<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:1.21-1.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1:1.21-1.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0249a.stoa002.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> V. Remouet igitur a se, inquis, curam mortalium deus. et <lb/>
            quae ergo nobis diuinae religionis est ratio? quae uel causa <lb/>
            Christum colendi uel spes propitiandi? si enim neglegit deus <lb n="10"/>
            in hoc saeculo genus hominum, cur ad caelum cotidie manus <lb/>
            tendimus? cur orationibus crebris misericordiam dei quaerimus? <lb/>
            cur ad ecclesiasticas domus currimus? cur ante altaria <lb/>
            supplicamus? nulla est enim nobis ratio precandi, si spes <lb/>
            tollitur impetrandi. uides ergo quam stulta atque inanis sit<lb n="15"/>
            huius persuasionis adsertio: quae utique si recipitur, nihil  <lb/>
            penitus de religione seruatur.</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>sed ad illud forte confugias, <lb/>
            ut dicas nos metu futuri iudicii deum colere et id omni praesentium <lb/>
            officiorum cultu elaborare, ut in die futuri iudicii <lb/>
            mereamur absolui. quid ergo sibi uult apos.tolus Paulus praecipiens<lb n="20"/>
            cotidie in ecclesia ac iubens ut offeramus iugiter <lb/>
            deo nostro orationes obsecrationes postulationes gratiarum <lb/>
            actiones? et haec omnia quam ob causam? quam utique nisi, <lb/>
            ut ipse dicit, ut quietam et tranquillam uitam agamus <lb/>
            in omni castitate? pro praesentibus, ut uidemus, <lb n="25"/>
            domino supplicari iubet et orari, quod utique non iuberet  <lb/>
            nisi exorari posse confideret.</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>quomodo ergo aliquis pro obtinendis <lb/>
            futuri temporis bonis apertas dei aures, pro praesentibus <lb/>
            autem clausas atque obstructas putat ? aut quomodo nos in

<note type="footnote"> 20 I Tim. 2, 1 sq. </note>

<note type="footnote"> 3 remouit <hi rend="italic">ex</hi> remoua <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 5 amandauit v <hi rend="italic">corr. (man. <lb/>
            Brassicani ut uidetur):</hi> commendauit <hi rend="italic">AB (et quidem B uerba</hi> a suo <lb/>
            loco comm. <hi rend="italic">m mg. habet m. 2)</hi> 9 qus <hi rend="italic">(ante</hi> uel) <hi rend="italic">B</hi> 10 propiciandi <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 13 domos <hi rend="italic">B</hi> 17 confugies <hi rend="italic">B</hi> 18 id omni] ideo omnium <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 19 iudicii] saeculi <hi rend="italic">B</hi> 20 meream <hi rend="italic">sed ravura sup</hi>. m <lb/>
            <hi rend="italic">lit. fin, B</hi> 21 ecclesia <hi rend="italic">B et eras</hi>. m v: ecclesiam <hi rend="italic">AB Halmius</hi> <lb/>
            offerantur <hi rend="italic">B</hi> 26 supplicari <hi rend="italic">AB:</hi> supplicare <hi rend="italic">Halmius</hi> orari <hi rend="italic">et <lb/>
            paulo post</hi> exorari <hi rend="italic">Hartelius:</hi> orare <hi rend="italic">et</hi> exorare <hi rend="italic">AB</hi> quod <hi rend="italic">om. B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="13"/>
            ecclesia supplicantes praesentem nobis salutem a deo poscimus, <lb/>
            si audiendos nos penitus non putamus? nulla ergo nobis pro <lb/>
            incolumitatibus ac prosperitatibus nostris uota facienda sunt. <lb/>
            quin potius, ut modestia supplicationis uocem conciliet postulantis, <lb/>
            dicendum fortasse nobis est: domine, non prosperitatem <lb n="5"/>
            uitae istius petimus nec pro bonis praesentibus supplicamus: <lb/>
            scimus enim aures tuas his obsecrationibus clausas esse et <lb/>
            auditum te ad preces istiusmodi non habere, sed pro his <lb/>
            tantummodo petimus, quae sunt futura post mortem.</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>esto  <lb/>
            igitur postulatio talis utilitate non careat: quomodo ratione <lb n="10"/>
            subsistit? si enim deus a respectu huius saeculi curam re-\' <lb/>
            mouet et postulantium precibus aures suas claudit, absque <lb/>
            dubio, qui non audit nos pro praesentibus, non audit etiam <lb/>
            pro futuris, nisi forte credimus pro precum diuersitate aures <lb/>
            suas Christum uel tribuere uel negare, id est, ut claudat eas <lb n="15"/>
            cum rogatur praesentia, aperiat cum futura.</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>sed de his dicendum <lb/>
            amplius non est; tam stulta enim sunt et tam friuula, <lb/>
            ut cauendum sit, ne id ipsum, quod pro honore dei dicitur, <lb/>
            iniuria dei esse uideatur. tanta quippe est maiestatis sacrae <lb/>
            et tam tremenda reuerentia, ut non solum ea, quae ab illis <lb n="20"/>
            contra religionem dicuntur, horrere, sed etiam ea, quae pro <lb/>
            religione nos ipsi dicimus, cum grandi metu ac disciplina <lb/>
            dicere debeamus.</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>igitur si stulte atque impie creditur, quod  <lb/>
            curam rerum humanarum pietas diuina despiciat, ergo non <lb/>
            25 despicit: si autem non despicit, regit: si autem regit, hoc <lb n="25"/>
            ipso quod regit iudicat, quia regimen esse non potest, nisi <lb/>
            fuerit iugiter in rectore iudicium. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>VI. Sed parum esse fortasse quispiam putet, quod hoc ratio  <lb/>
            declarat, nisi probetur exemplis. uideamus qualiter mundum <lb/>
            30 a principio deus rexerit, et ita eum semper omnia gubernasse <lb n="30"/>
            monstrabimus, ut simul etiam iudicasse doceamus. quid enim

