <hi rend="italic">copiosae A</hi> subpellectilq copiosq <hi rend="italic">B</hi> 19 generationis <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 20 unctionem <hi rend="italic">ex</hi> untionem <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 21 Hebreos <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> 22 iudicarius A 23 ungentum <hi rend="italic">B</hi> 28 infidelis <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            infideles <hi rend="italic">d corr. m. 2</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="45"/>
            testamenta duorum temporum iubent: remitto censuram legis antiquae, <lb/>
            remitto has prophetarum minas, remitto etiam quae <lb/>
            remitti omnino non possunt, uel apostolicorum librorum, seuerissimam <lb/>
            institutionem uel euangelicorum uoluminum plenam <lb/>
            omni perfectionis genere doctrinam: paucissimis saltim praeceptis <lb n="5"/>
            dei quis obsequatur interrogo.</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>neo dico illa quae ita  <lb/>
            multi refugiunt, ut paene et execrentur. tantum apud nos <lb/>
            honor et reuerentia dei proficit , ut quae indeuotione non <lb/>
            facimus, etiam odio digna esse ducamus. denique hoc, quod <lb/>
            saluator cogitare nos de crastino prohibet, quis audire dignatur? <lb n="10"/>
            quod contentos singulis tunicis iubet esse, quis recipit? quod <lb/>
            ambulare excalcios praecipit, quis non modo faciendum sed <lb/>
            uel ferendum arbitretur? itaque ego ista praetereo. in hoc <lb/>
            enim fides, per quam confidimus, recidit, ut quae dominus <lb/>
            nobis salutaria esse uoluit nos superflua iudicemus. diligite, <lb n="15"/>
            inquit saluator, inimicos uestros, benefacite his qui <lb/>
            oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus <lb/>
            uos. quis haec omnia faciat? quis pro inimicis <lb/>
            suis ista quae deus iussit, non dico uotis sed uerbis <lb/>
            saltim agere dignetur?</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>quae etiam, si quis se cogit ut faciat,  <lb n="20"/>
            facit tamen ore non mente: praestat quidem uocis officium <lb/>
            sed animi non mutat affectum. ac per hoc etiamsi pro aduersario <lb/>
            suo orare se cogit, loquitur non precatur. longum est <lb/>
            de singulis dicere. sed adhuc aliquid tamen addam, ut intellegamus <lb/>
            nos non modo non omnibus dei obtemperare uerbis, <lb n="25"/>
            sed nullis paene illius oboedire mandatis. et ideo apostolus <lb/>
            clamat: nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil <lb/>
            sit, se ipsum seducit.</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>hoc enim ad crimina nostra

<note type="footnote"> 10 Matth. 6, 34 15 Matth. 5, 44 27 Gal. 6, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 has <hi rend="italic">ex</hi> hos <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 3 librum <hi rend="italic">A</hi> 4 euangeliorum <hi rend="italic">B <lb/>
            (non A ut apud Halmium)</hi> 5 saltim <hi rend="italic">A m. 1</hi> saltem <hi rend="italic">m. 2</hi> 6 illa <lb/>
            dico <hi rend="italic">B</hi> 7 apud <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 8 in deuotione <hi rend="italic">malit</hi> Hartelius <lb/>
            10 crastino <hi rend="italic">ex</hi> castrino <hi rend="italic">A corr. m. 1</hi> recipit] respicit <hi rend="italic">suspicatur <lb/>
            HarteUua</hi> 18 et ego <hi rend="italic">B</hi> 14 per que A recedit <hi rend="italic">Aetm.lB</hi> <lb/>
            17 uos oderunt <hi rend="italic">B</hi> 20 saltim <hi rend="italic">Am. 1</hi> saltem m. <hi rend="italic">2</hi> dignaur <hi rend="italic">Am. 1</hi> <lb/>
            dignatur <hi rend="italic">m. 2</hi> digqetur <hi rend="italic">B</hi> quae <hi rend="italic">scripsi:</hi> aut <hi rend="italic">AB Hdlmius</hi> <lb/>
            22 non animi non <hi rend="italic">A sed prius</hi> non <hi rend="italic">puncta</hi> 23 est <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> <lb/>
            24 tamen aliquid <hi rend="italic">B</hi> 27 aliquid esse se <hi rend="italic">(sic) B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="46"/>
            addimus, ut, cum in omnibus rei simus, etiam bonos nos et <lb/>
            sanctos esse credamus, ac sic in\' nobis cumulentur iniquitatis <lb/>
            offensae etiam praesumptione iustitiae. qui odit, inquit apostolus, <lb/>
            fratrem suum, homicida est. intellegere ergo <lb/>
            possumus multos esse homicidas, qui se innoxios putant, quia,<lb n="5"/>
            ut uidemus, homicidium non sola tantummodo occidentis manu <lb/>
            sed etiam odientis animo perpetratur. unde est, quod saluator <lb/>
            mandati istius normam censura adhuc seueriore cumulauit <lb/>
            dicens: qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit <lb/>
            iudicio. ira mater est odii. et ideo saluator excludere iram <lb n="10"/>
            I uoluit, ne ex ira odium nasceretur.</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>si ergo non solum odium <lb/>
            sed etiam ira nos in dei iudicio reos faciet, euidenter agnoscimus, <lb/>
            quod sicut nullus omnino est immunis ab iracundia, <lb/>
            sic nullus omnino immunis esse poterit a reatu. persequitur <lb/>
            autem dominus quasi fibras praecepti istius et omnes penitus<lb n="15"/>
            frutices ac ramusculos secat dicens: qui autem dixerit, <lb/>
            fatue, reus erit gehennae ignis: qui dixerit fratri <lb/>
            suo, racha, reus erit concilio. r.acha quod genus sit <lb/>
            contumeliae multi nesciunt: fatuitas autem quam iniuriose <lb/>
            obiciatur optime norunt. et ideo scientia sua potius homines<lb n="20"/>
            quam ignorantia utentes malunt reatus suos per id conuicium <lb/>
            quod sciunt diuinis ignibus, quam per id quod nesciunt humanis <lb/>
            conciliis expiari. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p> III. Quae cum ita sint et cum haec omnia, quae iubentur <lb/>
            a domino, non modo a nobis omnino non fiant sed paene in<lb n="25"/>
            diuersum omnia fiant, quando maiora illa faciemus? qui <lb/>
            enim, inquit saluator, non renuntiauerit omnibus <lb/>
            quae possidet, non potest meus esse discipulus. et

