<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:2.1-2.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:2.1-2.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> I. Sufficiunt igitur de exemplis ista quae diximus, quibus <lb/>
            utique iugiter deus noster et contemplator sollicitissimus et <lb/>
            gubernator piissimus et iudex iustissimus comprobatur. sed <lb/>
            cogitat de imperitioribus forte aliquis: si sic aguntur nunc a <lb n="5"/>
            deo omnia, ut tunc acta sunt, quid est quod mali praeualent 5 <lb/>
            adfliguntur boni, et cum tunc iram mali senserint et misericordiam <lb/>
            boni, nunc uidentur sentire quodammodo boni iram <lb/>
            et mali gratiam? paulo post ad ista respondeam: nunc quia <lb/>
            tria haec, id est praesentiam dei, gubernationem atque iudicium, <lb/>
            tribus his me probaturum esse promisi, hoc est, ratione exemplis<lb n="10"/>
            ac testimoniis, quia ratione et exemplis iam satisfecimus, <lb/>
            superest ut testimoniis declaremus: quamuis exempla ipsa <lb/>
            quae diximus haberi pro testimoniis debeant, quia recte testimonium  <lb/>
            esse dicitur quo rerum ueritas adprobatur.</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>quid <lb n="15"/>
            igitur ex illis tribus quae supra dicta sunt per testimonia 15 <lb/>
            sacra primum probari debet, praesentia an gubernatio anne <lb/>
            iudicium? praesentia, opinor, quia, qui uel recturus est uel <lb/>
            iudicaturus, praesens absque dubio esse debet, ut uel regere <lb/>
            quicquid illud est uel iudicare possit. loquens in uoluminibus <lb/>
            suis sermo diuinus sic ait: in omni loco oculi domini<lb n="20"/>
            contemplantur bonos et malos. ecce habes praesentem, <lb/>
            ecce intuentem, ecce in omni loco ac per uisionem uigilantem. <lb/>
            idcirco enim et bonos ab eo considerari et malos dixit, ut

<note type="footnote">20 Prou. 16, 3 </note>

<note type="footnote">9 tria <hi rend="italic">B in mg</hi>. 13 haberi <hi rend="italic">ex</hi> habere v <hi rend="italic">corr. m. 2:</hi> habere <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 17 qui <hi rend="italic">AB et coni. Rittershusius (om. ed. pr.)</hi> 18 esse <lb/>
            <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> vel] <hi rend="italic">t 8. 1. A m. 1</hi> 21 malos et bonos <hi rend="italic">A sed paulo<lb/>
             post §. 5 idem</hi> bonos et malos <hi rend="italic">habet</hi> habens <hi rend="italic">A</hi> 22 per aisionem <lb/>
            <hi rend="italic">Harlelius:</hi> prouisione <hi rend="italic">AB HalmitUJ; efr. infra 6 5:</hi> generalem esse in <lb/>
            omnes domini uisionem </note> <lb/>
             
<pb n="31"/>
            probaret scilicet nihil ab eo neglegi, quem ostenderet uniuersa <lb/>
            rimari.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>quod ut plenius capias, audi quid in alio scripturarum  <lb/>
            loco idem testatur spiritus sanctus: ()oculi, inquit, <lb/>
            domini super timentes eum, ut eripiat a morte <lb/>
            animas eorum et alat eos in fame. ecce cur aspicere <lb n="5"/>
            iustos homines detis dicitur, utique ut conseruet ut protegat. <lb/>
            aspectus enim diuinitatis propitiae munus est conuersationis <lb/>
            humanae. nam et alibi idem diuinus spiritus: oculi, inqurit, <lb/>
            domini super iustos, et aures eius in preces eorum. <lb/>
            uide, qua benignitate agere cum suis deum scriptura dicit. <lb n="10"/>
            in hoc siquidem, quod ait, oculos domini super iustos esse, <lb/>
            affectus aspicientis ostenditur, in hoc autem, quod aures in <lb/>
            precibus paratas semper, exaudientis largitas demonstratur: <lb/>
            quamuis per id, quod dicit, diuinas aures in precibus semper <lb/>
            esse iustorum, non audientia tantum dei sed quaedam quasi <lb n="15"/>
            oboedientia dei designetur.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>quomodo enim in precibus iustorum  <lb/>
            diuinae aures sunt? quomodo, nisi ut semper audiant, nisi ut <lb/>
            semper exaudiant, nisi ut prompte audita tribuant, nisi ut <lb/>
            ilico exaudita concedant ? semper ergo ad audiendas sanctorum <lb/>
            preces paratae domini nostri aures, semper attentae sunt. <lb n="20"/>
            quam beati essemus omnes, si quam promptam erga nos <lb/>
            audientiam dei legimus, tam prompte ipsi deum uellemus <lb/>
            audire. sed forsitan dicis, hoc quod iustos aspicere deus legitur, <lb/>
            parum prodesse causae, quia non sit generalis diuinitatis <lb/>
            intuitus, qui iustis tantum speciali benignitate tribuatur.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>iam 