<note type="footnote"> 1 a <hi rend="italic">s. l. m. 1 A</hi> 2 audiendo <hi rend="italic">A</hi> 3 incolomitatibus <hi rend="italic">B plerumque<lb/>
             </hi> 5 est nobis fortasse <hi rend="italic">B</hi> 8 praeces <hi rend="italic">A</hi> 11 remouet <lb/>
            <hi rend="italic">A quod retinui mutato sequente</hi> clausit <hi rend="italic">in</hi> clandit; <hi rend="italic">cfr. Sitz. Ber. <lb/>
             p. 24</hi> remouit <hi rend="italic">B</hi> 17 friuula <hi rend="italic">sic A ubique:</hi> friuola <hi rend="italic">B ubique</hi> <lb/>
            22 grandi <hi rend="italic">ex</hi> grande <hi rend="italic">A corr. m. 2</hi> 24 humanarum rerum <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="14"/>
            scriptura dicit? formauit igitur deus hominem de <lb/>
            limo terrae et inspirauit in eum spiraculum uitae. <lb/>
            et quid postea? posuit, inquit, eum in paradiso uoluptatis. <lb/>
            quid deinceps? dedit scilicet legem, praeceptis imbuit, <lb/>
            institutione formauit. quid autem post haec secutum est? <lb n="5"/>
            praeteriit homo mandatum sacrum, sententiam subiit, paradisum <lb/>
            perdidit, poenam damnationis excepit.</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>quis non in his omnibus <lb/>
            et gubernatorem deum uideat et iudicem ? constituit <lb/>
            enim Adam in paradiso innocentem, expulit reum. in constitutione <lb/>
            or.dinatio est, in expulsione iudicium. quando enim<lb n="10"/>
            eum in loco uoluptatis posuit, ordinauit, quando autem reum <lb/>
            de regno expulit, iudicauit. ergo hoc de primo homine, id <lb/>
            est de patre. quid de secundo, id est de filio? factum est, <lb/>
            inquit scriptura sacra, post multos dies, ut offerret <lb/>
            Cain de fructibus terrae munera domino. Abelis <lb n="15"/>
            quoque obtulit de primitiis gregis sui et de adipibus <lb/>
            eius. et respexit dominus ad Abel et ad munera <lb/>
            eius, ad Cain uero et ad munera illius non  <lb/>
            respexit.</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>priusquam de euidentiore iudicio dei dicam, puto <lb/>
            quod etiam in his quae iam diximus quaedam censura iudicii<lb n="20"/>
            est; in hoc enim, quod unius sacrificium deus suscipit alterius <lb/>
            excludit, euidentissime utique et de unius iustitia et de iniquitate <lb/>
            alterius iudicauit. sed hoc parum est. Cain igitur <lb/>
            futuro facinori uiam sternens fratrem in solitudinem trahit, <lb/>
            secretis patrocinantibus scelus peragit, impiissimus pariter et<lb n="25"/>
            stultissimus, qui ad perpetrandum maximum nefas sufficere <lb/>
            sibi credidit, si aspectus uitaret hominum fratricidium deo <lb/>
            teste facturus. unde puto, quod haec in illo iam tunc opinio <lb/>
            fuerit quae nunc in multis est, deum scilicet terrestria non <lb/>
            respicere et actus sceleratorum hominum non uidere. necso <lb n="30"/>
            dubium est, cum post facinus admissum dei sermone conuentus

