<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:34.1-34.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:34.1-34.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2"><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Ceterum de incendio mundi, aut inprouisum ignem cadere 
aut  <lb/>
            † difficile, non credere uulgaris erroris est. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>quis enim sapientium <lb/>
            dubitat, quis ignorat, omnia quae orta sunt, occidere, quae facta <lb/>
            sunt, interire? caelum quoque cum omnibus quae caelo continentur, <lb/>
            ita ut coepit, si desierit fontium dulcis aqua maria nutrire, in uim<lb n="10"/>
            ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto umore  <lb/>
            mundus hic omnis ignescat. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>et Epicureis de elementorum conflagratione<lb/>
             et mundi ruina eadem ipsa sententia est... 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>loquitur Plato: <lb/>
            partes orbis nunc inundare dicit, nunc alternis uicibus ardescere, <lb/>
            et cum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse <lb n="15"/>
            fabricatum, addidit tamen, ipsi artifici Deo soli et solubilem et  <lb/>
            esse mortalem. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>ita nihil mirum est, si ista moles ab eo, quo exgtructa<lb/>
            est, destruatur. animaduertis philosophos eadem disputare <lb/>
            quae dicimus, non quod nos simus eorum uestigia subsecuti, sed <lb/>
            quod illi de diuinis praedictionibus profetarum umbram interpolatae<lb n="20"/>
             ueritatis imitati sint. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>sic etiam condicionem renascendi <lb/>
            sapientium clariores, Pythagoras primus et praecipuus Plato, corrupta<lb/>
            et dimidiata fide tradiderunt: nam corporibus dissolutis  <lb/>

</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>            solas animas uolunt et perpetuo manere et in alia noua corpora <lb/>




<note type="footnote"> 2 quicquam <hi rend="italic">P corr. et r</hi> II iis <hi rend="italic">Heumann:</hi> his Pr 3 conpraehendes <lb/>
            P, compraehendes r, <hi rend="italic">deprehendes Heumann</hi> 4 suo esse captos r 7 difticile<lb/>
            <hi rend="italic">P corrupte,</hi> dissilire <hi rend="italic">Jae. Gronouius,</hi> dissici illo <hi rend="italic">Oehler, posgis</hi> etiam, <lb/>
            <hi rend="italic">eum uerba p. 15, 2 resptdantur, suspicari</hi> dirui illum; <hi rend="italic">uerisimilius</hi> tamen <lb/>
            <hi rend="italic">uidetur quaedam intercidisse</hi> 10 coepit, si <hi rend="italic">desierit Dombart:</hi> coepisse <lb/>
            desinere <hi rend="italic">P,</hi> coepisset, desinere? r; <hi rend="italic">ipse malim</hi> ita ut coepisse, desinere, et <lb/>
            si desierit <hi rend="italic">etc. de re cf. Cic. de deor. nat. II, 46, 118</hi> II dulcis aqua maria <lb/>
            nutrire P: dulci aqua marisne nutriri <hi rend="italic">r; in edd. prioribus locus misere <lb/>
            deprauatus legitur</hi> 11 consumpto humore <hi rend="italic">r</hi> 13 eadem ista s. <hi rend="italic">Vsener</hi> <lb/>
            I] loquatur <hi rend="italic">Vsener,</hi> loquitur <hi rend="italic">HeumatmO,</hi> dicit <hi rend="italic">Vrsino delendtim uidebatur;<lb/>
            probabilius Vahlen:</hi> similiter loquitur Plato 14 inundari <hi rend="italic">Wopkens</hi><lb/>
            II docet <hi rend="italic">Heumann</hi> 16 addidit <hi rend="italic">nos:</hi> addit <hi rend="italic">Pr</hi> I] ipsi <hi rend="italic">et</hi> deo <hi rend="italic">Heumannus<lb/>
             obelo notauit</hi> p esse et mort. <hi rend="italic">Wowerus</hi> 18 filosofos P 19 quae <lb/>
            docemus nos, non quod <hi rend="italic">Heumann</hi> 20 praedicationibus <hi rend="italic">Pr, em. Gelenius</hi><lb/>
            21 <hi rend="italic">an imitati sunt </hi>? 22 pytagoras P </note> <lb/>