<note type="footnote"> 3 I Ioh. 3, 15 9 Matth. 5, 22 16 Matth. 5, 22 <lb/>
            26 Lnc. 14, 33 28 Mattb. 10, 38 </note>

<note type="footnote"> 1 rei. <hi rend="italic">( fuit</hi> reis) <hi rend="italic">A</hi> 2 credimus <hi rend="italic">A</hi> 11 ex ira odium <hi rend="italic">B corr</hi>. <lb/>
            ex odio <hi rend="italic">(sine</hi> ira) <hi rend="italic">B m.l</hi> 14 persequitnr A: prosequitur <hi rend="italic">B hdbere <lb/>
            uidetur</hi> (ceterum <hi rend="italic">cfr. Plin. inc. 1.33:</hi> persequimur omnes terrae fibras) <lb/>
            15 fibras <hi rend="italic">ex</hi> febras <hi rend="italic">A corr. m. rec</hi>. omnes <hi rend="italic">ex</hi> omnis <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> <lb/>
            paenitus <hi rend="italic">A</hi> 17 fatuae <hi rend="italic">sed</hi> a <hi rend="italic">posteriore punct. Å</hi> qui dixeritconcilio <lb/>
            <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 19 iniuriosae <hi rend="italic">sed</hi> a <hi rend="italic">posteriore punct. A</hi> <lb/>
            25 dominomodo <hi rend="italic">om</hi>. non <hi rend="italic">uoce d</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="47"/>
            qui non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, <lb/>
            non est me dignus. et qui se Christianum dicit, debet, <lb/>
            quemadmodum Christus ambulauit, sic et ipse ambulare.</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>quae  <lb/>
            non modo illos, qui uoluptates et pompas saeculi sequuntur, <lb/>
            sed ne illos quidem implere certum est, qui saeculares affectus <lb n="5"/>
            derelinquunt. nam et qui renuntiare diuitiis uidentur non sic <lb/>
            renuntiant, ut penitus renuntiasse uideantur, et qui putantur <lb/>
            crucem portare sic portant, ut plus habeant in crucis nomine <lb/>
            dignitatis quam in passione supplicii. et omnes tamen isti <lb/>
            etiamsi aliquid horum bona fide adimplerent, illud absque dubio <lb n="10"/>
            nullus efficeret, ut per uiam uitae istius sic incederet sicut <lb/>
            saluator incessit. qui se enim, inquit apostolus, dicit in <lb/>
            Christo manere, debet, quemadmodum Christus <lb/>
            ambulauit, sic et ipse ambulare. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>IIII. Sed dura forsitan quidam putant apostolorum esse praecepta.  <lb n="15"/>
            dura plane existimanda sunt, si plus ab aliis officiorum <lb/>
            exigunt quam sibi sumunt. porro autem, si multo minus ceteris <lb/>
            imperarunt quam sibi, non modo non graues magistri sed <lb/>
            parentes indulgentissimi iudicandi sunt, qui onera, quae ceruicibus <lb/>
            filiorum per amoris indulgentiam detrahunt, sibi per <lb n="20"/>
            affectum religionis imponunt. quid enim unus ex ipsis ad <lb/>
            populos ecclesiasticos dicit ? filioli, inquit, mei, quos <lb/>
            iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. <lb/>
            et rursum: imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego <lb/>
            Christi.</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>nobis hoc imperat, ut se imitemur, qui sibi hoc  <lb n="25"/>
            imperauerat, ut Christi esset imitator. et quidem, quod ipse <lb/>
            Christum imitatus sit, nulli dubium est. Christus enim se <lb/>
            pro nobis subdidit mundo, et se ipse pro Christo: Christus <lb/>
            pro nobis taedia et labores grauissimos pertulit, et hoc ipse