<note type="footnote"> 1 Gen. 2, 7 3 Gen. 2, 8 13 Gen. 4, 3 sq. </note>

<note type="footnote"> 3 eum inquit <hi rend="italic">B</hi> 7 dampnationis <hi rend="italic">A</hi> in <hi rend="italic">om. A</hi> 9 reum <lb/>
            ea <hi rend="italic">B</hi> 19 eaidenciori <hi rend="italic">B</hi> 20 etiam quod <hi rend="italic">B</hi> 21 suscepit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 22 et unius <hi rend="italic">B (om</hi>. de) 24 solitudine <hi rend="italic">B</hi> 26 sufficere <lb/>
            <hi rend="italic">his d m. l</hi> 27 aspectu sui daret <hi rend="italic">sed</hi> t <hi rend="italic">sup</hi>. d <hi rend="italic">adecr. m. 2 A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="15"/>
            nihil se de caede fratris scire responderit. adeo inscium facti <lb/>
            sui deum arbitrabatur, ut crederet feralissimum nefas tegi <lb/>
            posse mendacio. at aliter expertus est quam putabat. nam <lb/>
            deum, a quo non existimauit uideri scelera cum occideret, <lb/>
            sensit uidere cum damnaretur.</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>hic nunc requirere ab illis  <lb n="5"/>
            uolo, qui negant res nunc humanas uel respici a deo uel regi <lb/>
            uel iudicari, an cuncta in his quae diximus e diuerso sint. <lb/>
            puto enim, quod praesens est qui sacrificio interest, et regit <lb/>
            qui Cain post sacrificia castigat, et sollicitus est qui ab interfectore <lb/>
            interfectum requirit, et iudicat qui percussorem impium <lb n="10"/>
            iusta animaduersione condemnat. in quo quidem etiam <lb/>
            illud non incommode, uerum ne miremur nunc sanctos homines <lb/>
            quaedam aspera pati, cum uideamus, quod iam tunc deus <lb/>
            etiam per maximum nefas primum sanctorum sinit occidi. <lb/>
            quae quidem qua ratione patiatur, neque humanae imbecillitatis <lb n="15"/>
            est plena indage cognoscere neque nunc temporis disputare. <lb/>
            interim probare satis est, omnia istiusmodi non <lb/>
            neglegentia aut incuria dei fieri, sed consilio ac dispensatione <lb/>
            permitti. nequaquam autem iniustum possumus dicere, in quo <lb/>
            diuinum esse iudicium non possimus denegare, quia summa <lb n="20"/>
            iustitia est uoluntas dei; neque enim ideo non iustum est, <lb/>
            quod diuinitas agit, quia capere uim diuinae iustitiae homo <lb/>
            non ualet. sed ad propositum reuertamur. 
</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>VII. Videmus ergo in his quae dicta sunt nihil incuria dei  <lb/>
            actum, sed quia quaedam ex his dispositio diuina ita ordinauit, <lb n="25"/>
            quaedam patientia sustinuit, quaedam sententia uindicauit. <lb/>
            sed non satis quidam forte existimant, haec quae dicimus nos <lb/>
            probasse per paucos: uideamus an id ipsum manifestare possimus <lb/>
            etiam per uniuersos. aucta igitur ac multiplicata humani <lb/>
            generis multitudine simul et iniquitate, uidens deus, inquit