<note type="footnote">3 Psal. 32, 18 8 Psal. 33, 16 </note>

<note type="footnote">2 audi quod <hi rend="italic">B (pro</hi> audi quid <hi rend="italic">librarius scripsit nesciens Sdlu. in <lb/>
            mterrogatione indirecta plus semel indicatiuo uti)</hi> 7 conuersationis <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius:</hi> conseruationis <hi rend="italic">AB Halmius; error ortus est ex antecedenti</hi> <lb/>
            conseruet; <hi rend="italic">ceterum de uoce</hi> conseruatio = uita, mores uid. indicems diuiniis <lb/>
            spiritus sanctus <hi rend="italic">B</hi> 9 impreces <hi rend="italic">ut paulo post ter</hi> imprecibus <hi rend="italic">A<lb/>
             quem errorem</hi> in <hi rend="italic">hoc cod. alias quoque occurrere</hi> monuimus in <hi rend="italic">Site.-Ber. <lb/>
             p</hi>. 6 <hi rend="italic">adnot</hi>. 11 siquidem-ostenditur in hoc <hi rend="italic">om. B; uerba omissa suppleta <lb/>
            sunt in schedula adiecta ante</hi> super <hi rend="italic">fort. eoocidit</hi> semper <hi rend="italic">ut paulo<lb/>
             post</hi>. paratas semper 14 per <hi rend="italic">om. B</hi> 16 dei <hi rend="italic">om. B</hi> 18 promptae <lb/>
            <hi rend="italic">A (quod per ae ferri possit, sed</hi> iHco <hi rend="italic">quod sequitwr ueri similius reddit</hi> <lb/>
            ae <hi rend="italic">errore in</hi> aduerbiis in <hi rend="italic">A saepius obuio</hi> scriptum <hi rend="italic">esse pro e; cfr</hi>. adn. <lb/>
            <hi rend="italic">ad I 57)</hi> promtae <hi rend="italic">B</hi> 19 ad <hi rend="italic">om. A</hi> 20 audire uellemus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            23 aspicere deus legitur iustos <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="32"/>
            quidem superius sacer sermo testatus est, quia oculi domini <lb/>
            contemplantur bonos et malos. sed si etiam nunc uis plenius <lb/>
            probare, respice quid sequatur; hoc enim subditur: uultus <lb/>
            autem domini super facientes mala, ut perdat de <lb/>
            terra memoriam eorum. uides absque dubio, quia non<lb n="5"/>
            potes queri, quod non aspiciat etiam iniustos deus,. quia intellegis <lb/>
            generalem quidem esse in, omnes domini uisionem sed <lb/>
            meritorum fieri disparilitate diuersam. boni quippe aspiciuntur <lb/>
            ut conseruentur, mali ut disperdantur: cum quibus <lb/>
            utique partem et ipse habens,. qui homines a deo aspici negas,<lb n="10"/>
            non solum uideri te a domino euidenter intellege, sed periturum <lb/>
            quoque indubitanter agnosce. nam cum ad hoc sit <lb/>
            uultus domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam <lb/>
            eorum, necesse est, ut qui aspicere dei uultum perfide <lb/>
            negas, aspicientis iram perditione cognoscas. igitur de praesentia<lb n="15"/>
            ac de aspectu dei ista sufficiunt. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p> IL Videamus nunc, an qui respicit regat, cum utique ipsa <lb/>
            ratio aspiciendi causam in se habeat gubernandi, quia non <lb/>
            ad hoc respicit, ut cum aspexerit, neglegat, qui scilicet per <lb/>
            id ipsum non neglegere intellegitur, quia respicere dignatur,<lb n="20"/>
            praesertim cum superius sacer sermo testatus sit malos ad <lb/>
            perditionem a deo aspici bonos ad salutem. hoc ipso utique <lb/>
            dispensatio diuini gubernaculi demonstratur; hoc est enim <lb/>
            iusta gubernatione regere et singulos quosque homines pro

