<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:20.1-20.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2:20.1-20.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0203.stoa001.opp-lat2"><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus inlustrior<lb n="5"/>
             gloria est, Deum unum multis licet designasse nominibus, <lb/>
            ut quiuis arbitretur, aut nunc Christianos philosophos esse aut philosophos<lb/>
             fuisse iam tunc Christianos. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>quod si prouidentia mundus <lb/>
            regitur et unius Dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum<lb/>
            fabellis suis delectata uel capta ad errorem mutui rapere<lb n="10"/>
            consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus  <lb/>
            et rationis et uetustatis adsistit auctoritas. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>maioribus enim nostris <lb/>
            tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam talia <lb/>
            monstruosa miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem<lb/>
            et Hydram felicibus uulneribus renascentem et Centauros<lb n="15"/>
            equos suis hominibus inplexos, et quicquid famae licet fingere,  <lb/>
            illis erat libenter audire. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>quid lllas aniles fabulas, de hominibus <lb/>
            aues et feras, t homines et de hominibus arbores atque flores ? <lb/>
            quae si essent facta, fierent: quia fieri non possunt, ideo nec facta  <lb/>
            sunt. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>similiter t ac uero erga deos quoque maiores nostri inprouidi,<lb n="20"/>
            creduli rudi simplicitate crediderunt: dum reges suos colunt


<note rend="script" type="footnote"> 1 inueneris <hi rend="italic">r:</hi> inueniris P, <hi rend="italic">corr. m. 2 in</hi> inuenires 2 profatur <hi rend="italic">Meursius</hi><lb/>
            II fere sunt (st) ista <hi rend="italic">scripsi:</hi> fere et ista <hi rend="italic">Pr,</hi> fore ista quae et nostra <lb/>
            sunt <hi rend="italic">Vrsmus</hi> 5 opiones o. f. filosophorum <hi rend="italic">P</hi> 6 deum — nominibus<lb/>
            <hi rend="italic">delendum censebat Heumann</hi> 7 filosophos <hi rend="italic">(bis) P, item u. 11</hi> <lb/>
            10 delectatł/uel <hi rend="italic">obelo notauit Dauisius,</hi> delect. et <hi rend="italic">Heum., potuit etiam</hi> <lb/>
            uel capta <hi rend="italic">ex glossemate addi</hi> (delectata uelut captos <hi rend="italic">Vonck L. L. 56)</hi> <lb/>
            13 talia <hi rend="italic">Vonck (Spec. 141):</hi> alia <hi rend="italic">Pr</hi> 14 monstruosa miracula <hi rend="italic">r :</hi> monstruosa<lb/>
            mira miraculaP; <hi rend="italic">cf. simile uitium</hi> 36, 5 II chimeram Pr 16 equos <lb/>
            [sois] hominibus <hi rend="italic">Wowerus, idem</hi> equos semihominibus <hi rend="italic">coniciens</hi> II <lb/>
            licet P: libet <hi rend="italic">Heumann</hi> 17 libentibus <hi rend="italic">Heumann</hi> II illae a. fabulae <lb/>
            <hi rend="italic">Heum. coll. p. 32, 5</hi> 18 homines <hi rend="italic">Pr,</hi> omnes <hi rend="italic">Scheffer,</hi> homines <hi rend="italic">deleuit<lb/>
             Lindner,</hi> de feris homines <hi rend="italic">Dauisius,</hi> uominem <hi rend="italic">Vonck L. L. p. 56; contra <lb/>
            Anonymus in Misc. Observ-u. I uerba</hi> homines et de hominibus <hi rend="italic">obelo</hi> no- <lb/>
            <hi rend="italic">tauit; nobis in mentem uenit:</hi> de hominibus aues et feras, immo et de hominibus<lb/>
            arbores atque flores ? 19 quia P: <hi rend="italic">quao r</hi> II non <hi rend="italic">P s. I. sed a pr. <lb/>
            manu</hi> 20 similiter ac uero <hi rend="italic">Pr corrupte;</hi> similiter uero <hi rend="italic">Vrsinus,</hi> simili <lb/>
            errore <hi rend="italic">Heumann,</hi> similiter adeo <hi rend="italic">Vahlen</hi> II improuide creduli <hi rend="italic">Heumann<lb/>
             coll. c. 14, 6</hi> incaute creduli 21 crodulis <hi rend="italic">P ante rasuram</hi> </note> <lb/>


<pb n="29"/>
            religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus uidere, dum <lb/>
            gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt <lb/>
            quae fuerant adsumpta solacia. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>denique et antequam commerciis  <lb/>
            orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, <lb/>
            unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam<lb n="5"/>
            pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris uel artis <lb/>
            repertorem uenerabatur ut ciuem bonae memoriae: sic et defunctis<lb/>
            praemium et futuris dabatur exemplum.

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>