<note type="footnote"> 23 Gen. 6, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 decede <hi rend="italic">AB</hi> responderat <hi rend="italic">A</hi> 4 estimauit <hi rend="italic">AB</hi> uidere <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> 5 hinc <hi rend="italic">B</hi> 9 et <hi rend="italic">om. B</hi> 11 condempnat <hi rend="italic">ut paulo ante</hi> <lb/>
            dampnaretur <hi rend="italic">AB et sic in his uerbis fere ubique</hi> 12 nemeremur <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 14 primum <hi rend="italic">om. B m. 1</hi> 19 possi∗∗ A 20 possumus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 24 dei incuria <hi rend="italic">B</hi> 30 uidens inquit deus <hi rend="italic">AB; verba</hi> scri- </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="16"/>
            scriptura sacra, quod multa malitia hominum esset in <lb/>
            terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad <lb/>
            malum omni tempore, paenituit eum quod hominem <lb/>
            fecisset in terra, et tactus dolore cordis intrinsecus, <lb/>
            delebo, inquit, hominem quem creaui, a <lb n="5"/>
            facie terrae.</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>consideremus quemadmodum in his omnibus <lb/>
            et sollicitudo domini pariter et seueritas indicetur. primum <lb/>
            enim ait \'uidens autem deus\', secundo \'tactus dolore cordis <lb/>
            intrinsecus\', tertio \'delebo, inquit, hominem quem creaui\'. in <lb/>
            hoc siquidem, quod uidere omnia deus dicitur, cura eius<lb n="10"/>
            ostenditur, in hoc, quod dolet, terror irati, in hoc, quod punit, <lb/>
            seueritas iudicantis. \'paenituit ergo deum\', inquit scriptura <lb/>
            sacra, \'quod hominem fecisset in terra\', non quod deus huic <lb/>
            sit obnoxius motui aut ulli subiaceat passioni, sed sermo <lb/>
            diuinus ad insinuandam plenius nobis ueram scripturarum<lb n="15"/>
            intellegentiam, quasi humano nobiscum affectu loquens, sub <lb/>
            nomine paenitentis dei uim demonstrauit irati; ira est autem  <lb/>
            diuinitatis poena peccantis.</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>quid ergo post haec secutum est ? <lb/>
            cum, inquit, uidisset deus terram esse corruptam, <lb/>
            dixit ad Noe: finis uniuersae carnis uenit coram<lb n="20"/>
            me, repleta est terra iniquitate a facie eorum et <lb/>
            ego disperdam eos cum terra. et quid postea? rupti <lb/>
            sunt, inquit, omnes fontes abyssi magnae et cataractae <lb/>
            caeli apertae sunt factaque est pluuia super