<note type="footnote"> ,3 Fsal. 33, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 testatur <hi rend="italic">B</hi> 2 malos et bonos <hi rend="italic">JB, item A sed hic adiectia<lb/>
             transpositionis signis cf. supra ad § 2</hi> 6 potes <hi rend="italic">B:</hi> potest <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            quia intelleg,] qui cum intellegis <hi rend="italic">B</hi> 10 aspicis <hi rend="italic">B</hi> 13 domini] <lb/>
            dei <hi rend="italic">B (?)</hi> 14 <hi rend="italic">post</hi> eorum <hi rend="italic">add. B:</hi> de gubernacione <hi rend="italic">(adiecto</hi> dei); <lb/>
            <hi rend="italic">cui consentit T; in</hi> v <hi rend="italic">uero est:</hi> de gubernatione omni perfide <lb/>
            <hi rend="italic">Rittershusins:</hi> per fidem <hi rend="italic">AB</hi> 16 sufficiunt. DE GUBERNATIONE DEI <lb/>
            <hi rend="italic">A; cfr. ad praef. § 1</hi> 17 an qui nunc <hi rend="italic">B</hi> 18 quia adhuc non resp. <lb/>
            <hi rend="italic">B (ceterum</hi> adhuc <hi rend="italic">etiam A m. 1, sed</hi> s. <hi rend="italic">scr</hi>. o m. <hi rend="italic">eadem)</hi> 24 regere <lb/>
            et in singulos <hi rend="italic">A (unde fort. colligendum est in archetypo fuisse</hi> regere <lb/>
            fin fingulos <hi rend="italic">male iterata syllaba</hi> Xin <hi rend="italic">et Saluianum scripsisse:</hi> regere: <lb/>
            singulos <hi rend="italic">ut sit sententia:</hi> "denn das heisst die Welt gerecht regieren: <lb/>
            jeden einzelnen Menschen nach seinem Verdienste behandeln.") </note> <lb/>
             
<pb n="33"/>
            meritorum diuersitate tractare.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>sed accipe tamen de hac re <lb/>
            plenius testimonium. dicit ad deum patrem in psalmo spiritus <lb/>
            sanctus: qui regis Israhel, intende. Israhel \'uidens <lb/>
            deum\' interpretatur: quem utique cum Christiani fide et corde <lb/>
            uideant, qui fideliter credunt, licet gubernator omnium deus <lb n="5"/>
            sit, illis tamen peculiariter regimen praestari a deo dicitur, <lb/>
            qui regi peculiariter a diuinitate mereantur. unde et tu quicumque <lb/>
            ille es, si Christianus es, necesse est ut te regi a <lb/>
            deo credas. si autem gubernari te a deo cum ceteris Christianis <lb/>
            omnino non putas, necesse est extra omnes Christianos <lb n="10"/>
            te esse cognoscas.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>sed si illud, ut supra iam diximus, magis  <lb/>
            quaeris, quod ad omnes homines, non quod ad solos pertinet <lb/>
            Christianos, ecce euidenter dicit uolumen sacrum cuncta cotidie <lb/>
            nutu diuinitatis regi et incessabiliter a deo omnia gubernari; <lb/>
            ipse enim, inquit, diligit consilium et disciplinam. <lb n="15"/>
            nec est enim alius deus, cuius cura est de omnibus. cum <lb/>
            sis ergo, inquit, iustus, iuste omnia disponis et cum <lb/>
            magna reuerentia disponis nos. ecce habes iugiter <lb/>
            disponentem deum iugiter gubernantem: quamuis in isto <lb/>
            scripturae loco non gubernatio tantum sacra sed etiam dignitas <lb n="20"/>
            declaretur humana. in hoc enim quod ait \'disponis nos\' diuinae <lb/>
            uis gubernationis, in hoc autem quod cum magna reuerentia\' <lb/>
            culmen humanae ostenditur dignitatis.</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>alibi quoque in propheta: <lb/>
            numquid non caelum, inquit, et terram ego <lb/>
            impleo? cur autem cuncta implet, ipse declarat: quia <lb n="25"/>
            uobiscum sum, inquit, ut saluos faciam uos. ecce <lb/>
            enim non modo regimen suum dominus et impletionem sed <lb/>
            etiam uim ac beneficium ipsius adimpletionis ostendit; hunc. <lb/>
            enim fructum in se habet diuinitatis impletio, ut saluet ea <lb/>
            quae adimplentu. et ideo in apostolorum actibus beatissimus