<pb n="49"/>
            saepius commeare. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>addunt istis et illa ad retorquendam ueritatem,  <lb/>
            in pecudes, aues, beluas hominum animas redire. non philosophi <lb/>
            sane studio, sed mimi conuicio digna ista sententia est:
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>sed ad  <lb/>
            propositum satis est, etiam in hoc sapientes uestros in aliquem <lb/>
            modum nobiscum consonare. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>ceterum quis tam stultus aut brutus  <lb n="5"/>
            est, ut audeat repugnare, hominem a Deo, ut primum potuisse <lb/>
            fingi, ita posse denuo reformari? nihil esse post obitum, et ante <lb/>
            ortum nihil fuisse? sicut de nihilo nasci licuit, ita de nihilo licere <lb/>
            reparari? porro difficilius est, id quod non sit incipere, quam id <lb/>
            quod fuerit iterare. tu perire et Deo credis, si quid oculis nostris <lb n="10"/>
            hebetibus subtrahitur? corpus omne siue arescit in puluerem siue <lb/>
            in umorem soluitur uel in cinerem comprimitur uel in nidorem\'. <lb/>
            tenuatur, subducitur nobis, sed Deo elementorum custodi reseruatur. <lb/>
            nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus, sed <lb/>
            ueterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>uide  <lb n="15"/>
            adeo, quam in solacium nostri resurrectionem futuram omnis <lb/>
            natura meditetur. sol demergit et nascitur, astra labuntur et <lb/>
            redeunt, flores occidunt et reuiuescunt, post senium arbusta frondescunt,<lb/>
            semina nonnisi corrupta reuirescunt: ita corpus in sepulcro,<lb/>
             ut arbores in hiberno: occultant uirorem ariditate mentita. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="20"/>
            \' quid festinas, ut cruda adhuc hieme reuiuescat et redeat? expectandum<lb/>
            nobis etiam corporis uer est. nec ignoro plerosque conscientia<lb/>
            meritorum nihil se esse post mortem magis optare quam <lb/>
            credere: malunt enim extingui penitus quam ad supplicia reparari. <lb/>
             quorum error augetur et in saeculo libertate remissa et Dei <lb n="25"/>
            patientia maxima, cuius quanto iudicium tardum, tanto magis <lb/>
            iustum est.


<note type="footnote"> 1 detorquendam <hi rend="italic">Baiduinus</hi> 2 abes ueluas <hi rend="italic">Ppr. m</hi>. 3 mimi conuicio <lb/>
            <hi rend="italic">Vrsintcs:</hi> mimico uitio P, inimico uitio r, mimi officio <hi rend="italic">Gelenius</hi> 7 nihil <lb/>
            esse — nihil fuisse <hi rend="italic">gUmema esse putabat Heumann; at sententia haec est:</hi> <lb/>
            hominem (carnalem), ut nihil sit post obitum, ita et ante ortum nihil <lb/>
            fuisse? quodsi de nihilo nasci licuit, eundem de nihilo licere reparari? <hi rend="italic">cf<lb/>.
             TertuU. Apol. c. 48</hi> 9 difficilius esse <hi rend="italic">Dombart</hi> 11 corpus omnino <lb/>
            <hi rend="italic">Wopkens lectt. Tull. 1, 9 p. 65</hi> 12 humorem <hi rend="italic">P corr. etr</hi> II nidore <hi rend="italic">P, <lb/>
            em. in r</hi> 13 custodi <hi rend="italic">WOfDenuJ:</hi> custodia <hi rend="italic">Pr</hi> 17 sol semergit <hi rend="italic">Heutnann</hi><lb/>
            II <hi rend="italic">malim</hi> renaseitur 18 redunt P, <hi rend="italic">sed corr. m. 2</hi> 19 in sepulcro<lb/>
            <hi rend="italic">Heumann:</hi> in saeculo <hi rend="italic">Pr</hi> 20 in hiberno occultant <hi rend="italic">edd.; nos</hi> in- <lb/>
            <hi rend="italic">terpunctionem addidimus</hi> I occultat <hi rend="italic">Wopiens</hi> 24 <hi rend="italic">Buplicia P</hi> 25 augetur<lb/>
            in saeculo <hi rend="italic">Wowerus</hi> </note>


<note type="footnote"> 4 </note>

<pb n="50"/>
            

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>