<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:29.1-29.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:29.1-29.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2"><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Haec et huiusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam <lb/>
            pluribus turpe defendere est: ea enim de castis fingitis et pudicis,  <lb/>
            quae fieri non crederemus, nisi de uobis probaretis. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>nam quod religioni<lb n="20"/>
             nostrae hominem noxium et crucem eius adscribitis, longe <lb/>
            de uicinia ueritatis erratis, qui putatis Deum credi aut meruisse  <lb/>
            noxium aut potuisse terrenum. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>ne ille miserabilis, cuius in homine<lb/>
            mortali spes omnis innititur; totum enim eius auxilium cum  <lb/>
            extincto homine finitur. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Aegyptii sane hominem sibi quem colant<lb n="25"/>
            eligunt: illum unum propitiant, illum de omnibus consulunt, illi <lb/>
            uictimas caedunt. at ille, qui ceteris deus, sibi certe homo est, <lb/>
            uelit nolit: nec enim conscientiam suam decipit, si fallit alienam.  <lb/>

</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>            etiam principibus et regibus, non ut magnis et electis uiris, sicut


<note type="footnote"> 2 uultibus <hi rend="italic">nos:</hi> uultus <hi rend="italic">Pr,</hi> uultu <hi rend="italic">Gelenius, cf. Terlull. Apol. 16</hi> II <lb/>
            Apim <hi rend="italic">r:</hi> apen <hi rend="italic">P, fort</hi>. Apin, <hi rend="italic">ut habet cod. Riccard. in Plin. N. H. 8, 46,</hi> <lb/>
            § 184 4 crocodilis <hi rend="italic">edd</hi>. II beluis ceteris <hi rend="italic">obelo notauit Vonck L. L. 58</hi> <lb/>
            6 uobis <hi rend="italic">Vrtinus:</hi> uobiscum <hi rend="italic">Pr,</hi> nostrum <hi rend="italic">Bursian (Lindnerus</hi> cum plerisque<lb/>
            <hi rend="italic">obelo notauit)</hi> 8 crepitus <hi rend="italic">Vrsinus; at cf. Petrone Sat. 117:</hi> strepitu <lb/>
            obsceno.. uiam implebat <hi rend="italic">10 inpuditiae P add. 8. 1. ci: deleuit Heumann;<lb/>
            ipse malim</hi> inpudica 11 omnis <hi rend="italic">del. Heumann</hi> II praestat r <lb/>
            15 tedescit P j) proh <hi rend="italic">r</hi> 16 pessimi facinoris r II nec et aetas r 23 nec <lb/>
            P, nae <hi rend="italic">edd</hi>. 27 at <hi rend="italic">Vahlen:</hi> et <hi rend="italic">Pr</hi> 28 conscentiam P </note> <lb/>


<pb n="43"/>
            fas est, sed ut deis turpiter adulatio falsa blanditur, cum et praeclaro<lb/>
            uiro honor uerius et optimo amor dulcius praebeatur. sic <lb/>
            eorum numen uocant, ad imagines supplicant, genium, id est <lb/>
            daemonem eorum implorant, et est eis tutius per Iouis genium <lb/>
            peierare quam regis. cruces etiam nec colimus nec optamus. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>uos  <lb n="5"/>
            plane, qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas ut deorum uestrorum<lb/>
            partes forsitan adoratis. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>nam et signa ipsa et cantabra et  <lb/>
            uexilla castrorum quid aliud quam inauratae cruces sunt et ornatae? <lb/>
            tropaea uestra uictricia non tantum simplicis crucis faciem, <lb/>
            uerum et adfixi hominis imitantur. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>signum sane crucis naturaliter<lb n="10"/>
             uisimus in naui, cum uelis tumentibus uehitur, cum expansis<lb/>
            palmulis labitur: et cum erigitur iugum, crucis signum <lb/>
            est, et cum homo porrectis manibus Deum pura mente ueneratur. <lb/>
            ita signo crucis aut ratio naturalis innititur aut uestra religio <lb/>
            formatur. <lb n="15"/>
            

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>