<note type="footnote"> 19 Gen. 6, 12 23 Gen. 7, 11 </note>

<note type="footnote"> ptura sacra <hi rend="italic">fort. delenda esse putat Halmius ut sit</hi> inquit <hi rend="italic">nostrum</hi> <lb/>
            \'heisst es\'; <hi rend="italic">malui uero de transpositione cogitare haud raro et in A <lb/>
            obuia, praesertim cum haec citandi ratio Saluiano sollemnis esse uideatur <lb/>
            cf. III 8 bis; in primis aduerte priorem locum, ubi est:</hi> qui (sc. <lb/>
            deus) iussit: maledici, inquit sermo diuinus, regnum <hi rend="italic">etc., ubi maiore<lb/>
             iure de glossemate in uu</hi>. sermo diu. <hi rend="italic">cogitaueris; IIII 2; VI 5; ad <lb/>
            Eccles. I 7. III 10. 12. 19 etc</hi>. 3 poenituit <hi rend="italic">A qui alias plerumque</hi> <lb/>
            pęnituit <hi rend="italic">uel</hi> penituit <hi rend="italic">habet;</hi> penituit <hi rend="italic">(sic) B</hi> 10 deus <hi rend="italic">s. I. B</hi> <lb/>
            11 punitur <hi rend="italic">A</hi> 12 ergo inquit deum sacra scr. quod <hi rend="italic">AB \'fort</hi>. inquit <lb/>
            eum [scriptura sacra] quod\' <hi rend="italic">Halmius; nos iterum transposuimus <lb/>
            duo uu. ut supra g. 31</hi> 15 ueram <hi rend="italic">ex</hi> rerum <hi rend="italic">in</hi> v <hi rend="italic">corr. Brassicanus:</hi> <lb/>
            rerum <hi rend="italic">AB</hi> 16 intelligentiam <hi rend="italic">hic et A</hi> 20 terrae s. <hi rend="italic">scr. m. 1</hi> <lb/>
            carnis <hi rend="italic">B</hi> 23 cata∗∗∗ apertae <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="17"/>
            terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. <lb/>
            et paulo post: consumpta est omnis caro, quae <lb/>
            mouebatur super terram. et deinceps: remansit autem <lb/>
            solus Noe et qui cum eo erant in area. hic nunc <lb/>
            requirere ab illis uolo, qui incuriosum rerum humanarum <lb/>
            appellant deum, an illo tempore uel curasse eum terrestria <lb/>
            credant uel iudicasse? puto enim non iudicauit tantum sed <lb/>
            etiam dupliciter iudicauit; nam et dum seruat bonos pium <lb/>
            se retributorem, et dum condemnat malos seuerum iudicem <lb/>
            comprobauit.</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>sed haec forsitan apud stultos, quia ante diluuium, <lb n="10"/>
            id est, quasi alio quodam saeculo gesta sunt, minus <lb/>
            auctoritatis habere uideantur: quasi uero aut tunc alius deus <lb/>
            fuerit aut postea eandem mundi curam habere noluerit. possum <lb/>
            quidem diuino munere per singulas post diluuium generationes <lb/>
            probare quae dico, sed et enormitas uetat et tamen <lb n="15"/>
            certa quaedam ac maiora sufficiunt, quia, cum idem sit absque <lb/>
            dubio maiorum pariter ac minorum deus, id profecto intellegendum <lb/>
            est in minoribus, quod in maioribus comprobatur. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>VIII. Igitur cum post diluuium generationi hominum benedixisset  <lb/>
            deus, immensam hominum multitudinem benedictio <lb n="20"/>
            ipsa generasset, loquitur ad Abraham dominus e caelo, iubet <lb/>
            ut deserat terram suam, inquirat alienam. uocatur sequitur <lb/>
            adducitur conlocatur, fit de paupere locuples de ignoto potens, <lb/>
            infimus peregrinatione excellentissimus dignitate. sed ne haec <lb/>
            tamen, quae ei data a deo fuerant, muneris tantum uiderentur <lb n="25"/>
            fuisse non meriti, qui laetabatur prosperis probatur aduersis. <lb/>
            sequitur quippe labor periculum timor: uexatur commigratione

<note type="footnote">2 Gen. 7, 21 21 Gea. 12, 1 </note>

<note type="footnote">5 humanarum 8. <hi rend="italic">I. m. 2 B</hi> 6 terrestria <hi rend="italic">ex</hi> terrestrium <hi rend="italic">corr. in</hi> <lb/>
            v <hi rend="italic">Brassicanus : terreetr#u» A</hi> terrestrifl <hi rend="italic">B</hi> (\'terrestrium <hi rend="italic">haud scio an <lb/>
            recte ut sit graecimus\' Halmius.cf. infra c. VIIII init.:</hi> curare pariter <lb/>
            res humanas deum; <hi rend="italic">quod antecedit</hi> humanarum <hi rend="italic">corruptelae causa<lb/>
             fuit)</hi> 10 cdprobauit <hi rend="italic">d</hi> Sprobauit <hi rend="italic">B</hi> 11 quo*dam <hi rend="italic">(sic)</hi> v: quondam <lb/>
            <hi rend="italic">AB</hi> 12 aut <hi rend="italic">om. B</hi> alius deus tunc <hi rend="italic">B</hi> 14 per aingulas <lb/>
            <hi rend="italic">B m. 2 add</hi>. 18 conprobatur <hi rend="italic">B</hi> 20 inmensamque <hi rend="italic">B</hi> 21 iubens <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> iubet <hi rend="italic">in</hi> v <hi rend="italic">Brassianus</hi> 25 uideretur <hi rend="italic">B</hi> 26 non fuisse <lb/>
            meriti <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> VIII. </note>