<note type="footnote"> 3 Psal. 79, 2 15 Eccles. 39, 10 16 Sap. 12, 15 <lb/>
            24 Hierem. 23, 24 25 Bierem. 42, \'11\' </note>

<note type="footnote"> 1 tractari <hi rend="italic">AB</hi> 8 te regi A: regi <hi rend="italic">B</hi> 11 te <hi rend="italic">om. A</hi> 12 pertiDeat <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 16 est enim <hi rend="italic">B et A sed in hoc signa transpoaitionis adiecta<lb/>
             sunt</hi> 21 disponit <hi rend="italic">AB</hi> uis diuinae <hi rend="italic">B</hi> 23 humani <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            25 impleo dicit <hi rend="italic">(sic) A</hi> implet <hi rend="italic">AB</hi> (impleat <hi rend="italic">ex</hi> implet <hi rend="italic">corr. in v <lb/>
            Brassicanus)</hi> 27 modo non <hi rend="italic">AB</hi> 30 quae implentur <hi rend="italic">B m. 1</hi> </note>

<note type="footnote"> VIII. </note>

<note type="footnote"> 3 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="34"/>
            Paulus: in ipso, inquit, et uiuimus et mouemur et <lb/>
            sumus. plus absque dubio quam gubernator est uitae, in <lb/>
            quo motus ipse uiuentis est. non enim dixit ab ipso nos sed <lb/>
            in ipso moueri, docens scilicet insitam intra uirtutes sacras <lb/>
            omnium nostrum esse substantiam, quia in ipso profecto<lb n="5"/>
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            uiuimus, a quo hoc ipsum adducimus quod sumus. sed et <lb/>
            saluator ipse in euangelio: ecce ego, inquit, uobiscum <lb/>
            sum omnibus diebus usque ad consummationem <lb/>
            saeculi. non solum nobiscum se esse dixit sed etiam omnibus <lb/>
            diebus esse nobiscum. tu eum, o ingratissime homo, qui<lb n="10"/>
            sine cessatione nobiscum est, nec curam nec respectum nostri <lb/>
            habere dicis? quid ergo facit nobiscum? numquid ad hoc <lb/>
            nobiscum est, ut non respiciat, ut neglegat? et quomodo sibi <lb/>
            utrumque conuenit, ut qui pietati praestat praesentiam impietati <lb/>
            tribuat incuriam? ecce enim, inquit, uobiscum<lb n="15"/>
            sum omnibus diebus usque ad consummationem  <lb/>
            saeculi.</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>praeclare uidelicet affectum dei interpretamur, si <lb/>
            nos calumniamur ab eo iugiter neglegi, cum ille nos a se <lb/>
            testetur iugiter non relinqui. ille per hoc ostendere uoluit, <lb/>
            quod a nobis affectu ac protectione iugiter non discederet,<lb n="20"/>
            quia a nobis etiam praesentia non abesset. nos in contemptum <lb/>
            nostri diuinam uertimus caritatem, nos amoris testimonia in <lb/>
            odii argumenta mutamus. hoc enim, quod praesentem se esse <lb/>
            dicit, odii magis testimonium esse uolumus quam amoris. nam <lb/>
            si absentem se dominus futurum esse dixisset, minus causari<lb n="25"/>
            forsitan de incuria poteramus absentis. maioris contemptus <lb/>
            res est atque fastidii, si nos iugiter neglegit qui a nobis iugiter <lb/>
            non recedit; et plus in se odii nostri habet, si ad hoc <lb/>
            semper nobiscum permanet, ut qui nos praesentia numquam  <lb/>
            deserit semper repudiet affectu.</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>sed absit hoc de piissimo ac<lb n="30"/>
            misericordissimo deo credi, ut ad hoc semper nobis uoluerit <lb/>
            adsistere, ut nos maiore fastidio neglegere uideretur adsistens: <lb/>
            absit hoc scelus dici. nemo enim, puto, uel in toto humano

