<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:32.1-32.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:32.1-32.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2"><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras  <lb n="25"/>
            non habemus? quod enim simulacrum Deo fingam, cum, si recte <lb/>
            existimes, sit Dei homo ipse simulacrum? templum quod ei <lb/>
            extruam, \'cum totus hic mundus eius opere fabricatus eum capere <lb/>
            non possit? et cum homo latius maneam, intra unam aediculam


<note type="footnote"> 2 incurrere <hi rend="italic">Pricaeus ad Apul. Metam. VII, p. 379</hi> \\I in fllias <hi rend="italic">Perizonius</hi><lb/>
            3 fibulam <hi rend="italic">Wowerus et Vonck L. L. 59; cf. Heum. VIII, 125</hi> <lb/>
            5 cupiditatem <hi rend="italic">Heraldus:</hi> cupiditate <hi rend="italic">Pr</hi> 7 aepulis P 13 factiosi <hi rend="italic">Heraidus:</hi><lb/>
             fastidiosi <hi rend="italic">Pr</hi> 1\\ bonum <hi rend="italic">dekuit Vrsinus; cf. Pauli ep. ad PMl. 2, 2 <lb/>
            et ad Rom. 15, 5 15 noster Hetmann 17 perstat Gelenius:</hi> praestat <lb/>
            <hi rend="italic">Pr</hi> II et perseuerat <hi rend="italic">Heumanno glossema uidebatur</hi> 18 non nota occulta <lb/>
            <hi rend="italic">Vrвinus</hi> 19 nos <hi rend="italic">addidi</hi> 20 amore <hi rend="italic">deleuit Heumann</hi> 21 dei <hi rend="italic">spuriufn <lb/>
            esse putabat Heumann</hi> \'II homines] omnes <hi rend="italic">Cellarius</hi> 22 agnoscitis <hi rend="italic">PV</hi> <lb/>
            29 laxius <hi rend="italic">Vrsinus; at u. Cypr. I. c. 5,6:</hi> et cum homo latius maneat, <lb/>
            intra unam aediculam uim tantae maiestatis includam? </note>

<pb n="46"/>
             <lb/>
            uim tantae maiestatis includam ? 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>nonne Melius in nostra dedicandus<lb/>
            est mente? in nostro immo consecrandus est pectore? <lb/>
            hostias et uictimas Deo offeram, quas in usum mei protulit, ut <lb/>
            reiciam ei suum munus? ingratum est, cum sit litabilis hostia  <lb/>
            bonus animus et pura mens et sincera conscientia. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>igitur qui<lb n="5"/>
            innocentiam colit, Deo supplicat, qui iustitiam, Deo libat, qui <lb/>
            fraudibus abstinet, propitiat Deum, qui hominem periculo subripit, <lb/>
            opimam uictimam caedit. haec nostra sacrificia, haec Dei sacra  <lb/>
            sunt: sic apud nos religiosior est ille qui iustior. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>at enim quem <lb/>
            colimus Deum, nec ostendimus nec uidemus. immo ex hoc Deum<lb n="10"/>
            credimus, quod eum sentire possumus, uidere non possumus. in <lb/>
            operibus enim eius et in mundi omnibus motibus uirtutem eius <lb/>
            semper praesentem aspicimus, cum tonat, fulgurat, fulminat, cum  <lb/>
            serenat. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>nec mireris, si Deum non uides: uento et flatibus omnia <lb/>
            impelluntur, uibrantur, agitantur, et sub oculis tamen non uenit<lb n="15"/>
            uentus et flatus. in solem adeo, qui uidendi omnibus causa est, <lb/>
            uidere non possumus, radiis acies submouetur, obtutus intuentis  <lb/>
            hebetatur, et si diutius inspicias, omnis uisus extinguitur. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>quid? <lb/>
            ipsum solis artificem, illum luminis fontem, possis sustinere, cum <lb/>
            te ab eius fulgoribus auertas, a fulminibus abscondas? Deum <lb n="20"/>
            oculis carnalibus uis uidere, cum ipsam animam tuam, qua uiuifi- caris et loqueris, nec aspicere- possis nec tenere? sed enim Deus <lb/>

</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>            actum hominis ignorat et in caelo constitutus non potest aut <lb/>
            omnes obire aut singulos nosse. erras o homo, et falleris: unde <lb/>
            enim Deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra


<note type="footnote"> 2 imo <hi rend="italic">Oelenim, item Heumann, sed hic deleto</hi> nostro; <hi rend="italic">at apte confert<lb/>
             Vafden Cypr. de eccl. cath. unit. c</hi>. 9: non abluuntur illic homines, sed <lb/>
            potius sordidantur, nec purgantur delicta, sed immo cumulantur 3 et <lb/>
            uictimas dõ <hi rend="italic">(t. e</hi>. deo) <hi rend="italic">P sup. I. habet, sed a 1 manu,</hi> et u. domino <hi rend="italic">r</hi> <lb/>
            4 reiiciam <hi rend="italic">r</hi> II ingratom est <hi rend="italic">deleuit Heumann</hi> II litalis <hi rend="italic">malebat Heinsius<lb/>
             ad Ouid. Fast</hi>. 6, 629 5 conscientia <hi rend="italic">Vrsinus:</hi> sententia <hi rend="italic">Pr</hi> 6 Domino<lb/>
            aupplicat r 8 optimam <hi rend="italic">Pr, em. Gelenius;</hi> Deo <hi rend="italic">(om</hi>. optimam) uietimam<lb/>
            caedit <hi rend="italic">Vahlen</hi> 14 mereris <hi rend="italic">P, em. inr</hi> 15 <hi rend="italic">oculos Hewnann; sequi<lb/>
             noluimus, cum in Lactantii quoque L D. 7, 9, 2 codd. tneliores habeant:</hi> <lb/>
            deum, licet sub oculis non ueniret, de sua tamen ui - cerneremus 16 in <lb/>
            solem <hi rend="italic">CeUarius:</hi> in sole <hi rend="italic">Pr,</hi> solem <hi rend="italic">Oelenius</hi> 18 Qui ipsum <hi rend="italic">FrstwtM</hi> <lb/>
            20 fulguribus <hi rend="italic">Meursius, at u. 5, 9</hi> 22 nec tueri <hi rend="italic">Vrsinus,</hi> nec cernere <lb/>
            <hi rend="italic">Dauisius; at u. Wopkensp</hi>. 46 <hi rend="italic">sq</hi>. </note> <lb/>


<pb n="47"/>
            istam orbis prouinciam sunt, Deo plena sint? ubique non tantum <lb/>
            nobis proximus, sed infusus est. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>in solem adeo rursus intende:  <lb/>
            caelo adfixus, sed terris omnibus sparsus est: pariter praesens <lb/>
            ubique interest et miscetur omnibus, nusquam eius claritudo <lb/>
             uiolatur. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>quanto magis Deus auctor omniumac speculator omnium,  <lb n="5"/>
            a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest <lb/>
            cogitationibus nostris, quasi alteris tenebris! non tantum sub illo <lb/>
            agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim, uiuimus.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>