<note type="footnote"> 2 </note> <lb/>
             
<pb n="18"/>
            fatigatur exilio, contumelia adficitur uxore priuatur  immolari <lb/>
            sibi deus filium iussit, pater obtulit et quantum ad definitionem <lb/>
            cordis pertinet immolauit. rursum exilia rursum metus, <lb/>
            Philistinorum inuidia Abimelech rapina, multa quidem mala <lb/>
            sed tamen paria solacia: nam etsi a plurimis adficitur, tamen <lb n="5"/>
            de omnibus uindicatur.</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>quid igitur? in cunctis istis, quae <lb/>
            memorauimus, num deus non est et inspector et inuitator et <lb/>
            ductor et sollicitus et sponsor et protector et munerator et <lb/>
            probator et sublimator et ultot et iudex? inspector quippe est, <lb/>
            dum ex omnibus unum eligit, quem meliorem uidit; inuitator,<lb n="10"/>
            dum uocat; ductor, dum ad ignota perducit; sollicitus, dant <lb/>
            ad ilicem uisitat; sponsor, dum futura promittit; protector, <lb/>
            quia inter gentes barbaras texit; munerator, quia locupletauit; <lb/>
            probator, quia temptare asperis uoluit; sublimator, quia <lb/>
            potentiorem omnibus fecit; ultor, quia eum de aduersariis <lb n="15"/>
            ultus est; iudex, quia dum ulciscitur, iudicauit.</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>subiungit <lb/>
            autem statim huic historiae deus, dicens: clamor Sodomorum <lb/>
            et Gomorrae multiplicatus est, etpeccatum <lb/>
            eorum adgrauatum est nimis. clamor, inquit, Sodomorum <lb/>
            et Gomorrae multiplicatus est. pulchre clamorem dixit in se<lb n="20"/>
            habere peccata; grandis enim absque dubio peccantium clamor <lb/>
            est, qui a terra ascendit ad caelum. quare autem peccata <lb/>
            hominum quasi clamare testatur? scilicet quia caedi aures <lb/>
            suas deus dicit clamoribus peccatorum, ne differatur poena <lb/>
            peccantium. et uere clamor et grandis clamor est, quando<lb n="25"/>
            pietas dei peccatorum clamoribus uincitur, ut peccantes punire <lb/>
            cogatur. ostendit ergo dominus, quam inuitus puniat etiam <lb/>
            grauissimos peccatores, dicens, quod clamor Sodomorum ad se <lb/>
            ascenderit. hoc est dicere: miselricordia quidem mea mihi <lb/>
            suadet ut parcam, sed tamen peccatorum clamor cogit ut