<note type="footnote"> 1 Act. 17, 28 7 Matth. 28, 20 </note>

<note type="footnote"> 12 facit ergo <hi rend="italic">B</hi> 15 tribuant <hi rend="italic">B</hi> 17 uidelioet] scilicet <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 ac] et <hi rend="italic">B</hi> 21 quia nobis <hi rend="italic">A</hi> 22 testimonio <hi rend="italic">B</hi> 23 mittamus <lb/>
            <hi rend="italic">B m. 1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="35"/>
            genere tam malus est, qui ideo cum ullo hominum uelit esse, <lb/>
            quia non amet, et ad hoc tantum uti praesentia sua cupiat, <lb/>
            ut maiore odii fructu possit despicere praesentem. ipsa nos <lb/>
            uel doceat natura humana uel uincat, si non ideo cum quocumque <lb/>
            homine esse cupimus, quia eum, cum quo esse cupimus, <lb n="5"/>
            diligamus. et quia utique diligimus, prodesse ei praesentiam <lb/>
            nostram cupimus, quem amamus. quod ergo etiam <lb/>
            malo homini auferre non possumus, deo tollimus et peiorem <lb/>
            pessimis hominibus deum facimus, qui ad hoc futurum nobiscum <lb/>
            se esse dixerit, ut fastidiosius nos neglegeret, cum fuisset. <lb n="10"/>
            sed haec hactenus. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>III. Superest ut, quia testimoniis sacris et respici et regi  <lb/>
            a deo omnia iam probauimus, etiam iudicari plurima in hoc <lb/>
            saeculo a diuinitate doceamus. Dauid sanctus cum a Nabale <lb/>
            Carmelo contumeliae pertulisset iniuriam, quia se ipse ulcisci <lb n="15"/>
            distulit, ultionem statim deo exsecutore percepit. extincto <lb/>
            itaque paulo post aduersario suo et manu caelesti obruto sic <lb/>
            locutus est: benedictus dominus, qui iudicauit causam <lb/>
            obprobrii mei de manu Nabal.</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>eundem quoque  <lb/>
            cum fugasset e regno filius persecutor, iudex in breui dominus <lb n="20"/>
            uindicauit nec uindicauit tantum sed cumulatius uindicauit, <lb/>
            quam ipse uoluit qui uindicabatur, ut ostenderet scilicet deus <lb/>
            grauiorem sibi esse iniuriam iniusta tolerantium quam tolerantibus <lb/>
            suam. nam qui supra uotum eius uindicat, qui uindicatur, <lb/>
            quid aliud uult intellegi quam se ipsum in eo, quem <lb n="25"/>
            sic ulciscitur, uindicari? acto itaque in crucem non manu <lb/>
            factam filio parricida, uindictam ei diuinitus attributam sic <lb/>
            nuntiatam refert sermo diuinus: bonum adporto nuntium, <lb/>
            domine mi rex; iudicauit enim pro te hodie dominus <lb/>
            de manu omnium, qui surrexerant contra te. <lb n="30"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>IIII. Vides, quomodo non rebus tantum, ut supra diximus, 

