<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:35.1-35.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:35.1-35.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2"><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Et tamen admonentur homines doctissimorum libris et carminibus<lb/>
            poetarum illius ignei fluminis et de Stygia palude <lb/>
            saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata et <lb/>
            daemonum indiciis et de oraculis profetarum cognita tradiderunt. <lb/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>et ideo apud eos etiam ipse rex Iuppiter per torrentes<lb n="5"/>
            ripas et atram uoraginem iurat religiose: destinatam enim sibi  <lb/>
            cum suis cultoribus poenam praescius perhorrescit. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>nec tormentis <lb/>
            aut modus ullus aut terminus. illic sapiens ignis membra urit et <lb/>
            reficit, carpit et nutrit. sicut ignes fulminum corpora tangunt nec <lb/>
            absumunt, sicut ignes Aetnaei montis et Vesuui montis et ardentium<lb n="10"/>
             ubique terrarum flagrant nec erogantur: ita poenale illud <lb/>
            incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum  <lb/>
            laceratione nutritur. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>eos autem mento torqueri, qui lJeum <lb/>
            nesciunt, ut impios, ut iniustos, nisi profanus nemo deliberat, cum <lb/>
            parentem omnium et omnium dominum non minoris sceleris sit <lb n="15"/>
            ignorare quam laedere. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>et quamquam inperitia Dei sufficiat ad <lb/>
            poenam, ita ut notitia prosit ad ueniam, tamen si uobiscum Christiani<lb/>
            comparemur, quamuis in nonnullis disciplina nostra minor  <lb/>
            est, multo tamen uobis meliores deprehendemur. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>uos enim adulteria<lb/>
            prohibetis et facitis, nos uxoribus nostris solummodo uiri <lb n="20"/>
            nascimur: uos scelera admissa punitis, apud nos et cogitare peccare<lb/>
            est: uos conscios timetis, nos etiam conscientiam solam, sine <lb/>
            qua esse non possumus: denique de uestro numero carcer exaestuat,<lb/>
            Christianus ibi nullus nisi aut reus suae religionis aut <lb/>
            profugus. <lb n="25"/>
            

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>