<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0215c.stoa002.opp-lat1:1.1-1.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0215c.stoa002.opp-lat1:1.1-1.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0215c.stoa002.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Possibilitatis non est neque praesumptionis meae, beatissimi  <lb/>
            sacerdotes, sed artissimae ac paene extremae, ut ipsi agnoscitis, <lb/>
            necessitatis, ut ego nunc uidear. quod quidem ut facerem, <lb/>
            iniuria coactus sum, non solum defensor fidei meae sed etiam <lb/>
            perfidiae manifestator alienae.</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>sicut enim purgationi propriae  <lb n="5"/>
            studere debeo propter conscientiam — conscientiam autem dico <lb/>
            non meam sed alterius —, ita et deprehensos in grege ouium <lb/>
            lupos ostentare ad digitum cogor propter fidem et zelum — <lb/>
            zelum autem non meum dico sed Christi.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>sed neque ego, cum  <lb/>
            sim minimus omnium, aliquid temeritate praesumo: mihi

<note type="footnote"> OROSII PR<foreign xml:lang="grc">̅Β̅Ι</foreign> L<foreign xml:lang="grc">ΙΒ̅</foreign> APOLLOGETIC<foreign xml:lang="grc">̅</foreign> INC<foreign xml:lang="grc">ΙΡ̄</foreign><hi rend="italic">(rubris litteris)</hi> I <hi rend="italic">E</hi> oROsn <lb/>
            PR<foreign xml:lang="grc">̅Β̅Ι</foreign> liber APOLOGETICVS INCIPIT T Orosii preebiteri liber apologeticus <lb/>
            incipit s Orosii prbi hb apologeticQ incip. <hi rend="italic">X</hi> Incipit liber apologeticus<lb/>
             orosii prbri T Pauli Orosii uiri doctissimi (P. 0. presbyteri s) <lb/>
            liber apologeticus contra Pelagium de arbitrii libertate <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote">1 P <hi rend="italic">uerbi</hi> possibilitatis <hi rend="italic">grandis et rubra</hi> in <hi rend="italic">X grandis et coloribus <lb/>
            picta in</hi> <foreign xml:lang="grc">Ψ</foreign> || |POSSIBILITATIS— NEQVE| uncialibus in <hi rend="italic">X</hi> p Non <lb/>
            praesnmptionis meae est beatissimi <hi rend="italic">(et in tng. m. 1:</hi> Initium huius <lb/>
            operis in quodam codice sic innenimus; possibilitatis est neque presnmpti. <lb/>
            onis meae) <hi rend="italic">codex Ashburnhamianus Librianus</hi> n. <hi rend="italic">86 s. XII</hi> || non] E <lb/>
            <hi rend="italic">otn. <foreign xml:lang="grc">ΥΦΧΨ</foreign></hi> || praeeumtionis <foreign xml:lang="grc">ΥΦ</foreign> resumtionis <hi rend="italic">X</hi> 2 poene TØ <lb/>
            3 uidear <hi rend="italic">cum rasura supra</hi> a <hi rend="italic">X</hi> 4 iniuria* <hi rend="italic">(eras</hi>. m) <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign> ||Non cum <lb/>
            <hi rend="italic">ras. supra</hi> N <hi rend="italic">X</hi> 6 purgati∗oni <hi rend="italic">(eras. ut uid</hi>. r) <hi rend="italic">X</hi> 6 conscientiam<lb/>
             <hi rend="italic">alterum om. h</hi> 7 et] nt <foreign xml:lang="grc">Ψ</foreign> || dephensos <hi rend="italic">X</hi> deprehensus <lb/>
            (n in o <hi rend="italic">corr. m. 1$) <foreign xml:lang="grc">ΦΧ</foreign></hi> 8 ostenta|re (oetenta <hi rend="italic">in ras. m. 1) X</hi> <lb/>
            10 Michi XV </note> <lb n="10"/>


<pb n="604"/>
            necessitas est iniuriam manifestare, quam passus sum. cunctis <lb/>
            pateat qui fecerunt. Dei enim et uoluntas et ordinatio est, ut <lb/>
            malum, quod per patientiam tolerabatur, necessarie proderetur,  <lb/>
            et per contentionem furoris eorum ipsis dignam mercedem <milestone n="589" unit="altpage"/>  <lb/>
            quam oportuit erroris sui recipientibus non solum pessimorum<lb n="5"/>
            denotatio fieret dogmatum sed corripiendarum manifestatio  <lb/>
            personarum.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>patres enim et qui iam quieuerunt martyres et <lb/>
            confessores, Cyprianus, Hilarius et Ambrosius, et quibus etiam <lb/>
            nunc permanere adhuc in carne necessarium est, qui sunt <lb/>
            columnae et firmamenta Ecclesiae catholicae, Aurelius Augustinus <lb n="10"/>
            et Hieronymus, multa iam aduersus hanc nefariam <lb/>
            haeresim absque designatione nominum haereticorum scriptis  <lb/>
            probatissimis ediderunt.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>quamquam et haec uenenatissimorum <lb/>
            dogmatum abominatio habet etiam nunc uiuentes mortuos <lb/>
            mortuosque uiuentes. nam Origenes et Priscillianus et Iouinianus,<lb n="15"/>
            olim apud se mortui, in his uiuunt, et non solum uiuunt  <lb/>
            uerum etiam loquuntur;</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>nunc uero Pelagine et Caelestius, si <lb/>
            in his perseuerauerint uiuentes mortui, ecce aduersus Ecolesiam, <lb/>
            quod miserum est, et, quod multo miserius est, in ecclesia <lb/>
            palam sibilant impiique serpentes uibrantibus infecta linguis <lb n="20"/>
            ora lambentes dum sanctam et munitissimam sedem cui subtiliter <lb/>
            inrepsere obsident, cunctos fideles, ne ad illud firmissimum <lb/>
            quondam in Sion refugium conuolemus, exterrent. fetor <lb/>
            siquidem oris eorum longe lateque diffusus omnium, quibus <lb/>
            odor uitae in uitam erat, odorem uertit in mortem. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>