<note type="footnote">18 I Reg. 25, 39 28 II Reg. 18, 31 </note>

<note type="footnote"> 1 uellet A 3 uel nos doceat <hi rend="italic">B</hi> 4 humana natura <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            cum <hi rend="italic">ante</hi> quocumque <hi rend="italic">om. B</hi> 8 homine d 9 qui ad] quid <lb/>
            d 12 quia <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> ac regi <hi rend="italic">B</hi> 15 carmelio <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 executore <hi rend="italic">B</hi> recepit <hi rend="italic">malit Hartelius</hi> 17 suo <hi rend="italic">om. B m. l\'</hi> <lb/>
            25 intellegi <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 28 adporto <hi rend="italic">sed</hi> p <hi rend="italic">lit. sup</hi>. d <hi rend="italic">scr. m. 2 A</hi> </note>

<note type="footnote">3*</note> <lb/>
             
<pb n="36"/>
            et exemplis, sed ipso nomine atque appellatione iudicii deum <lb/>
            etiam praesenti saeculo iudicare diuinae per sacros testes? <lb/>
            litterae probent. sed forsitan putes, id specialiter sancto uiro <lb/>
            a deo praestitum, ut de aduersariis eius protinus iudicaret. <lb/>
            dies me deficiet, si de praesentibus in hoc mundo sententiis<lb n="5"/>
            atque iudiciis uelim dicere. sed tamen, ut euidenter agnoscas, <lb/>
            censuram suam et examen sacrum non tam personis praestare <lb/>
            quam causis, audi quomodo iudex deus, qui pro Dauid seruo <lb/>
            suo sententiam adsidue euidentem dedit, contra Dauid ipsum <lb/>
            saepius iudicarit. et quidem hoc non in multorum hominum<lb n="10"/>
            negotio aut, quod forsitan potuisset deum magis mouere, <lb/>
            sanctorum, sed in causa et unius hominis et barbari et ubi <lb/>
            tantum uirum persona penitus non grauauerat, nisi causa  <lb/>
            multasset.</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>interfecto Uria Chettaeo, homine gentis impiae et <lb/>
            nationis inimicae, statim fit ad Dauid sermo diuinus: Uriam<lb n="15"/>
            Chettaeum percussisti gladio et uxorem illius <lb/>
            accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum <lb/>
            Ammon: quam ob rem non recedet gladius de <lb/>
            domo tua usque in sempiternum. itaque haec dicit <lb/>
            dominus: ecce ego suscitabo super te malum de<lb n="20"/>
            domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et <lb/>
            dabo proximo tuo. tu enim fecisti abscondite: ego <lb/>
            uero faciam uerbum istud in conspectu omnis  <lb/>
            Israhel et in conspectu solis.</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>quid dicis tu, qui non <lb/>
            solum non iudicari quaecumque agimus, sed nec respici omnino<lb n="25"/>
            a deo credis? uidesne etiam a secreto illo, quo Dauid semel <lb/>
            lapsus est, nequaquam dei oculos afuisse? unde et tu, qui, <lb/>
            ad solacium arbitror peccatorum tuorum, considerari actus

