<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:28.1-28.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:28.1-28.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2"><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p> Quam autem inicum sit, <hi rend="italic">de</hi> incognitis et inexploratis iudicare,<lb/>
            quod facitis, nobis ipsis paenitentibus credite.

</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p> et nos enim idem <lb/>
            fecimus et eadem uobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus,<lb/>
            quasi Christiani monstra colerent, infantes uorarent,


<note type="footnote"> 1 hinc sunt <hi rend="italic">Dauisius: hi</hi> sunt <hi rend="italic">Pr,</hi> de his sunt <hi rend="italic">Heumann</hi> 2 uacchantur<lb/>
            P1 7 pleraque <hi rend="italic">pars Dauisius:</hi> plerique pars P, plerique <hi rend="italic">r et cod. Brux</hi>. <lb/>
            II ipso daemonas de semet ipsos <hi rend="italic">P pr. m. sed corr. m. 2</hi> . 8 orationis incentiuis<lb/>
            <hi rend="italic">Vsener</hi> 12 credite fassis <hi rend="italic">Anonymus in Miscell. Observv. IV, 423 :</hi> credite<lb/>
            fessis P <hi rend="italic">pr. m. sed</hi> fessis <hi rend="italic">erasum,</hi> de se uerum confitentibus credite P <lb/>
            <hi rend="italic">corr. etr; cf. Cypr</hi>. hi tamen adiurati per Deum.. statim cedunt et faten- <lb/>
            <hi rend="italic">tur etc</hi>. 13 miseris <hi rend="italic">GeZenius: miseri Pr (Cypr</hi>. obsessa corpora); <hi rend="italic">cf. Wopk. <lb/>
            p. 43</hi> 16 quos longe a coetibus per uos lacessant <hi rend="italic">Vahlen coll. Lact: I. D. 4,<lb/>
             c</hi>. 27 in. 18 timens P <hi rend="italic">littera</hi> n <hi rend="italic">punctata,</hi> times <hi rend="italic">r;</hi> timeas <hi rend="italic">iam habet apographum<lb/>
             Parisini BruxeUense</hi> 19 quem oderis <hi rend="italic">Freinshemius ad Curt. <lb/>
            VIII, 10,1. coli. Cic. de off. II, 7</hi> II infestares si <hi rend="italic">Ppr. m</hi>. 22 quam a. inicum<lb/>
            P: Quantum autem uitium <hi rend="italic">r</hi> II de incognitis <hi rend="italic">Carrio Emend. 2, 18:</hi> de <lb/>
            <hi rend="italic">om. Pr,</hi> in incogn. <hi rend="italic">Meursius</hi> 23 penitentibus P, poenit. r 24 fecimus <lb/>
            <hi rend="italic">Wopkens:</hi> fuimusPr; <hi rend="italic">cf. infrap. 41,1511</hi> haebet sSe esP,sedsêe <hi rend="italic">expunctum</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="41"/>
            conuiuia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas <lb/>
            semper uentilari et numquam uel inuestigari uel probari, nec <lb/>
            tanto tempore aliquem existere qui proderet, non tantum facti <lb/>
            ueniam, uerum etiam indicii gratiam consecuturum : malum <lb/>
            autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret nec <lb n="5"/>
            timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, paeniteret. <lb/>

</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>            nos tamen cum sacrilegos aliquos etincestos, parricidas etiam  <lb/>
            defendendos et tuendos suscipiebamus, hos nec audiendos in totum <lb/>
            putabamus, nonnumquam etiam miserantes eorum crudelius saeuiebamus,<lb/>
            ut torqueremus confitentes ad negandum, uidelicet ne <lb n="10"/>
            perirent, exercentes in his peruersam quaestionem, non quae uerum <lb/>
            erueret, sed quae mendacium cogeret. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>et si qui infirmior malo  <lb/>
            pressus et uictus Christianum senegasset, fauebamus ei, quasi <lb/>
            eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>adgnoscitisne<lb/>
             eadem nos sensisse et egisse, quae sentitis et geritis? <lb n="15"/>
            cum si ratio, non instigatio daemonis iudicaret, urguendi magis, <lb/>
            non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de <lb/>
            inpiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>his enim et  <lb/>
            huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum<lb/>
            aures aduersus nos referserant. nec tamen mirum, quoniam<lb n="20"/>
            fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa ueritate<lb/>
            consumitur. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>sic est negotium daemonum; ab ipsis enim rumor  <lb/>
            falsus et seritur et fouetur. inde est quod audire te dicis, caput <lb/>
            asini rem nobis esse diuinam. quis tam stultus, ut hoc colat? <lb/>
            quis stultior, ut hoc coli credat? nisi quod uos et totos asinos in <lb n="25"/>
            stabulis cum uestra uel <hi rend="italic">sua</hi> Epona consecratis et eosdem asinos <lb/>
            cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita


<note type="footnote"> 1 ab his <hi rend="italic">Pr:</hi> anilis <hi rend="italic">Vsener,</hi> ab his <hi rend="italic">del. Heumann</hi> 2 uenditari <hi rend="italic">Heumann</hi><lb/>
            3 extitisse <hi rend="italic">malim</hi> 4 iudicii r 5 reus esse nec <hi rend="italic">Vsener</hi> 6 solumodo<lb/>
            P 1\\ peneteret P 7 aliquos <hi rend="italic">delebat Hevmann</hi> 9 miserentes <lb/>
            <hi rend="italic">Heumann</hi> 10 ut urgeremus <hi rend="italic">r</hi> 11 pprient P 12 si quis r 13 praessus <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> oppressus <hi rend="italic">Heumann</hi> 14 Agnoscitisne r 15 gessisse <hi rend="italic">Anonymvs <lb/>
            Parisiensis</hi> 1\\ et agitis <hi rend="italic">Heumann</hi> 16 arguendi <hi rend="italic">r; ipse cum Cellario malim:</hi> <lb/>
            essent urguendi 20 referserant <hi rend="italic">Vahlen:</hi> referseruntPr II quoniam <hi rend="italic">Vahlen:</hi> <lb/>
            cum omnium <hi rend="italic">Pr,</hi> cum hominum <hi rend="italic">Rigaltius</hi> 22 sic est <hi rend="italic">Pr,</hi> sit et <hi rend="italic">J. Fr. <lb/>
            Cfronouius Obseru. c. 7</hi> 26 sua <hi rend="italic">addidit Bigaltius coll. Tertull. Apol. 16:</hi> <lb/>
            nos tamen non negabitis et inmenta omnia et totos cantherios cum sua Epona <lb/>
            coli a uobis \\I Hippona r 27 decoratis <hi rend="italic">RigaZtius:</hi> deuoratis <hi rend="italic">Pr,</hi> denotatis <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius,</hi> adoratis <hi rend="italic">Heinsius Syll. epist. IV, 260</hi> 1\\ uerbecum <hi rend="italic">P pr. m</hi>. </note> <lb/>


<pb n="42"/>
            ueruecum et immolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos  <lb/>
            deos et leonum et canum uultibus deos dedicatis. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>nonne et Apim <lb/>
            bouem cum Aegyptiis adoratis et pascitis? nec eorum sacra damnatis<lb/>
            instituta serpentibus, crocodillis, beluis ceteris et auibus et <lb/>
            piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite <lb n="5"/>
            punitur. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>idem Aegyptn cum plerisque uobis non magis Isidem <lb/>
            quam ceparum acrimonias metuunt, nec Serapidem magis quam  <lb/>
            strepitus per pudenda corporis expressos contremescunt. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>etiam ille, <lb/>
            qui de adoratis sacerdotis uirilibus aduersum nos fabulatur, temptat<lb/>
            in nos conferre quae sua sunt. ista enim inpudicitiae eorum<lb n="10"/>
            forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat,<lb/>
            apud quos tota inpudicitia uocatur urbanitas, qui scortorum <lb/>
            licentiae inuident, qui medios uiros lambunt, libidinoso ore inguinibus<lb/>
            inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent,  <lb/>
            quos prius taedescit impudicitiae suae quam pudescit. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>pro nefas <lb n="15"/>!
            id in se mali facinoris admittunt, quod nec aetas potest pati <lb/>
            mollior nec cogi seruitus durior.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>