<note type="footnote"> 17 Gen. 18, 20\' </note>

<note type="footnote"> 1 immolare <hi rend="italic">A</hi> 2 sibi filium deus <hi rend="italic">B</hi> 5 solatia <hi rend="italic">A</hi> 8 nnmerator <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 13 protezit <hi rend="italic">B</hi> 14 temptari <hi rend="italic">B</hi> 15 adnersariis <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            auersariis <hi rend="italic">eorr. A m. rec</hi>. 18 <hi rend="italic">et</hi> 20 gomurrae <hi rend="italic">A</hi> 19 aggrauatum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 20 polchrae <hi rend="italic">puncta</hi> a <hi rend="italic">lit. A</hi> 24 dicitur <hi rend="italic">A</hi> differatur <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> deferatur <hi rend="italic">corr. A m. rec</hi>. 28 ad se <hi rend="italic">ex</hi> a se <hi rend="italic">corr. A m. rec</hi>. <lb/>
            30 suadit A </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="19"/>
            puniam. cum ergo ista dixisset, quid consecutum est?</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>mittuntur <lb/>
            angeli Sodomam, proficiscuntur introeunt, bonorum <lb/>
            fouentur officio malorum uexantur iniuria; caecantur improbi <lb/>
            saluantur probi. Loth cum affectibus piis urbe educitur, urbs <lb/>
            cum habitatoribus impiis concrematur. interrogo hic, utrumuam <lb n="5"/>
            deus ex iudicio malos an sine iudicio concremarit? qui sine <lb/>
            iudicio Sodomitas punitos a deo dicit, iniquum deum arguit: <lb/>
            si autem cum iudicio malos perdidit, iudicauit. iudicauit <lb/>
            utique et quidem iam quasi ad instar futuri iudicii iudicauit, <lb/>
            cum enim ad supplicium malorum gehennam in futuro arsuram <lb n="10"/>
            esse manifestum sit, Sodomam autem et uicinas ei <lb/>
            urbes caelestis flamma consumpserit.</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>in praesenti autem illud  <lb/>
            quod futurum est deus uoluit declarare iudicium, quando super <lb/>
            impium populum gehennam misit e caelo, sicut etiam apostolus <lb/>
            dicit, quod deus ciuita\'tes Sodomam et Gomorram euersione <lb n="15"/>
            damnarit exemplum ponens impie acturis, quamuis id ipsum <lb/>
            quod ibi actum est plus habuerit misericordiae quam seueritatis. <lb/>
            quod enim poenam tam diu distulit, misericordiae <lb/>
            fuit, iustitiae, quod aliquando puniuit. et ideo cum angelos <lb/>
            Sodomam deus mitteret, hoc nobis probare uoluit, quod etiam <lb n="20"/>
            malos puniret inuitus: scilicet ut, cum legeremus quae a <lb/>
            Sodomitis angeli pertulissent et uideremus scelerum immanitatem <lb/>
            criminum turpitudinem libidinum obscenitatem, probaret <lb/>
            utique nobis deus, quod ipse eos noluerit perdere, sed <lb/>
            ipsi extorserint ut perirent. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p>VIII!. Possum innumera proferre, sed uereor, ne dum satis  <lb/>
            rem probare nitimur, historiam texuisse uideamur. Moyses in

<note type="footnote"> 1 Gen. 19 15 II Pet. 2, 6 27 Exod. 3 </note>

<note type="footnote"> 4 loht <hi rend="italic">B</hi> 5 concrematur impiis <hi rend="italic">B</hi> hic <hi rend="italic">B s. 1. m. 2</hi> <lb/>
            10 enim <hi rend="italic">fort. ex</hi> cum <hi rend="italic">quod praecedit dittographia ortum est; uid. infra<lb/>
             ad g. 40</hi> snplicium <hi rend="italic">B</hi> gehenna—arsura <hi rend="italic">AB</hi> genS (e <hi rend="italic">lit. alt. <lb/>
             s. scr.)</hi> — arsuram v 11 autem <hi rend="italic">A (quod Halmium fugit): om. B</hi> <lb/>
            ei <hi rend="italic">non</hi> eius <hi rend="italic">etiam B</hi> 15 gomurram <hi rend="italic">A</hi> 16 dampnaret <hi rend="italic">B m. 1</hi> <lb/>
            18 poenam eorum <hi rend="italic">B</hi> (eorum <hi rend="italic">in A deesse Halmium fugit)</hi> 24 sed ipsi <lb/>
            —proferre <hi rend="italic">A in mg. inferiore antiqua manu et alio atramento scripta <lb/>
            habet</hi> 26 dum <hi rend="italic">B s. I. m. 1 ut uid</hi>. 27 rem probare] reprobare <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> retinemur <hi rend="italic">sed m. rec. 8. scr</hi>. nitimur <hi rend="italic">Å</hi> renitimur <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> 2* </note> <lb/>
             
<pb n="20"/>
            - deserto. positos gregem pascit, rubum ardere conspicit, deum <lb/>
            ex rubo audit, praecepta accipit, potestate exaltatur, ad Pharaonem <lb/>
            mittitur, uenit loquitur contemnitur uincit. Aegyptus <lb/>
            percutitur, Pharaonis inoboedientia uerberatur. et quidem non <lb/>
            uno modo, scilicet ut plus sacrilegus torqueatur diuersitate<lb n="5"/>
            supplicii. et quid postremo? decies rebellat decies uerberatur. <lb/>
            quid ergo dicimus? puto quod in his Omnibus et curare pariter <lb/>
            res humanas deum et iudicare cognoscas. in Aegypto <lb/>
            quippe tunc enim non simplex tantum sed multiplex constat <lb/>
            dei fuisse iudicium; quotienscumque enim rebellantes Aegyptios <lb n="10"/>
            percussit totiens iudicauit.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>