<note type="footnote"> 15 II Reg. 12, 9-12 </note>

<note type="footnote"> 1 in ipso <hi rend="italic">sed</hi> in <hi rend="italic">punctat. A</hi> 3 putes] potes <hi rend="italic">B</hi> 4 a deo <hi rend="italic">om. <lb/>
             B m. 1</hi> 10 iudicarit <hi rend="italic">A et ex</hi> uindicarit <hi rend="italic">corr. B m. 2</hi> in <hi rend="italic">om. <lb/>
            B</hi> 13 penitus adgrauauerat <hi rend="italic">B</hi> 14 uri cettheo <hi rend="italic">A;</hi> \'fort. Uria <lb/>
            Chettaeo secundum textum graecum <hi rend="italic">OVQ</hi>. o <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Χε</foreign>tt<foreign xml:lang="grc">α</foreign>ĩ<foreign xml:lang="grc">ος</foreign>\'recte Halmius, qui <lb/>
            m B vmienisse uidetwr receptam a se scripturapn</hi> Etheo; <hi rend="italic">in archetypo <lb/>
            fuisse putarim</hi> cetteo <hi rend="italic">lit</hi>. h <hi rend="italic">s. scr., quae a. librario loco non recto inserebatur<lb/>
             </hi> 16 catheo <hi rend="italic">supra</hi> 0 <hi rend="italic">lit</hi>. v <hi rend="italic">scr. A</hi> 25 a deo omnino <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 27 affuisse <hi rend="italic">B</hi> 28 considerare <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="37"/>
            nostros a deo non putas, ex hoc ipso et aspici te a Christo <lb/>
            semper intellege et puniendum forsitan propediem esse cognosce, <lb/>
            quia etiam Dauid sanctum uides unum errorem suum <lb/>
            nec secreto occultorum penetralium potuisse contegere nec a <lb/>
            praesentibus poenis priuilegio saltim magnorum operum uindicare. <lb n="5"/>
            quid enim ait ad eum dominus? tollam uxores <lb/>
            tuas in conspectu tuo, et gladius non recedet a <lb/>
            domo tua usque in sempiternum.</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>uides, quam praesens  <lb/>
            excipiat tantus uir pro uno statim errore iudicium. protinus <lb/>
            culpam secuta damnatio est et damnatio statim puniens nihil <lb n="10"/>
            reseruans, atque ilico coercens reum non in futurum differens <lb/>
            reatum. et ideo non dixit: quia fecisti hoc, uenturum iudicium <lb/>
            dei senties et futuro gehennae igne torquebere, sed, praesentia, <lb/>
            inquit, tormenta senties atque imminentem iam ceruicibus tuis <lb/>
            diuinae seueritatis gladium sustinebis. et quid post haec? 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="15"/>
            agnoscit scilicet reus culpam, humiliatur compungitur, con- <lb/>
            fitetur luget, paenitet deprecatur, gemmas regias abdicat <lb/>
            crispantia auro textili indumenta deponit, purpura exuitur <lb/>
            diademate exhonoratur, cultu et corpore mutatur, totum regem <lb/>
            cum ornatibus suis abicit, profugum paenitentem cum patrocinio <lb n="20"/>
            ambitiosi squaloris adsumit, ieiunio exigitur ariditate <lb/>
            siccatur, fletu effunditur solitudine carceratur. et tamen rex <lb/>
            tanti nominis, sanctitate maior quam potestate, praerogatiuis <lb/>
            meritorum antecedentium supereminens, cum tanto ambitu <lb/>
            supplicet, non euadit.</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>et hic tantum tam grandis paenitentiae  <lb n="25"/>
            fructus est, quod aeternis quidem piaculis non addicitur, sed <lb/>
            in praesenti tamen ueniam non meretur. denique quid paenitenti <lb/>
            propheta ait? quia blasphemare fecisti inimicos

<note type="footnote"> 28 II Reg. 12, 14 </note>

<note type="footnote"> 4 contigeri <hi rend="italic">B</hi> 5 saltem <hi rend="italic">ex</hi> saltim <hi rend="italic">corr. Am. 2</hi> maiorum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            9 accipiat <hi rend="italic">B</hi> 10 damnatio est secuta <hi rend="italic">B</hi> 18 crepantia <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            texili <hi rend="italic">B</hi> 19 corpore <hi rend="italic">Hartelius: cordo AB Halmius</hi> 20 profngum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsimus coni. 6. 22</hi> profugus <hi rend="italic">et 23</hi> ipsius fugae facies <hi rend="italic">etc.:</hi> <lb/>
            prouidum <hi rend="italic">d et ex</hi> auidum <hi rend="italic">corr. B</hi> proiectum <hi rend="italic">suspicatur Hartelius haud<lb/>
             inprobabiliter, cum Dauid ipse Psal. 30,</hi> 23 de <hi rend="italic">se dicat:</hi> proiectus sum <lb/>
            a uultu oculorum tuorum; <hi rend="italic">adde p</hi>. 39, 4 deiectus 24 tanta <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            25 tantus <hi rend="italic">B</hi> fructus poenitentiae <hi rend="italic">B</hi> (poen. <hi rend="italic">et</hi> A <hi rend="italic">habet)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="38"/>
            domini, filius qui ex te natus est morietur. praeter <lb/>
            poenam acerbae orbitatis etiam hunc addi piissimo patri intellectum <lb/>
            summi supplicii deus uoluit, ut dilectissimo filio causa <lb/>
            mortis pater ipse existeret qui doleret, cum utique natum <lb/>
            ex crimine puerum crimen ipsum occideret, quod creasset. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>