<note type="footnote"> 12 I Ioh. 2, 6 22 Gal. 4, 19 24 I Cor. 11, 1 </note>

<note type="footnote"> 2 dicit <hi rend="italic">A m. rec. 8. I</hi>. 4 sequntur <hi rend="italic">(sic) A</hi> 5 saecularis <hi rend="italic">A <lb/>
            m. 1 B</hi> affectus <hi rend="italic">scripsi; cf. in Sitz.-Ber. p. 24 sq. :</hi> amotus <hi rend="italic">s</hi>. tus <hi rend="italic">scr. <lb/>
             m. rec</hi>. res <hi rend="italic">A</hi> amoris ius <hi rend="italic">B; fort</hi>. actus\' <hi rend="italic">Halmius;</hi> motus <hi rend="italic">uel</hi> iam <lb/>
            motus <hi rend="italic">suspicatur Hartelius</hi> 7 portantur <hi rend="italic">.et A et B m. 1 sed in A <lb/>
            s. scr. m. rec</hi>. utantur, <hi rend="italic">ita tamen ut uix legi possit</hi> 15 quidam <lb/>
            foraitan <hi rend="italic">B</hi> 18 inperarunt <hi rend="italic">B</hi> 19 ceruicibus <hi rend="italic">ex</hi> ceruibus <hi rend="italic">A corr. <lb/>
             m. 1, ut uidetur</hi> 29 pertulit et ipse pro nobis pertulit et ipse pro <lb/>
            Christo <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="48"/>
            pro Christo: Christus pro nobis contumelias passus est, et hoc <lb/>
            ipse pro Christo: Christus pro nobis passionem mortemque <lb/>
            tolerauit, et hoc ipse pro Christo. et ideo non sine causa meritorum <lb/>
            suorum conscius dicit: certamen bonum certaui, <lb/>
            fidem seruaui: de reliquo reposita est mihi corona <lb/>
            iustitiae.</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>itaque cum ille Christum sic imitatus sit, uideamus <lb n="5"/>
            quis nostrum apostoli imitator appareat. scribit enim <lb/>
            ipse de se primum, quod nulli dederit umquam offensionem <lb/>
            sed in omnibus exhibuerit se sicut dei ministrum in patientia <lb/>
            multa in tribulationibus in necessitatibus in plagis in carceribus <lb n="10"/>
            in lacerationibus.</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>et alibi, dum se aliis comparat, sic <lb/>
            ait: in quo quis audet, in insipientia dico, audeo <lb/>
            et ego; ut minus sapiens dico, magis ego; in laboribus <lb/>
            plurimis, in carceribus abundantius, in <lb/>
            plagis supra modum, in mortibus frequenter. a<lb n="15"/>
            Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi. <lb/>
            ter uirgis caesus sum, semel lapidatus, ter naufragium <lb/>
            feci. sane, etsi de ceteris quas dixit uirtutibus. <lb/>
            apostolicis nihil facimus, in hoc tamen uno, ubi apostolus ter<lb/>
            naufragasse se dixit, etiam uincere possumus. non enim ter<lb n="20"/>
            tantummodo naufragauimus, quorum paene omnis uita naufragium <lb/>
            est: in tantum quippe uitiose ab omnibus uiuitur, ut <lb/>
            prope nullus Christianorum sit qui non iugiter naufragare <lb/>
            uideatur. \'
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p> V. Sed dicit fortasse aliquis, non id esse nunc temporis, ut<lb n="25"/>
            pro Christo nos perferamus, quae tunc apostoli pertulerunt. <lb/>
            uerum est; non enim sunt pagani principes non tyranni persecutores, <lb/>
            non sanguis sanctorum funditur nec fides suppliciis <lb/>
            comprobatur. contentus est deus noster, ut ei pax nostra

<note type="footnote">4 II Tim. 4, 7 7 II Cor. 6 12 II Cor. 11, 21 </note>

<note type="footnote">8 de se ipse <hi rend="italic">B</hi> numquam dederit <hi rend="italic">B</hi> 13 magis] plua <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 habundantius <hi rend="italic">A</hi> 15 immortibus <hi rend="italic">A</hi> in moribus <hi rend="italic">B</hi> 16 quadragenas <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. ex</hi> quadragena <hi rend="italic">m. 2)</hi> una <hi rend="italic">A</hi> 18 etsi <hi rend="italic">ex</hi> et <hi rend="italic">B corr.,</hi> <lb/>
            20 ter <hi rend="italic">om. B</hi> 21 naufrauimus <hi rend="italic">B</hi> 26 Christo nos <hi rend="italic">B:</hi> Chriatianos <lb/>
            <hi rend="italic">A m. 1</hi> Christianis <hi rend="italic">m. 2</hi> 27 principes pagani <hi rend="italic">B</hi> 29 deus <lb/>
            noster est <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="49"/>
            serniat, ut sola ei immaoulatorum actuum puritate et uitae incontaminabilis <lb/>
            sanctitate placeamus.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>